Quaestio 21
Quaestio 21
Articulus 1
In corpore duo facit. Primo enim distinguit iustitiam in duas species: scilicet commutativam, et distributivam. Secundo, respondet quaesito duabus conclusionibus, iuxta numerum specierum iustitiae.
II. Prima conclusio est negativa: In Deo non est iustitia commutativa. - Probatur auctoritate Apostoli: quis prior etc.
Secunda est affirmativa: In Deo est iustitia distributiva. — Et probatur. Iustitia distributiva est, secundum quam datur unicuique secundum suam dignitatem: ergo ordo universi demonstrat Dei iustitiam: igitur in eo est iustitia. — Consequentia probatur ex proportionali: quia sicut ordo familiae congruus ostendit iustitiam in gubernante, ita ordo universi etc. Et confirmatur auctoritate Dionysii.
III. Circa primam conclusionem dubium est. Tum quoniam falsum videtur in Deo non esse iustitiam commutativam. Quoniam forma divini iudicii fit secundum iustitiam commutativam, dum recompensat et praemia meritis, et supplicia peccatis; ut expresse Auctor dicit in II? IIe, qu. Lxr, art. 4, ad 1. - Tum quoniam probatio non videtur sufficiens. Quoniam ad iustitiam commutativam spectat non solum retributio, sed etiam ipsa prior datio: non solum enim emptio, sed etiam venditio iustitia commutativa regulatur. Et propterea ex negatione secundi actus in Deo, non videtur sufficienter illata negatio talis iustitiae: quoniam salvatur etiam in primo actu.
IV. Ad haec retrogrado ordine respondetur, quod neuter actus commutativae iustitiae locum habet in Deo: quia sicut non potest dare pro acceptis, ita nec potest dare pro accipiendis; nihil enim sibi ex creaturis accrescere potest. Excluditur quoque, ex hoc quod nemo potest prius aliquid dare Deo, uterque actus ab ipso: quoniam, si nemo potest prius dare, consequens est quod nemo possit aequivalens reddere; et consequenter quod Deus non possit pro aequivalente accipiendo dare. Et sic commutativa iustitia, quae aequalitatem inter datum et acceptum facit, locum in eo habere non potest.
Articulus 2
TITULUS ex dictis est clarus. - In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirmative: Iustitia Dei convenienter veritas nominatur.
Probatur. Veritas intellectus regulantis et mensurantis res, consistit in adaequatione rerum ad intellectum: iustitia autem consistit in conformitate operum ad legem cui concordat. Ergo iustitia Dei convenienter veritas nominatur.
Antecedens, pro prima parte, probatur ex convenientia et differentia veritatis in intellectu accipliente a rebus, et causante res: convenientia quidem, quia veritas consistit semper in adaequatione intellectus et rei; differentia autem, quia in intellectu causato est adaequatio intellectus ad res, in causante autem est adaequatio rerum ad intellectum. Pro secunda vero parte, quia, sicut se habent artificiata ad artem, ita se habent opera iusta ad legem. - Consequentia autem probatur: quoniam iustitia Dei facit ordinem in rebus conformem sapientiae suae, quae est omnium lex.
Articulus 3
TITULUS iam patet ex usu. - In corpore duo facit: primo respondet quaesito; secundo, clarificat responsionem. Conclusio responsiva est: Misericordia est maxime in Deo, non secundum passionis affectum, sed secundum effectum. — Probatur. Tristari de miseria aliena non convenit Deo; sed repellere eam, hoc maxime ei convenit. Ergo misericordia, non quantum ad affectum, sed quantum ad effectum, maxime Deo convenit.
Antecedens explanatur, quoad ly miseria, ut scilicet sonet defectum quemcumque. Et probatur, quoad secundam partem, sic. Defectus non tolluntur nisi per alicuius bonitatis perfectionem: ergo hoc maxime pertinet ad Deum, quia ipse est prima bonitatis origo. - Consequentia autem probatur: quia affectus misericordis est tristitia; effectus vero est depulsio alienae miseriae.
Articulus 4
TITULUS est clarus. - In corpore unica est conclusio, reT'ipstsiea quaesito affirmative, scilicet: In quolibet opere Dei misericordiam et iustitiam oportet inveniri.
II. Circa quam tria facit. Primo, misericordiae nomen extendit, extendendo nomen miseriae ad omnem defectum. Et rationem extensionis assignat: quia, cum miseria opponatur felicitati, in sola rationali creatura, quae felicitatis est capax, miseria proprie inveniri potest.
III. Secundo, probat conclusionem quoad iustitiam, sic. Debitum ex divina iustitia contingit dupliciter, scilicet Deo vel creaturae; et neutrum potest in aliquo opere Dei praetermitti, Ergo in omni opere Dei oportet esse iustitiam. — Antecedens, quoad primam partem, habetur ex dictis in 1 art., ad 3. Quoad secundam vero, manifestatur: quia non potest facere Deus aliquid, quod non congruat sapientiae et bonitati ipsius; et similiter quidquid in rebus creatis facit, convenienti ordine et proportione disponit.
Adverte hic, quod illa propositio in littera posita, » eutrum potest in aliquo opere Dei praetermitti, non est intenta ab Auctore prout sonat: quoniam in opere creationis, proprie nulla potest inveniri ratio debiti respectu alicuius creaturae; sed solum respectu sapientiae et voluntatis divinae, ut in responsione ad quartum hic habes. Sed est interpretanda quoad opera providentiae et gubernationis ; ad quod insinuandum, cum illa manifestatur in littera, notanter dicitur, quidquid in rebus creatis facit Deus; quasi diceret quod quidquid facit creatione supposita.
IV. Probatur deinde conclusio quoad misericordiam, sic. Opus divinae iustitiae semper praesupponit opus misericordiae, et in eo fundatur: ergo in quolibet opere Dei apparet misericordia, quantum ad primam eius radicem. - Antecedens probatur: quia reducitur debitum in aliquid ex sola divina bonitate collatum. Quod probatur: quia aliter procederetur in infinitum. Et declaratur exemplariter
V. Tertio, quia ex hac probatione videbatur quod misericordia concurreret ad opera Dei quasi remota causa, ideo declarat quod concurrit eminentius quam iustitia. Et hoc dupliciter. Primo , quia causa primaria vehementius influit quam secunda: et sic vis misericordiae et salvatur, et vehementius operatur in omnibus consequentibus. - Secundo, ab effectu: quia debita alicui creaturae largius Deus dispensat, quam proportio rei exigat; et hoc ex abundantia bonitatis suae. Patet autem sic esse: quia minus eo quod de facto divina bonitas confert, ad conservandum iustitiae ordinem sufficeret.