Quaestio 101
Quaestio 101
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaeprimae, in responLo ad secundum, adverte quod nomen pietatis ad opera misericordiae et Deum extensum videtur propter similitudinem operum. Quia namque opera misericordiae similia sunt operibus quae ex pietate exhibemus sanguine iunctis ac patriae civibus et amicis; ideo opera misericordiae opera pietatis vocata videntur, et qui illis vacant pii appellati. Et hinc usurpatum videtur quod Deus pius dicitur, quod pietas divina haec et illa faciat: quoniam Deus maxime exercet misericordiae opera. Differunt autem in hoc, quantum ad propositum spectat, officia pietatis ab officiis misericordiae, quod pietas id quod impendit, impendit sub ratione debiti; misericordia autem sub ratione gratuitae 'sublevationis.
IN articulis primo, secundo et tertio simul eiusdem quaestionis, dubium occurrit circa definitionem Tullii, et propriam rationem pietatis ab Auctore assignatam. Nam secundum Tullium, pietas est qua officium et cultus sanguine iunctis, patriaeque benevolis exhibetur. Secundum vero Auctorem, pietatis propria ratio formalis consistit in hoc quod parentes et patriam ut quoddam nostri principium colimus. $i namque in hoc ratio pietatis consistit, sequitur quod pietas non sit ad filios, nec inter virum et uxorem. Et tenet sequela: quia filiis officia non impendimus ratione parentum, sed quia filii; et similiter inter virum et uxorem non intersunt cultus et officium ratione parentum, sed suimet. Et tamen Tullius dicit quod pietas est ad sanguine iunctos. Constat enim et filios esse nobis sanguine iunctos; et virum et uxorem sanguine iungi, cum sint duo in carne una. Nonnullum quoque dubium est, quomodo pietas universaliter cultum exhibet sanguine iunctis: cum parentum non sit colere filios, sed e converso.
II. Ad primum dubium dicitur quod pietas habet plures actus, et respicit plures personas: sed praecipuae personae quas respicit sunt personae parentum, et principalis actus pietatis est colere obsequique parentibus. Quoniam quilibet homo, qui est subiectum virtutis pietatis, prius habet parentes quam consanguineos, quam uxorem, quam filios, quam patriam: ex hoc enim quod a patribus generati sumus, reliqua habemus; statim, ut patriam, vel postquam adulti sumus, ut uxores et filios. Ideo pietas secundum suum principalem actum ab Auctore distincta est: assignata scilicet ratione formali pietatis secundum principalem eius actum, qui est reddere debitum patri et patriae ut principio essendi. Cum quo tamen stat quod pietas habeat actus secundarios, ordinatos ad principalem, vel annexos principali. Ordinatos quidem, ut sunt actus inter virum et uxorem : quoniam inter coniuges est cultus et officium ad invicem tanquam coadiutores ad conservationem consanguinitatis utriusque quam quilibet coniugum a suis habet parentibus ; conservatur enim propagatione filiorum utriusque parentis sanguis. Et idem dicimus de filiis: quia scilicet respiciuntur a pietatis virtute ut conservatores consanguinitatis a parentibus susceptae. Et quoniam tam coniuges quam fil secundum suasmet personales actiones et consistentias ad adiuvandum et conservandum consanguinitatem concurrunt, ideo secundum seipsos a pietate respiciuntur, tanquam secundum seipsos ordinatos ad principale quod respicit pietas.
III. Ad secundum vero dubium dicitur quod pietas tam cultum quam subsidium sanguine patriaque iunctis omnibus exhibet diversimode. Nam parentibus praecipue cultum cum obsequio; filiis vero aliqualem cultum, dum eos non ut servos, non ut illegitimos, etc., tractamus, et a servis et aliis honorari volumus, et in loco honesto locum sedendi eis damus, et similia; omnibus quoque subsidium aliquod praebemus ex pietate, vel conversando, vel saltem in praeparatione animi. Dicitur enim in littera secundi articuli, ad ultimum, quod tenemur ad hoc secundum. facultatem et decentiam personarum: - pro loco etiam et tempore, cum sit praeceptum affirmativum.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem quaestionis, in responsione ad Toieino et tertium, nota differentiam litterae inter provocationem et inductionem ad malum. Nam si parentes egentes filiorum aut filiarum servitiis sunt provocatores ad malum, deserendi sunt quoad hoc: ut videlicet non sequantur eorum provocationes, sed quoad hoc eos odio habeant filii, ut in responsione ad primum dicitur. - Si vero parentes non tantum provocatores, sed inductores sunt ad malum, tunc deserendi sunt simpliciter et absolute, et non solum quoad hoc: ut in responsione ad tertium dicitur.
