Quaestio 65
Quaestio 65
Articulus 1
In articulo primo quaestionis sexagesimaequintae dubium occurrit quid nomine membri in materia mutilationis intelligatur. Et est ratio dubii quia quidam volunt quod membrum proprie sit membrum principale quod habet offidum, ut pes ad ambulandum, etc. Et ex hoc inferunt quod digitus non est membrum. — In oppositum autem est quia membra sunt ex quibus integritas corporis totius consurgit. Constat autem non esse integrum corpus cui deest unus digitus.
Ad hoc dicitur quod, cum membrum sit procul dubio pars habens actum, iuxta illud ad Rom. xu, Omnia autem membra non eundem actum habent; et in iure canonico inter membra computentur non solum membra habentia actus separatim, sed coniunctim, ut patet de testibus, quorum officium non nisi genitalibus exercetur (eunuchi namque inter mutilatos computantur: ut patet et in Decretis, dist. LV, et Extra, de Corp. Vitiat.*): consequens est ut nomine membri, in materia mutilationis, appelletur non solum membrum principale habens separatum officium, sed etiam membrum accessorium et consodale. Et quoniam digitus est membrum habens etiam proprium officium evi- dentius quam dicta virilia, ut patet in exercitio musico, ubi digiti magis quam manus exercentur; ideo inter membra computandi sunt, Secus autem de parte digiti, quae ita est pars ut nullius membri appellationem habeat: ut patet Extra, de Corp. Vitiat., cap. De Presbytero.
Videtur autem mihi distinguendum de mutilante vel mutilato, quoad. irregularitatem. Quia ad mutilantem suf- . ficit abscindere digitum sibi vel alteri ad hoc ut sit irregularis: ad mutilatum vero non, quia oportet quod membrum abscisum inducat vel impotentiam, vel enormem defectum vel deformitatem, seu scandalum, etc., ut patet in iure. Et hoc intellige quantum est ex parte membri: ut patet Extra, de Clericis Pugnant. in Duello, cap. Porro. . Nam ex parte causae, an scilicet ex causa rationabili et necessaria, puta propter sanitatem ; aut culpabiliter; aut propter iustitiam, ut iudex; alia est consideratio. Consentientes enim propriae mutilationi propter necessitatem medicinae, non sunt irregulares: ut patet dist. LV, cap. Si quis. Culpabiliter autem, seu propter iustitiam, se vel alios mutilantes sunt irregulares: ut patere potest ex allegatis hic et in materia homicidii.
Articuli 2-3
In articulis secundo et tertio eiusdem quaestionis dubium | occurrit quare Auctor, tractans de iniuriis quae facto inferuntur in personam, quatuor enumeratis, scilicet homicidio, mutilatione*, verberatione et incarceratione, omiserit vulnerationem : praesertim cum nec ad mutilationem reducatur, ut patet ex eo quod vulnerans nulli est censurae obnoxius; nec ad verberationem, ut patet ex eo quod non licet patri vulnerare filium, cui tamen licet verberare eundem.
Ad hoc dicitur quod vulneratio, ut distinguitur contra occisionem et mutilationem, ad verberationem reducitur: verbera enim vulnera inferunt, nam continuitatem carnis solvunt, in qua dissolutione vulnus consistit. - Nec obstat quod patres non possunt vulnerare filios. Quoniam hoc de perfectis vulneribus intelligitur, ad quae non extendi oeconomicam, sed politicam potestatem, ex ministris et instrumentis patet: pater namque manu, flagello, virga, aut etiam fuste caedit; iudex autem ferro linguam vulnerat, etc.
Non fecit autem Auctor specialem articulum de vulneratione, quia non est simplex iniuria habens seorsum propriam difficultatem. Habet namque in primis vulnus idem : oppositum: opponitur enim continuitati carnis, quae, cum unum communium. sensibilium sit, ad quietem vel delectationem sensus spectat , cui opponitur verberatio. Est deinde effectus verberationis quando acrior est: unde nec differre videtur a verberatione, sed significare excellentiam eius; nihil namque refert ferro vel ligno vulnus infligere, etc. Eadem demum ratione licite vel illicite fit qua maior vel minor verberatio licita vel illicita est: unde et patri inhibita dicitur in littera secundi articuli immoderata verberatio. — Nec tamen silentio praeterivit Auctor vulnera: sed ea comprehendit subdens illa verba in littera tertii articuli: vel quodlibet sensum dolore afficiens.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem quaestionis sexagesimaequintae adverte, novitie, tria. Primo, quod nomine personae aliis coniunctae significatur filius, pater, mater, agnatus, amicus, 1 tutor, custos, civis, famulus, et huiusmodi: importatur enim his nominibus relatio spectans ad coniunctionem cum alio. Vidua autem, pupillus, et huiusmodi, important personas. tas ab aliis, ut patet.
Secundo, quod coniunctio cum aliis non variat speciem iniuriae, sed aggravat ipsam. Non enim occisio Socratis qui non est filius, alterius est speciei ab occisione eiusdem si filius esset: sed est alterius gravitatis, ut in littera dicitur, Et ratio est quia unum et multa non variant speciem.
Tertio quod hic non est sermo de personis coniunctis nobis qui facimus iniuriam: puta de patre meo, principe meo, fratre meo, et huiusmodi. De his enim nihil in lit- tera dicitur: forte « ctandum est de differenti debito quod istis debemus, ut ex illius diversitate cognoinser diversitatem iniusti erga eosdem, tam facto quam
At si non vis haec expectare, scito quod omnis diversitas coniunctionis mei ad aliquos penes quam diversificantur partes iustitiae, ut pietas, observantia et huiusmodi, variat speciem. dictarum iniuriarum. Ita quod homicidi in aliam trahitur speciem si proprium occidam pare dl in aliam si proprium. principem: et simile est de mutilatione et aliis dictis. Et ratio est quia non solum fit contra commutativam iustitiam , auferendo vitam: sed fit contra pietatem vel observantiam etc., ut inferius, post discussas iniuriarium singulas species et partes iustitiae, latius manifestabitur in quaestionis cxxu fine.