Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA quaestionis decimaetertiae ordinem, et actuum numeratorum numerum et ordinem, plura sunt dicenda, sed locis propriis reservanda. Nunc illud tantum dicendum est, quare prius de electione quam de consilio tractandum sit, cum consilium praecedat electionem. " Ad hoc breviter dicitur quod, licet absolute consilium sit prius electione, et eius causa; ac per hoc, prius de con- silio, utpote causa, quam de electione tractandum videatur; ordo tamen doctrinae habet quod prius de ipsa electione secundum se, et deinde de eius causa tractetur. Et merito: ut prius tractetur quid est, et deinde causa extrinseca illius. Unde in sequentibus prius Auctor tractat de actibus seu passionibus, et de rebus, et deinde de causis earum.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA rationem, omisso primo articulo, positam in secundo articulo, dubium occurrit de illius efficacia. Fundatur enim ratio super differentia inter appetitum intellectivum et sensitivum in hoc, quod appetitus sensitivus naturaliter est determinatus ad unum particulare, intellectivus vero àd bonum in communi. Haec autem differentia aut assumit falsum; aut est inefficax. Nam si intendit quod appetitus sensitivus est determinatus ad unum particulare, idest unum numero, falsum assumit. Constat enim quod . appetitus sensitivus ovis non est determinatus ad hanc numero herbam: alioquin non posset comedere aliam. — Si autem intendit quod est determinatus ad unum particulare, idest speciale, puta delectabile secundum tactum, tunc inefficax est processus. Quoniam sicut, stante determinatione naturali appetitus intellectivi ad bonum in communi, stat quod electivus sit particularium bonorum contentorum sub bono in communi; ita, stante determinatione naturali appetitus sensitivi ad tale bonum. in.genere velin specie, stat quod sit electivus particularium bonorum contentorum sub illo. communi. Sicut enim appetitus intellectivus indeterminatus est ad particularia sui obiecti, ita appetitus sensitivus indeterminatus est ad particularia sui obiecti. Unde ex maiori universalitate obiecti illius appetitus quam istius, non potest inferri nisi quod. .electio illius ad multo plura se extendit quam electio istius, Et tamen in littera infertur quod ille eligit, et iste non.

II. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod dupliciter aliqua potentia determinata invenitur ad obiectum: primo, secundum seipsam; secundo, secundum suum actum exercitum. Et determinatio quidem potentiae secundum. seipsam, attenditur penes habitudinem potentiae. ad obiectum formale adaequatum: omnis enim potentia ad obiectum aliquod - est sic determinata. Determinatio vero secundum actum exercitum, attenditur penes habitudinem actus positi in rerum natura ad obiectum. Est autem, ut a notioribus doctrina fiat, inter intellectum. et sensum differentia in hoc, quod. intellectus nec secundum se nec, secundum suum exercitum actum determinatus est nisi ad en$ in communi: ita quod non solum intellectus, sed intelligere in actu exercito, ita indeterminationem retinet, quod terminari potest ad ens in communi. Sensus vero licet secundum se sit determinatus non ad hoc sensibile, sed . tale genus sensibilis, puta. visibile; sentire tamen, puta videre, in actu exercito, nunquam est ad obiectum in communi aut communiter, puta coloratum universale aut coloratum vage; sed semper est ad hoc coloratum determi- natum. Unde, ad partem appetitivam descendendo, dicitur quod inter appetitum intellectivum et sensitivum tanta est differentia, quod ille nec secundum se nec secundum suum actum exercitum, determinatus est nisi ad bonum in communi: iste vero secundum se quidem determinatus est ad speciale bonum, puta conveniens naturae sensitivae; secundum actum vero suum exercitum, determinatus est ad hoc singulare bonum, nunc, hic, sic, etc., oblatum. Licet enim appetitui sensitivo non adaequetur hoc singulare, sed tale genus boni; ipsi tamen in singulis suis actibus se exercenti adaequantur singillatim singularia, hic, nunc, sic, quibus non accidunt hae circumstantiae, sed eis quasi constituuntur. Ovis enim,.ut in responsione ad secundum in littera. dicitur, refutando illam herbam et hanc acceptando, facit hoc quia determinatus est appetitus eius ut in actu exercito hanc, nunc, hic, sic oblatam, prosequatur.

