Quaestio 93
Quaestio 93
Articulus 1
IN ambobus articulis quaestionis nonagesimaetertiae, nolobo est quod duo culpabilia in cultu veri Dei committuntur: scilicet falsitas, et superfluitas. Quorum primum manifeste mortiferum est: et ideo sub perniciosi nomine in littera proponitur primus articulus. Secundus autem in superfluitatis stat nomine. Et in promptu horum ratio est. Quia scilicet in ipso actu divini-cultus requiritur veritas, quia oportet Deum adorare in veritate, ut dicitur Ioan. tv; et requiritur commensuratio seu proportio ad spiritum, quia, ut ibidem dicitur, oportet Deum adorare in spiritu. Opponitur autem veritati falsitas, et proportioni ad spiritum superfluitas: quidquid namque extra necessarium aut utile ad spiritualem est cultum, totum superfluum est.
IN corpore primi articuli dubium occurrit de ritu Iudaeorum, quomodo in eo inveniatur mendacii ratio. Nam mendacium in verbo est falsa vocis significatio cum intentione fallendi: et proportionaliter mendacium in facto debet esse falsa facti significatio cum intentione fallendi. Constat autem quod Iudaei modo utentes veteri cultu non habent intentionem fallendi: quamvis factis falsum significantibus, credentes se verum significantia facta exercere, utantur. Non est ergo in eorum ritu mendacium, sed factum perniciosum. Et tamen in littera mendacium reputatur.
Ad hoc dicitur quod in littera nunquam dicitur, nisi in communi, quod mendacium est cum aliquis exterius significat contrarium veritati, sive verbo sive facto. Et propterea non subsumitur in particulari quod in tali cultu, scilicet veteris legis apud Iudaeos nunc, sit mendacium perniciosum: sed quod sit cultus perniciosus, et quod sit falsitas perniciosa. Sat enim est quaestioni motae quod inveniatur in cultu veri Dei aliquid perniciosum, sive falsum sive mendacium. Unde sicut Iudaeus dicens corde et ore Christum non venisse, sed venturum, non mentitur, sed falsum perniciosum dicit; ita colens Deum ritu veteris legis profitente facto Christum venturum, non mentitur, sed factum falsum perniciose exercet in cultu Dei.
Quamvis posset dici quod in istis falsis est mendacium quantum est ex parte actus exterioris, scilicet verbi vel facti falsi, licet non sit mendacium ex parte intentionis interioris: et quod in littera distinguitur mendacium ex parte rei significatae contra id quod est ex parte colentis.
Prima responsio, adiuncta hac secunda, amplectenda est. Quia falsitatem significare in divino cultu distinguitur in littera ex parte rei, et ex parte colentis. Inchoavit ta- men Auctor a mendacio pernicioso in hoc corpore articuli, quia perniciosa est huiusmodi falsitas, sicut mendacium perniciosum: et quia, ut tactum est, ex parte exterioris actus est perniciosum mendacium; nec excusat Iudaeorum ignorantia tale crimen, sicut nec infidelitatem eorundem.
II. In eodem articulo, quoad falsum cultum ex parte colentis, nota tria. Primo, quod cultus iste est perniciosus, iuxta Auctoris sententiam. Quoniam cum dixisset: Ef ideo si per cultum exteriorem aliquid falsum significetur, erit cultus perniciosus, statim subdidit: 7Zoc autem contingit dupliciter, scilicet ex parte rei significatae , et ex parte colentis. Utrumque ergo falsum est ex genere peccatum mortale.
Secundo, quod tunc est falsitas quando contra Ecclesiam, non autem si praeter Ecclesiae institutionem fieret. Unde Auctor in hoc articulo falsitatem ex parte colentis constituit in hoc quod est esse contra Ecclesiae institutionem seu consuetudinem: quia falsitas cultus contra Ecclesiam est. In sequenti vero articulo superfluitatem dicit quando: est cultus praeter vel contra constitutionem seu consuetudinem Ecclesiae. Perspice igitur differentiam inter contra et praeter. Illud perniciosum, hoc superfluum constituit. Illud contrariatur veritati, et ideo perniciosum: hoc utilitati, et ideo minus malum, et est veniale; licet possit esse mortale propter contemptum vel praeceptum, et ideo admiscetur in littera sequentis articuli ly contra consuetudinem communem.
Tertio, quod falsitas ista habet locum et in cultu communi, et in cultu singulari. Et propterea in littera non dicitur, Et hoc in cultu communi, sed dicitur, Et hoc praecipue in cultu communi : insinuans per ly praecipue quod hoc etiam potest habere locum in cultu singulari, puta in ieiunio vel oratione singulari non imposita ab Ecclesia; ut si quis, contra modum Ecclesiae, ieiunaret in Dominica; aut oraret sic in propria persona quod nihil ad Ecclesiam, cum quilibet sit pars Ecclesiae, et in persona Ecclesiae praeceptum habeat orandi a Domino dicente: Orabitis : Pater noster, Panem nostrum, Dimitte nobis, etc. -. Ad falsitatem autem communis cultus ex parte cuenta non solum spectat si sacramenta contra Ecclesiae ritum celebrantur, ut habes XXVI, qu. v, cap. Quicumque: sed etiam reducitur si miracula falsa quis praedicet aut docendo scribat; praedicatores namque et doctores in persona Ecclesiae docere et praedicare constat. Nec excusantur quacumque pia intentione a pernicioso cultu: quia, quantum in se est, fidem Christi evacuant veritate.
Articulus 2
IN secundo eiusdem quaestionis articulo, vide in littera resolutionem superfiuitatis : scilicet, quia, in exterioribus solum consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Cum enim cultus exterior ad interiorem ordinetur, si aliquis extra fiat cultus qui ad interiorem non ordinetur , superfluus est. Et quia ad interiorem Dei cultum non recte ordinatur quod praeter Ecclesiae institutionem aut consuetudinem fit, ideo, dato quod aliquis praeter Ecclesiae morem ad interiorem devotionem intenderet nova ordinare, superfluitatis vitio non caret, et exterius tan- tum colit: nam interius peccat, ab Ecclesiae regula declinans.
Quale autem peccatum committatur in huiusmodi superfluitate, quae inter superstitiones numeratur, in littera non exprimitur. Est tamen communiter veniale, nisi contemptus ecclesiasticae disciplinae aut interioris cultus adsit: quia non est ibi perfecta superstitionis ratio. Nec tamen leve habendum est peccatum hoc. Quoniam infra superstitionis latitudipem continetur, quae divino opponitur cultui: omne autem peccatum in his quae Dei sunt, magnum esse constat.