Text List

Quaestio 181

Quaestio 181

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaeoctogesimaepriuw dubium statim occurrit circa rationem litterae ad principalem conclusionem. Consistit enim in hoc: Virtutes morales ordinantur ad operandum principaliter; ergo pertinent essentialiter ad vitam activam, quia vita activa ordinatur ad exteriorem operationem. Videtur enim haec ratio deficere, procedendo ab operatione ad exteriorem operationem. Nam virtutes morales ordinantur principaliter ad operationem, sed non exteriorem: quoniam ordinantur ad interiorum passionum moderamen. Vita autem activa in exteriori operatione consistit.

Ad hoc dicitur quod exterior operatio ad quam ordinatur activa vita, non est sola illa quae extra corpus exercetur, ut vestire nudum, pascere esurientem, et hufü smodi: sed etiam est illa quae extra intellectum fit. Quod patet ex hoc quod vita activa distinguitur contra contemplativam eadem distinctione qua intellectus practicus distinguitur contra speculativum: ut in art. 2. quaest. cLxxix, superius patet. Et in sequenti articulo, in resp. ad 1, expresse dicitur quod prudentia, quae habet finem in actu appetitivae virtutis, pertinet ad vitam activam. Quia igitur operatio exterior ad quam activa ordinatur, complecitur et interiorem appetitum, qui virtutibus moralibus iuformatur, et exteriorem operationem, quae scilicet extra corpus fit: ideo nullus defectus commissus est in processu rationis litterae ab operando sic sumpto ut ex praecedentibus et sequentibus apparet, ad operationem exteriorem, hoc est practicam moralem, procedendo.

II. Et scias quod sicut contemplatio, seu actus intel- lectus sapientis, essentialiter spectat ad vitam contemplativam, quia in tali actu essentialiter consistit vita contemplativa; ita actus virtutum moralium essentialiter spectant ad vitam activam, ita quod in ipsis essentialiter consistit. Et propterea actus exteriores qui dicuntur ad vitam activam spectare, scilicet docere, corrigere, pascere, hospitari, etc., nisi fiant boni moraliter, non spectant ad vitam activam, sed ad actionem debitam vitae activae. Activa namque vita morale studium, seu bonum moraliter studium, ad actionem ducit.

Verum non aequaliter virtutes morales omnes ad activam vitam spectant: sed, ut in littera dicitur, principa- - liter virtutes ut ordinantes operationes ad alterum, inter quas praecipue est iustitia, primo spectant ad activam vitam. Quo fit ut mansuetudo, patientia et liberalitas magis ad activam vitam spectent quam temperantia: quoniam ad bonum alterius magis prosunt.

III. In responsione ad tertium eiusdem articuli, sufficit quod memor sis distinguere inter finem virtutum moralium secundum se, vel ex parte operantis: et subsumere quod ex parte operantis, finis virtutis moralis quandoque est vita activa, quandoque contemplativa; secundum se autem, ita vita activa est finis virtutis moralis quod relinquit ipsam moralem virtutem esse dispositionem respectu vitae contemplativae. Non enim incongruit idem esse substantiale in uno, et dispositionem respectu alterius: sicut dicimus quod bonitas moralis est ita perfectio bominis quod est dispositio ad bonitatem meritoriam. Et hanc responsionem tangit Auctor in calce solutionis tertii argumenti.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem quaestionis, notandum occurrit quod tertium illud vivendi genus, quod praelatis videtur proprium, hic transitorie tangitur, quoniam inferius latior erit sermo de statu praelatorum.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis, circa duplex obiefu doctrinae, adverte quod alterum, scilicet obiectum conceptionis intellectualis, potest dupliciter pertinere tam ad vitam activam quam ad contemplativam: videlicet vel ex parte docentis; vel ex parte rei conceptae secundum se. Ex parte quidem docentis, cum aliquis docet ad hunc finem ut contemplatio vel actio subsequatur. Ex parte vero rei quam docemur, tunc spectat ad contemplativam cum obiectum est speculabile secundum se: tunc autem spectat ad activam, cum obiectum est de genere practicorum.

