Quaestio 24
Quaestio 24
Articulus 1
In titulo, adverte quod non incipit a quaestione a est, sed a quaestione quid est, supponens ex auctoritate Scripturae, librum vitae esse. Et propter affinitatem cum prae- destinatione, quaerit quid sit, quaerendo an sit idem quod praedestinatio; quatenus ex diversitate illa habeatur quid est. II. In corpore duo facit: primo, dicit quid nominis; se- cundo, quid rei. - Quoad primum, tria dicit. Primo, quod liber vitae non proprie, sed metaphorice dicitur in Deo. Secundo, quod significat scriptionem praedestinatorum. Tertio, originem huius metaphorae, quod scilicet ex humanis libris, in quibus scribuntur consiliarii seu milites, sumpta est.
III. Quoad secundum, est haec conclusio: Liber vitae in Deo est notitia firma ac significativa praedestinatorum. — Haec conclusio, quoad duas partes, manifestatur. Primo, quoad ly firma, auctoritate Prov. mz. Deinde ratione: quia conscriptio in libris materialibus fit ad succurrendum memoriae. - Secundo, quoad ly significativa. Et hoc ex ratione metaphorae: quia sicut scriptura libri est signum agendorum, ita notitia Dei est signum repraesentans ipsi perducendos in vitam aeternam. Et confirmatur Il ad Tim. v.
Articulus 2
TITULUS clarus est. - Ín corpore est una conclusio, responsiva quaesito affirmative: Liber vitae proprie respicit vitam gloriae. - Probatur sic. Liber vitae est notitia electorum ad vitam: ergo ad vitam supra naturam, et finalem: ergo proprie ad vitam gloriae. — Prima consequentia probatur: quia id ad quod aliqui eliguntur, habet duas conditiones, scilicet et quod non conveniat eis secundum suas naturas, et quod habeat rationem finis. Et declaratur hoc secundum exemplo militis. Secunda vero consequentia probatur: quia vita gloriae est finis supernaturalis.
Adverte hic, quod littera, assignans primam conditionem eius ad quod aliquid eligitur, non dixit quod est supra facultatem naturae: quia hoc falsum fuisset, cum pugnare ac consulere vires naturae non excedant. Sed dixit negativam, scilicet, 10m convenit ex natura: non enim ex natura sortitur aliquis, quod ad hanc rempublicam tutandam pugnet aut consulat; sed ex alio principio, gubernante scilicet rempublicam. Et ex hac accommodatione extulit librum vitae ad vitam, non solum non ex natura, sed supra omnem facultatem cuiuscumque naturae creatae.
Articulus 3
TITULUS clarus. — Ín corpore duo facit: primo, tractat dessen opinionem; secundo, respondet quaesito secundum propriam sententiam,
Quoad primum, primo refert duas propositiones quorundam opinantium. Prima est: Nullus deletur de libro vitae secundum rei veritatem. Secunda est: Aliqui delentur de libro vitae secundum opinionem hominum. - Et declaratur secundae propositionis consonantia cum sacra Scriptura: quia apud ipsam, quandoque dicitur res fieri, quando innotescit; et consequenter deleri, quando apparet deleri, propter privationem gratiae.
Deinde arguit primam propositionem, cum summa modestia, falsitatis: quia praemium repromissum sanctis, secundum rem, et non solum secundum opinionem intelligendum est, etc.
II. Quoad secundum, duo facit. Primo respondet quaesito, sic: Deleri vel non deleri de libro vitae, non solum ad opinionem hominum referendum est, sed etiam quantum ad rem. - Et probatur haec conclusio, quoad partem ultimam, quam intendit, sic. Liber vitae est conscriptio ordinatorum in vitam aeternam: ergo ordinatorum ex praedestinatione, et praesenti gratia: ergo ordinatorum inde fectibiliter, et defectibiliter: ergo scriptorum simpliciter, et secundum quid: ergo indelebilium, et delebilium secundum veritatem rei: quod erat intentum.
Prima consequentia probatur: quia ad vitam aeternam ex his duobus aliquis ordinatur. Et de praedestinatione quidem, patet. De praesenti autem gratia, probatur: quia quicumque habet gratiam, ex hoc ipso dignus est vita aeterna. — Secunda autem probatur: quia ordo gratiae est defectibilis, praedestinationis vero indefectibilis. - Tertia vero: quia indefectibiles sunt scripti ad vitam aeternam in seipsa; defectibiles vero sunt scripti ad vitam aeternam in sua causa, scilicet meritoria. - Ultima autem patet ex terminis.
Secundo, explanatur sensus in quo intelligenda est dicta conclusio, ibi: ut deletio non referatur etc. Potest enim dupliciter interpretari: uno modo, ex parte intellectus divini; secundo modo, ex parte rei scriptae, ut clare patet in littera.
III. Circa antecedens, super quo fundatur totus discursus, dubium occurrit. Quoniam, cum definitum non se extendat ultra suam definitionem, aut liber vitae male definitus est in primo articulo, dicendo quod est comscriptio praedestinatorum : aut male extenditur hic liber vitae ad ordinatos -in-vitam aeternam, sive praedestinatos sive non.
Et augetur dubitatio. Quia, si liber vitae extenditur ad omnes ordinatos in vitam aeternam, non solum constituti in praesenti gratia, sed omnes Christiani, imo et omnes homines essent scripti in libro vitae: quoniam omnes ordinati sunt in vitam aeternam, ex hoc ipso quod rationales sunt, iuxta illud Augustini: de Praed. Sanct.: posse habere caritatem, naturae est hominum.
IV. Ad hoc respondetur, quod definitio superius data fuit perfecta, utpote explicans substantialia libri vitae: con- scriptio enim praedestinatorum ad substantiam pertinet libri vitae. Conscriptio autem ordinatorum secundum praesentem iustitiam , habet se ad librum vitae ut accidens, quia ut consequens substantiale. Non enim ad librum vitae spectat talium conscriptio, nisi ex hoc ipso quod est liber vitae gloriae, ad quam soli praedestinati conscribuntur. Nam, ut in responsione ad tertium praecedentis articuli dicitur, constituti in praesenti gratia, pro tanto ad conscriptionem libri vitae spectant, pro quanto vitam illam gloriosam pro nunc aliquo modo participant. Et hic dicitur (et in idem redit) quod propterea conscribuntur, quia vitam aeternam in sua causa habituri sunt. Ex his enim patet quod ad librum vitae pertinet conscriptio habentium praesentem gratiam, ex consequenti: et sic talis conscriptio est extra substantiam libri vitae. Nec in definitione debuit exprimi: sed, ut in littera fit, postmodum deduci.
Ad aliam autem obiectionem facile ex littera respondetur, quod non quomodolibet ordinati in vitam aeternam, sed ordinati sic quod sunt digni vita aeterna, conscribuntur in libro vitae. Et propterea neque omnes Christiani (si aliquis est qui nunquam fuit in gratia; quod posset accidere in ficte accedente ad baptismum), neque omnes homines sunt aliquo modo scripti in libro vitae: quamvis potentiam quandam valde remotam ad illam vitam habeant.
V. Circa ea quae in calce litterae posita sunt, scito quod deleri ex parte deletorum, non importat scripturae cassationem; sed mutationem de scriptis in non scriptos. Qui enim heri fuit in gratia, et consequenter inter scriptos, lapsus hodie, mutatus est per peccati maculam, desiitque inter scriptos esse, Et hoc vocatur deleri ex parte rei scitae, ut patet in littera.