Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA responsionem ad quartum in articulo primo quaestionis duodecimae, adverte diligentissime distinctionem in littera positam; quoniam multa hinc documenta habes. Finis in primis, inquantum finis, ut hinc habes, consideratur tripliciter: ita quod, licet id quod est ad finem, ut sic, non nisi uno modo consideretur et ametur; ipse tamen finis ut sic, tripliciter consideratur, et triplici actu voluntas fertur in finem ut sic, scilicet volitione, fruitione et intentione. Ratio autem huius est quia ad finis rationem integrandam tria exiguntur, bonitas ipsa propter se amabilis , et negatio ulterioris ordinis, et terminatio aliorum ad ipsum: oportet enim finem ut sic, propter se, et non propter alium finem, et alia propter ipsum amari. Et finis quidem quatenus propter se'amabilis est, ad actum voli- tionis spectat; quatenus vero non ultra ducit, ad fruitionem spectat, quae quietem in termino significat; quatenus autem ad ipsum alia ordinanda sunt, intentionem terminat. Habes et hinc quod, cum id quod est ad finem absolute amatur, finis rationem induit; et similiter cum in eo sistitur; et eodem modo cum appetitur ut per praecedentia assequendum. - Quomodo autem distinguuntur plures voluntatis actus respectu eius quod est ad finem, inferius dicetur.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA decisionem tertii articuli eiusdem quaestionis duopicis omisso secundo articulo eiusdem, dubium Occurrit propter quid, cum voluntas non feratur nisi in cognita, et non feratur simul nisi in simul cognita; de intellectu negatur quod contingit multa simul intelligere, et de voluntate conceditur quod contingit multa simul intendere.

Ad hoc dicitur quod ratio est quia intellectus attingit plura non nisi ut unum, voluntas vero ut plura. Existentibus siquidem tribus tam in intellectu quam in voluntate, puta locutione, gustatione et lingua; intellectus locutionem et gustum simul intelligit, ut in uno uniuntur organo linguae; voluntas vero e contra unum linguae organum vult propter duo opera, locutionem scilicet et gustationem. Ita quod, cum finis in operabilibus sit ut principium in speculabilibus, medium seu principium in intellectu plurium est unum; medium vero seu principium in intentione non oportet esse unum, sed contingit esse plura. Et propterea de intentione conceditur pluralitas simul, quae negatur de intellectione.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

CIrca quarti articuli decisionem, revideto quod spat suited in qu. vm, art. 3

Circa responsionem ad tertium, nota responsionem datam, ut ex ea habeas quod actus voluntatis in finem intentionis nomirie' significatus, importat motum in finem ut.terminum aliorum, ita quod motus iste primo attingit terminum, et deinde terminabilia in ipsum: electio vero e contra primo attingit terminabilia, et deinde terminum. Et sic se habent sicut descensus et ascensus: intentio enim descendit a principio ad ea quae sunt ad ipsum; electio vero ab his ascendit ad finem, omnium principium, Et signum affertur in littera, quia quandoque intendimus, non electis adhuc mediis ad intentum, ut patet in quotidiana experientia.

De quinto articulo nihil scribendum occurrit.

PrevBack to TopNext