Quaestio 63
Quaestio 63
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis sexagesimaetertiae nota, pro radice huius materiae, duo. Primo, illam distinctionem de acceptione personae vel causae. — Secundo, quod ista distinctio refertur ad rationem debiti: ita quod acceptio causae est recognoscere causam per quam aliquid est per- sonae debitum; acceptio vero personae est recognoscere ut causam illam conditionem propter quam aliquid non est personae debitum secundum veritatem. Iustitia enim respicit rationem [debiti]: ac per hoc, vitium oppositum iustitiae violat debitum.
Articulus 2
IN articulo secundo eiusdem quaestionis nota quatuor. Ipae! quod communis utilitas ad quam principaliter ordinantur ministeria ecclesiastica, non est utilitas corporalis, sed spiritualis: quoniam, ut ex dictis in praecedenti Libro patet, regimen ecclesiasticum in hoc differt a civili quod hoc ordinatur ad commune bonum exterius, puta pacem, sufficientiam, etc,; illud vero ad interiorem animae pacem. Quando ergo aliquis propter potentiam saecularem erit magis utilis communi saluti animarum, puta quia erit sufficiens ad evellendos haereticos inficientes Christi gregem, vel ad cogendum potentes clericos ut serventur quae sunt de vita et honestate clericorum, vel aliquid huiusmodi; non habetur ratio personae, sed causae. Si quis etiam considerat quod spiritualia sine temporalibus, propter nostram infirmitatem, male subsistunt; quando, ceteris paribus, praeponeretur ille qui utilior esset ad temporalia bona, non esset personae, sed causae acceptio. Sed quando cetera non sunt paria, puta quia pro temporalibus optimus, sed spiritualia negligit; praeferenda est utilitas spiritualis temporali: quia illa. est finis, quoniam temporalia data sunt Ecclesiae propter spiritualia.
Nota secundo, quod omnes comparationes eligibilium ad ecclesiastica ministeria praesupponunt bonitatem absolute; hoc est, esse bonum virum; hoc est, quantum humana fragilitas concedit, personam illam esse in gratia Dei. Unde qui manifeste tenet concubinam, vel in alio peccato mortali creditur versari, extra latitudinem eligibilium seu promovendorum est. Propterea in littera dicitur quod minus boni, et non dicitur qnod mali praeferuntur melioribus.
Nota tertio, quod cum in respohsioHe ad primum dicitur quod praelatus ecclesiasticus non est dominus : possit ministeria ecclesiastica dare pro libito, sed dispen sator, sub nomine ecclesiastici praelati clauditur etiam. |Papa: ut patet per auctoritatem Pauli Apostoli allatam ad probandum intentum; est namque Papa Christi minister et dispensator ministeriorum Dei.
Articulus 3
In articulo tertio eiusdem quaestionis dubium occurrit circa calcem articuli, ubi dicitur: Si autem solum intuitu divitiarum honorentur, erit peccatum acceptionis personarum. Tum quia acceptio personarum non habet locum in gratuitis, sed solum in debitis exhibitionibus: de gratuitis enim scriptum est: An non licet mihi quod volo facere? Quamvis igitur in honoribus debitis esset acceptio personarum, ut si in conventu Christiano aliquis supra honoretur propter divitias, ut lacobus Apostolus dicit, quia in huiusmodi conventu locus debetur propter virtutem: in honoribus tamen gratuitis, cum quotidie honoramus eos qui nobis occurrunt detegendo caput, et huiusmodi, qui tamen non sunt nostri superiores, ut teneamur, nulla ap$ paret ratio acceptionis personarum. Volo enim illi propter divitias assurgere, quamvis non mereatur: an non licet mihi quod volo facere?
Tum quia, dato quod in huiusmodi gratuito honore propter divitias sit peccatum, non est tamen peccatum acceptionis personarum, sed peccatum inobservantiae. Exhibere enim huiusmodi honores ad observantiae virtutem spectat: ac per hoc, errare in huiusmodi ad vitium illi contrarium, et non ad acceptionem personarum, quae contrariatur iustitiae distributivae, spectat.
