Quaestio 108
Quaestio 108
Articuli 1-2
IN articulis primis quaestionis centesimaeoctavae, dubium non dissimulandum de vindicationis virtute occurrit. Et est ratio dubii quia vindicationis actus non est nisi iustitiae legalis actus, secundum formam commnutativae iustitiae. Nam quod vindicatio non sit actus singularis personae, ut est iustitia commutativa et sunt aliae partes iustitiae, ex eo patet quod vindicatio non est licita inter partem et partem, sicut commutatio versatur inter partem et partem, sicut gratiarum actio est debita benefactori a beneficiato: sed est tantum licita personae publicae, quoniam ad ipsam solam spectat ulcisci illatas iam iniurias. Actus autem proprius personae publicae propter commune bonum ad iustitiam spectat legalem, utentem commutativa iustitia, dum aequale debitum alicui secundum quantitatem reddit propter commune bonum. Ita quod et ex parte subiecti, et ex parte qualitatis debiti, apparet quod vindicatio non est virtus in singulari persona: nisi concedamus quod unicuique licitum sit ulcisci illatas sibi iniurias tantundem recompensando in malis poenae, sicut dictum est quod unusquisque debet susceptis beneficiis vices reddere. Et hoc forte voluit Tullius, ponens vindicationem in malis sicut gratiam in bonis. Sed cum doctrina Christiana oppositum doceat in malis, mirum est quod Auctor secutus fuerit Tullium, et non excluserit haec dubia.
II. Ad hoc dicitur quod difficultatem inculcant duo concurrentia ad vindicationem quae videntur ad invicem repugnare: videlicet ratio debiti moralis; et actus, scilicet reddere malum pro malo. Nam si inspiciamus rationem debiti, inveniemus quod privata persona vindicationis est subiectum. Quia haec est differentia inter publicam et privatam personam in proposito, quod persona publica debet debito legali vindicare illatas iniurias sibi commissis; privata autem persona quae iniuriam recepit, debet debito morali tantum vindicare suam iniuriam: non enim potest cogi ad hoc quod vindicet se; iudex autem potest cogi ad vindictam exercendam. - Si vero spectemus ad naturam actionis, videlicet reddere malum pro malo, inveniemus oppositum, hoc est quod persona privata non est subiectum vindicationis, sed persona publica, seu in potestate constituta: nam reddere malum pro malo non est licitum personae privatae, sed personae in potestate constitutae, ad quam spectat malos homines castigare, et reddere eis iuxta demerita sua, ut patet XXIII, qu. 1v, cap. Ea vindicta; et sunt verba Augustini. — Et quoniam intellectus adaequandus est rebus, et non e contra, perspiciendum est quomodo possint haec duo coire, ut veritas elucescat.
III. Advertendum est igitur quod reddere malum pro malo non est actus virtutis, neque ita se habet actio ista ad vindicationem sicut se habet reddere bonum pro bono ad gratitudinem: quia reddere malum pro malo est actus contrarius caritati, cuius est et velle et facere cuique bonum. Et propterea in littera primi articuli huius quaestionis actio ista reprobata est, et attributa odio. Sed reddere malum pro malo punitive seu emendative est actus virtutis non unius tantum: quoniam ut procedit ex affectu privatae personae, actio est vindicationis, et ex debito morali procedit; ut autem ex voluntate iudicis emanat, actio est commutativae et legalis iustitiae, ex debito legali procedens, Est ergo singulare in hac virtute vindicationis quod persona quae est subiectum virtutis non potest per seipsam consummare actionem propriam illi virtuti, propter necessitatem materiae: quia videlicet materia eius est malum poenae, quod coactivam potestatem exigit in auctore. Unde et superius in praecedenti Libro inter actiones legis connumerata est punitio, et ab eis exclusa est remuneratio. Stant ergo ista duo simul: et quod vindicatio sit virtus privatae personae; et quod non possit consummare actionem suam privata persona, nisi adiuncta publica potestate, propter conditionem materiae reddendae, scilicet mali poenae.
Articulus 4
In responsione ad primum quarti articuli eiusdem quaestionis, adverte quod cum dicitur peccatum unius derivari in alterum per modum meriti, et dantur exempla de rege hypocrita propter peccata populi, et peste populi propter David: - intellige in primo exemplo quod peccata multorum particularium redundant in alterum particularem, qui non peccavit, et tamen patitur regem hypocritam, ac si etiam ipse peccasset. In secundo autem, quod quia princeps repraesentat populum, et quod princeps facit videtur regnum facere, ideo peccatum regis David quasi peccatum seu demeritum populi punitum fuit.