Alterum vero obiectum, ex parte actus docendi, qui est sermo audibilis, vel visibilis in scriptura, in littera expri- mitur quod est ipse audiens, seu legens. Cuius ratio est quia actus docendi est velut actio transiens: ordinatur enim ad perfectionem audientis, sicut actio transiens ad perfectionem materiae seu subiecti, Et propterea, sicut obiectum actionis transeuntis est ipsa materia perficienda, ita obiectum actus legendi est ipse audiens perficiendus per doctrinae actum immutantem ipsum audientem seu legentem tam extra quoad sensus, quam intus quoad intellectum, quantum est ex parte ipsius actus docendi, quamvis forte audiens nihil proficiat. Et propterea ex hac parte omnis doctrina spectat ad vitam activam, sive doceat actionem sive contemplationem.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quarto eiusdem quaestionis, notanda valde doctrina occurrit in responsione ad secundum. Quoniam inde solutio illius occultae quaestionis habetur: An, scilicet, homines beati assumpti ad ordines angelorum ita quod sint superiores quibusdam angelis, illuminent angelos minus beatos se, quos constat esse inferiores in ordine beatitudinis. Verbi gratia: An sanctus Petrus, posito quod sit inter Seraphin, illuminet angelos qui sunt in ordine Cherubin, et sic de aliis. Ex hoc enim loco habes ab Auctore partem negativam: scilicet quod homines puri non illuminant angelos; immo nec alios homines inferiores ibidem beatos. Quoniam haec est differentia inter homines et angelos ibidem, quod in hominibus non remanet vita activa, ad quam spectat docere, quod ibi vocatur illuminare: in angelis autem, usque ad finem mundi, utraque vita quodammodo est, quoniam et contemplantur, et sunt administratorii spiritus in ministerium missi, etc.

Nec solum haec differentia ponitur in littera, sed ratione ibidem probatur. Scilicet, quia illuminationes fiunt de his quae pertinent ad dispensationem ministeriorum Dei. Angelis autem secundum naturae suae ordinem competit administratio inferioris creaturae. Et propterea eis convenit illuminare inferiores. Homo vero quia secundum naturae ordinem non est administrator inferioris creaturae; nec homini promissa est similitudo cum angelis quoad ea uae spectant ad ordinem naturae, quale est esse administrativum inferioris creaturae: ideo homini beato non convenit illuminare.

Ex quibus collige responsionem litterae, quod, cum in beatis sit duorum notitia, scilicet ipsius Dei, qua essentialiter beati sunt, et ministeriorum Dei, quae mediantibus angelis exequitur in hoc mundo: quoad primam notitiam, nec homo nec angelus illuminat alium inferiorem; quoad secundam vero notitiam, non hominis, sed angeli est illuminare, quia ad angelorum, et non hominum officium hoc spectat.

II. Nec fallaris ex hoc, putans homines beatos, puta sanctum Petrum, nunquam, divina dispensatione, circa nos aliquid operari. Hoc enim ab hac quaestione alienum est: quoniam de beatis inter se quaestio est. An autem sancti aliqui immediate per seipsos, vel per angelorum ministerium qui nomine illorum sanctorum se vocant, nos quandoque illuminent, aut circa nos aliquid operentur: non facile dixerim. Quandoquidem ratio praedicta ducit ad partem negativam: dispensatio autem divina ad partem affirmativam. Legimus enim quod multa corpora sanctorum surrexerunt cum Christo, et apparuerunt multis: — procul dubio beati: cum essent sancti, et resurrectionem Christi, apparendo multis, attestantes. Et propterea non incongrue dici posse videtur quod ordo caelestis patriae beatorum inter se nunquam variatur, ut Auctor in Primo Libro docuit: eo quod variatio illa miraculose fieret; et cum miracula fiant propter utilitatem, ut Apostolus docet , frustra ibi fierent, ubi nulla esset utilitas. Ordo vero supernorum civium ad nos dispensative quandoque mutatur: eo quod hoc ad utilitatem Ecclesiae confert, dum, peregrinantes hic, ex his qui nobiscum fuerunt, regredi ad nos experimur.

PrevBack to TopNext