Quaestio 117
Quaestio 117
Articuli 1-6
IN omnibus simul articulis quaestionis centesimaedecilosesspdtnio; adverte quod habitus liberalitatis ad hoc ponitur ut moderetur amorem, desiderium atque delectationem pecuniae, sic ut homo afficiatur ad eam. prout opus est ea ad usum, et non plus nec minus. Nam homo sic, et non aliter affectus ad pecuniam, ex tali affectu. utitur pecunia, tam ad se quam ad alios, quando oportet, etc, Ex eo enim quod amat pecuniam et delectatur in ea non simpliciter, sed ut opus est ea ad usum, consequens est, cum tempus est utendi, ut amori suo satisfaciat et delectetur in usu iliius; et quando non est tempus utendi, custodiat pro usu, etc.
Et quia haec est prima essentialis conditio liberalitatis, ideo ex ipsa ceterae facile patent. Scilicet quod proxima eius materia sunt passiones concupiscibilis. Quoniam, ut ex dictis patet, est medietas amoris, cupiditatis et delectationis pecuniae, dum in amore, cupiditate, delectatione pecuniae medium rationis constituit, faciens amare eam secundum quod oportet, etc. - Et quod remota eius materia est pecunia, quae est obiectum passionum, utpote amata, desiderata et delectans. — Et quod proprius actus eiusdem est recte uti pecunia: ex eo namque quod amare facit pecuniam ad usum, consequens est ut ad utendum pecunia inclinet hominem. Fit autem uti actio liberalitatis non per modum imperantis, sic enim solius est voluntatis actus: sed per modum exequentis medii, hoc est moventis moti, concupiscibilis, siquidem subest superiori potestati, habituata liberalitate, mota a voluntate, movet appetendo exteriora membra, puta manus ad usum pecuniae, vel linguam ad significandum ministro quod det pecuniam, etc. Vel per modum removentis prohibens: quoniam tollit passionem cupiditatis et delectationis pecuniae, quae impediret voluntatem ab actu utendi pecunia. (Et hic est modus communis omnibus virtutibus circa passiones impedientes voluntatem a recto usu exteriorum membrorum vel rerum: et est certus ac indubitatus). - Et quod liberalitas consistit in affectu magis quam in effectu. Ex eo enim quod amat pecuniam prout oportet ad usum, manifeste patet quod penes quantitatem talis affectus liberalior et minus liberalis quis est: et non penes quantitatem aut multitudinem eorum quae dat, cum contingat maxime liberalem posse minus dare. — Et quod liberalis non est alicui quis ex eo quod amat illum, hoc enim misericordiae aut caritatis est, ut in littera dicitur: sed ex eo quod recte amat pe- cuniam, scilicet ad usum quando oportet, etc. Et propterea, quando dat, non ideo dat quia illum amet: sed quia decet ipsum dare illi. Quod est ex morali debito dare. Cuius signum in littera affertur, quia dat notis et ignotis.
II. In responsione ad primum tertii articuli, circa illud, Ad liberalitatem pertinet bene uti divitiis inquantum huiusmodi, dubium occurrit, quia falsum hoc videtur: eo quod sicut magnificentia est circa divitias magnas, ita liberalitas est circa divitias mediocres, ut patet in IV Ethic.; ac per hoc, neutra est circa divitias inquantum huiusmodi ; divitiae enim, ut sic, abstrahbunt a magnis et mediocribus.
Ad hoc dicitur quod cum Auctor dicit liberalitatem esse circa divitias inquantum huiusmodi, ly inquantum tenetur specificative, et determinat conditionem qua divitiae sunt materia liberalitatis. Et quoniam conditio ista est quod divitiae sumantur sine aliqua additione, quoniam divitiae absolute sumptae sunt obiectum concupiscibilis; ideo talem conditionem significavit per notam specificationis rationis propriae ipsarum divitiarum. Ita quod sensus est quod liberalis est uti divitiis inquantum huiusmodi, hoc est, divitiis absolute, sine additione aliqua, consideratis. Magnificentiae vero est uti eis cum additione arduitatis: iustitiae autem cum additione debiti, ut in littera dicitur. Dicta autem conditio explicatur quandoque ex quantitate divitiarum, non quod quantitas variet rationem materiae; sed per viam circumlocutionis explicatur differentia inter divitias absolute, et ut arduas, per esse magnas vel mediocres; quia magnae idoneitatem quandam habent ut tendant ad ardui rationem, mediocres autem non, ac per hoc denotant divitias absolute. Quas Auctor hic vocat divitias inquantum divitias, per exclusionem superadditae rationis alicuius, .
III. In responsione ad primum sexti articuli, adverte quod dum Auctor dicit quod divina datio non provenit ex eo quod sic afficiatur ad ea quae dat, ut est datio liberalitatis, sed ex eo quod amat personas quibus dat, quod pertinet ad caritatem, corrigere videtur quod dixerat alibi, et specialiter in primo huius operis Libro, qu. xxr, quod scilicet in Deo est proprie liberalitas. Quia tamen divina datio habet de liberali hoc quod est sine expectatione et debito; ac per hoc, liberalitas, seclusis imperfectionibus, potest sustineri in Deo: ideo Auctor non totaliter reprobat dictum alibi, sed dicit quod magis spectat ad caritatem quam liberalitatem divina datio.