II. Ad hoc dicitur quod, cum acceptio personarum intantum sit peccatum inquantum contrariatur iustitiae; et iustitia solum versetur circa debita; consequens est ut in gratuitis locum non habeat. Et si nominatum esset vitium contrarium virtuti observantiae, dicerem quod littera ista intelligenda esset non de honore universaliter, sed de honore solum debito. Sed quia observantiae contrarium vitium innominatum est; et observantia est pars iustitiae, et extendit se ad debitum morale, ut in suo tractatu patebit: ideo litteram hanc universaliter intelligo, et dico quod sicut gratis dando pecuniam quando, ubi, quare, etc., non oportet, pecco contra liberalitatem, quamvis non faciam iniuriam alicui; ita gratis honorando aliquem quare non oportet, est peccatum contra observantiam ; sed quia hoc ideo est peccatum quia accipitur non-causa honoris debiti ut causa honoris debiti, ideo reductive est acceptio personarum. Dixi autem, debiti, quia omni causae honoris est honor debitus, licet non a me. Propter quod cum propter divitias exhibetur honor, non solum causa exhibitionis, sed etiam causa debiti violatur. Non sic autem est de prodigo donante ex causa irrationabili: quoniam peccat quidem in causa, sed non in causa debiti; non enim omni causae propter quam potest donari, debetur donatio, sicut omni virtuti, quae sola est causa honoris, ut in littera dicitur, debetur honor. Et ideo exhibitio honoris solum propter divitias iniustitiam participat.
Et per haec patet solutio obiectorum. Nam in gratuitis licet mihi quod volo facere, quantum ad hoc quod non facio alteri iniuriam: non autem absolute, alioquin prodigalitas non esset vitium. Licet enim mihi quod volo facere, servatis tamen debitis circumstantiis quando facio. Supremo autem Patrifamilias, cuius lex est sua voluntas, licet quod vult facere absolute.
Et scito quod quando dicitur quod honorare homines propter divitias est peccatum, intelligitur propter divitias ut distinguuntur contra omnem habitudinem ad virtutem. Dico autem hoc, quia divitiae ut adiuvant organice ad felicitatem, ut reddunt hominem potentem ad nutriendos alios, ad virtutem, ad pacis conservationem, et huiusmodi, reddunt homines honorabiles. Et propterea qui non aliud cogitat nisi quia aliquis ut dives occurrit sibi, non peccat honorando eum: quoniam intelligitur honorare potentiam seu habitudinem ad virtutem. Et propter hoc glossa Augustini super Iac. II, Si introierit in conventu vestro etc., dicens, "Si hoc intelligatur de quotidianis consessibus, quis hic non peccat?" subiunxit, si tamen peccat: quoniam, ratione dicta, non peccat in huiusmodi humana conversatione.
Articulus 4
In articulo quarto dubium occurrit circa id quod dicitur in responsione ad primum, quod forma iudicii pertinet ad iustitiam distributivam. Et est ratio dubii quia non quodcumque accipere ab uno et dare alteri est actus iustitiae distributivae: sed, ut patet ex supradictis, accipere ab uno communi et dare alteri ut parti illius communis, est actus iustitiae distributivae. Judex autem inter emptorem et venditorem, percussorem et percussum, et alios huiusmodi, nec accipit ab uno communi, sed ab una parte: nec dat alteri ut parti communis, sed ut singulari personae. Falsum ergo videtur quod iudicii forma ad iustitiam distributivam pertineat.
Ad hoc dicitur quod quia forma distributivae consistit in hoc quod unicuique detur secundum suam dignitatem; et forma iudicii consistit in hoc quod utrique parti, tam scilicet actori quam reo, attribuatur id quod proportionatum est illi, sive hoc oriatur ex commutatione sive ex distributione: ideo forma iudicii spectare dicitur ad distribu- tivam iustitiam. Ita quod non ex hoc quod in actu iudidi - intervenit accipere ab uno et dare alteri, asseritur forma distributivae iustitiae aut iudicii, ut obiectio facta accepit ex littera; sed quia in actu iudicii intervenit accipere ab uno et dare alteri, unicuique secundum suam proportionem , ideo ad iustitiam spectat distributivam forma iudicii cuiusque. Patet autem quod dicitur ex eo quod iudex rectus, accipiendo ab uno bonum aliquod, gravat ipsum non ultra proportionem illi debitam: et similiter, dando alteri bonum aliquod, non plus aut minus dat quam sit illi commensuratum. Sic ergo est differentia quandoque in re iudicata, scilicet quod est commutatio vel distributio: sed in forma iudicii omnes materiae conveniunt, pro quanto iudex nulli praeter suam proportionem quasi distribuit bona et mala. Et propterea vitium acceptionis personarum , quod distributivae opponitur iustitiae, in omni potest habere locum iudicio. Hanc autem esse mentem Auctoris etiam ex corpore articuli patet.