Propter quod, si pater infirmus filiam sibi servientem nititur violare, et illa non timet se induci, quia scit suam et intentionem et constantiam, non tenetur relinquere patris sui servitia: quamvis, propter ipsius demerita, possit illum relinquere, si non vult cessare a provocatione. Unde et Ioseph non reliquit servitia domus, quamvis haberet dominam suam quotidie sibi molestam, ut dicitur Gen. xxxix. Si vero serviens videt se induci ad peccatum, relinquere tenetur totaliter parentem: iuxta illud: Qui amat patrem plus quam me, non est me dignus.
II. In eodem quarto articulo, in responsione ad quartum, dubium occurrit, an religiosus teneatur succurrere patri non potenti sine suo servitio vivere, Et est ratio dubii quia in littera dicitur quod non tenetur, nec debet aut potest, nisi de praelati licentia, et servato religionis statu. Alii autem doctores afferuntur in oppositum. Ratio autem non apparet usquequaque clara.
Ad huius evidentiam, sciendum est quod dupliciter contingit patrem egere servitio filii religiosi: primo, citra extremam necessitatem; secundo, in extrema necessitate. Et si quidem pater ita eget filio quod sine ipso extrema necessitate manifeste laboraret, tenetur filius, petita, licet non obtenta licentia superioris, patri subvenire. Et ratio est quia praeceptum iuris naturae et divini in extrema necessitate praeeminet omni voto et vinculo. Nec solum pro patre, sed pro quocumque homine in simili necessitate tenetur quilibet. Non enim debent vota esse impeditiva operum iustitiae, Unde sicut licet furari propter extremam alterius necessitatem, ita licet actualem obedientiam praelato subtrahere, et furari bona Ecclesiae, si aliter non potest patri subveniri. - Nec oppositum sensit hic Auctor, qui de necessitate paterna, non de necessitate humana loquitur: hoc est, de necessariis patri a filio, et non de necessariis absolute a quocumque homine.
Si vero pater citra extremam est necessitatem, tunc religiosus tenetur adiuvare patrem salvo suo statu, et non aliter, hoc est, salva obedientia et regulari otictivantigt sicut filius uxoratus non tenetur patri nisi salvo statu coniugali. Et hoc est quod in littera dicitur. Ita quod differentiam quae ponitur in littera inter filium antequam sit religiosus, vel post, non intelligo respectu extremae necessitatis in patre: sed respectu cuiusque necessitatis in qua filius tenetur operas suas patri exhibere ex praecepto pietatis. Constat namque quod non exigitur necessitas extrema ad hoc, sed sufficit necessitas habens magnam latitudinem. — Et forte sic concordarentur doctores.
Ratio igitur quae movet oppositam opinionem, facile solvitur. Nam praeceptum de honore parentum, licet verum sit quod prius quam votum, et ex naturae iure obligat, nec est abrogabile per superveniens votum; falsum - tamen est quod eodem modo obliget filium in quocumque statu. Quoniam est praeceptum affirmativum, et obligat pro tempore unumquemque prout tunc invenit illum. Non enim eodem modo obligat filium liberum, et uxoratum: nam uxoratus non obligatur ad actum commanendi cum patre, quia iam est obligatus ad commanendum cum uxore. Et sic est in proposito, quod filius liber tenetur ex hoc praecepto ad subsidium paternum simpliciter: filius autem religionis vinculo adstrictus tenetur ut religiosus potest. Propterea in littera dicitur quod tenetur pium adhibere studium, salva religione, ut patri subveniatur.