Et haec manifeste est intentio litterae: ut praedicta ratio clarificat. Et ex ea habetur intentam: quoniam ex ütraqué determinatione infertur negatio utriusque libertatis inventae : in electione. Appetitus siquidem electivus et est liber ad eli-.. gendum et non eligendum; et ad hoc vel illud eligendum. Ex hoc autem quod appetitus sensitivus determinatus est secundum seipsum ad speciale bonum, habetur negatio - primae libertatis: quoniam non eligere non continetur sub - illo. speciali-bono quod est eius adaequatum obiectum, - ac per hoc non potest appeti tali appetitu. Ex eo: vero. quod appetitus sensitivus secundum suum. actum exerci- - tum necessitatuf naturaliter ad hoc determinatum particulare oblatum, nunc, hic, sic, etc., habetur negatio secundae. libertatis: quod enim ad. hoc déterririátu est, non. potest - in. aliud ;declinare. Et. per haec patet "etg ad obiecta;: et quam. efficax: sit litterae ratio. |... eudilem

III. In responsione. ad secundum et tertium ciusdem p secundi articuli, adverte: quod, cum ars non possit dare add )subltintiapi &ctus, sed modum; et electio non significet modum actus, sed ipsum actum substantialiter; - nulla arte fieri. potest ut: aliquod brutum eligat. Sed quod apparet discretionis et electionis in operibus simiarum, - canum, et similium, mire disciplinatorum , fit illo eodem . modo quo a naturali instinctu aguntur. Sicut enim. natu- - ralem instinctum sic ordinatum sortita sunt animalia quaedam, ut in littera dicitur; ita habitus acquisitus in illis ex ^ frequentia actuum, inclinat illos per: modum instinctus. Ethoc ipsum quod inclinabilia sunt animalia secundum 'huius- -.- modi mores, ex natura habent inchoative, (69FO pi^. vero.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

TERTIO articulo omisso, in responsione ad tertium quarti dburticuió adverte aliquos minus perspicaces, nec discernentes terminos moralium et legum, hinc dicere quod in electionibus praedictorum singuli non eligunt, sed nominant eligendum: cum hoc nec somniaverit hic littera, sed dicit quod electio, quae est actus interior voluntatis, in huiusmodi electionibus est electio nominationis talis personae etc., quia electio est eorum quae sunt in potestate eligentis. Et idem est, quoad hoc, iudicium de singulis eligentibus, et de toto collegio, seu persona formante decretum electionis nomine collegii. Licet enim dicat, Eligo talem, subintelligitur, Eligo ius dare, vel nominare, vel aliquid simile, quod scilicet est in potestate eligentis.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

In responsione ad primum quinti articuli, adverte quod distinctio ibi facta de voluntate completa et incompleta, non.sic est accipienda, quasi voluntas incompleta sit velle non: deliberatum, aut non capax meriti et demeriti. Quoniam sensus iste est falsus. Potest enim quis deliberate velle: expellere Deum de regno suo, si posset, et similia; ubi constat inveniri peccatum mortale. Sed completio et incomple- tio voluntatis attenditur secundum. modum motus volunta- tis, ut in littera dicitur. Ex eo enim quod voluntatis motus est ad rem media operatione exteriori assequendam, dispo- nendam, etc. ; perfectus non est, perfectione apta nata inveniri in genere motus voluntatis, nisi terminetur ad bonum - agibile; quamvis perfectus sit quoad consensum, deliberationem, et huiusmodi.

Articulus 6

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA corpus sexti articuli eiusdem decirnaetertiae quaestionis, adverte quod Auctor utramque libertatem, scilicet quoad exercitium actus, et quoad specificationem, tribuit electioni, ut patet in littera; intendens ex hoc differentiam manifestare inter actum simplicem voluntatis, et electionis. Simplex namque actus voluntatis, scilicet volitio seu voluntas, de quo supra tractatum est, non est universaliter liber quoad specificationem actus: quoniam ad aliquod obiectum necessario terminatur, ita quod non potest ad oppositum terminari, ut patet ex supradictis. Electio autem et quoad exercitium actus, et quoad specificationem, semper est libera, ut hic dicitur.

II. In responsione ad primum eiusdem articuli sexti, habes quod non quicumque vult praemissas seu antecedens, vult conclusionem seu consequens in seipso: vel quia non semper consequens est necessarium ad veritatem seu voluntatem antecedentis; vel quia, dato quod sic sit secundum rem, non tamen hoc actualiter apparet et iudicatur (differt enim nihil esse vel apparere, quoad appetitum). In sua autem causa, quicumque vult antecedens, vult consequens simpliciter vel ut in pluribus.

III. In responsione ad tertium, adverte diligenter quod responsio formaliter satisfacit primae radici argumenti, scilicet de aequalibus; et insinuat satisfactionem omnibus tactis in argumento. Intendit enim quod, duobus aequalibus propositis secundum aliquam conditionem, voluntas non arctetur ad neutralitatem, sed potest ad considerandam aliquam eminentiam in altero movere, et, inventa vel apposita, eligere alterum. Et eadem ratione, proposito voluntati aliquo eligibili eminentiori aliis, non necessitatur voluntas ad eligendum illud: quia potest movere ad considerandum in altero aliquid aliud quo praestet, et sic illud eligere. Et haec intellige, supposito quod voluntas velit eligere: simpliciter namque et absolute voluntas a toto genere eligibilium libera est, ad nullumque necessario inclinatur. Sed - sicut Auctor primis duobus argumentis libertatem eligendi quoad exercitium actus, impugnavit; ita hoc tertio argumento libertatem quoad specificationem actus, impugnavit. Et propterea ex parte obiecti eligibilis solutionem formaliter dedit, ut sui moris est.

PrevBack to TopNext