Quaestio 102
Quaestio 102
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaesecundae, iuncto lo articulo tertio, dubium occurrit de differentia inter pietatem et observantiam circa personas in dignitate constitutas. Et est ratio dubii quia eiusdem virtutis est colere patriam, et patriae principem: sicut eiusdem virtutis est colere patrem, et reliquam consanguineorum familiam. Non spectat ergo ad observantiam colere principem civitatis, et ad pietatem colere patriam.
Si dicatur, ut littera insinuat in tertio articulo, quod pietas colit principem quoad communia, observantia quoad personalia, tunc dubium primo est, quare pietas colit patrem quoad utrumque, scilicet et personam et communicationem familiae, et observantia colit principem quoad personam tantum. Videtur enim quod recta ratio velit ut pietas ad parentes et consanguineos , observantia vero ad praesidentes et communitates referatur.
Dubium secundo est, quae sint tam obsequia quam honores de quibus hic dicitur quod spectant ad praesidentium personalem utilitatem vel gloriam. Et ratio dubii est, tum quia hic non intelliguntur omnia servitia personalia: quia SUN thm exhibita a servis, nec a filiis, nec a mercenariis. du igitur discernenda sunt ista personalia a nicommunibus? - Tum quia ratio cuiusque servitii aut honoris praesidenti a subditis exhibiti est dignitas. Quidquid autem impenditur personae ratione dignitatis, non personae, sed communitati, vel Principi cuius vices gerit, exhibetur: ut Auctor fatetur inferius in qu. seq., art. 2, ad 2. Et sic omnia exhibita praesidentibus inquantum praesidentes sunt, spectant ad pietatem, et non ad observantiam.
II. Ad huius dubii dilucidationem, sciendum est quod regulariter eiusdem rationis est communitatem, collegium, et universaliter communicationem aliquam, et illius caput colere. Et propterea ad observantiam spectat tam episcopum quam canonicos colere, tam magistrum quam condiscipulos, tam ducem quam exercitum, et sic de aliis: nisi quod ab ista regula excipitur princeps patriae, nam alterius virtutis est colere patriam, et alterius principem patriae. Et ratio exceptionis istius est quia princeps est solummodo principium gubernationis: patria autem est etiam principium nostri esse. Et propterea patriae cultus ad eandem virtutem spectat ad quam spectat colere patrem, qui est nostri esse principium. Principes autem, quia non habent rationem principii essendi, sed solum gubernandi, excluduntur ab. illa excellentiori virtute, videlicet pietate, quae colit principia essendi et gubernandi simul, scilicet patrem et patriam; et sequenti virtuti, scilicet ob- servantiae, relinquuntur. In reliquis autem communicationibus, puta exercitus, scholae, collegii, etc., non est haec admixtio principiorum essendi et gubernandi, sicut in patria et in principe patriae, sed omnes ad gubernationem spectant. Et hanc rationem habes ab Auctore in qu. praeced., art. i, ad ult, ubi reddit rationem quare patria colitur a pietate, aliae autem communicationes non.
III. Et per haec patet responsio ad primo obiecta, et quare observantia non respicit principem quoad communia, quae spectant ad patriam: quia scilicet praevenitur a pietate, propter excellentiam quam habet patria (et non princeps), quia scilicet est principium nostri esse. Et sic solida ratio primum dubium solvit.
Secundum vero dubium solvitur dicendo quod personalia hoc in loco dicuntur non omnia quae personae principis a quocumque exhibentur (nam quod illi a filio exhibetur, pietatis; quod a servo, duliae; quod a mercenario, iustitiae est): sed ea quae non alia ratione illis exhibentur nisi quia sunt in dignitate constituti, et terminantur ad — eorum personas. Ubi adverte quod hac in re inveni. duo: scilicet ratio exhibendi cultum, et terminus cui exhibetur. Universaliter siquidem ratio exhibendi istis cultum est dignitas (unde sive boni sive mali sint homines in dignitate constituti, colendi sunt): terminus autem qui colitur per observantiae virtutem , est persona illa quae in dignitate est constituta. Ita quod differentia inter exhibita a pietate et ab observantia principibus, stat in hoc quod exhibita a pietate directe terminantur ad commune bonum utilitatis vel honoris, et principes tunc se habent ut praecipientes, et non ut termini: sicut cum quis instituitur a principe in publico officio reipublicae, ut in littera tertii articuli dicitur. Si quis vero. ad sublevandum principis laborem ministraret, ad observantiam spectaret actus iste: quia ad personam principis servitium hoc ordinatur. Et e contra, cum patria gloriam suam ostentare rationabiliter vellet, et aliqui cives patriae caput propterea amplius colerent, pietati, non observantiae operam darent: quia ad patriam iste cultus terminatur. Honoratur ergo semper ab observantia in personis in dignitate constitutis. communitas, seu Deus, cuius sunt ministri, ut ratio honorandi: sed persona ipsa ut terminus et persona quae honoratur.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem centesimaesecundae quaestionis, in responsione ad primum, nota quod cultus nomen absolute habetur commune ad honorem et reliquos decentes actus, ut in littera dicitur. Sed in proposita definitione Tullii, ubi contra honorem distinguitur, cultus sumitur pro reliquis decentibus actibus tantum: ne superfluitas, aut incongruum aliquid incurratur.
In eodem articulo, in responsione ad secundum , vide hinc quod omissio honoris praesidentibus propriis debiti non solum est peccatum, sed est punibilis per humanam legem. Omissio autem honoris extraneorum praesidentium punibilis non est, pro quanto ad legale debitum non spectat. Peccatum tamen quandoque est, pro quanto quandoque praeter morem est, et a morali propterea debito declinat.