Text List

Quaestio 116

Quaestio 116

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaedecimaesextae , lion primo, differentiam inter contentionem et litigium in tribus. Primo, in fine. Quia finis contentionis est impugnatio veritatis: ut patet superius, qu. xxxvur; et ex definitione Ambrosii: Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Finis autem litigii est perturbare quietem animi: nam contristatio nihil aliud est quam ingerere inquietudinem animi. Et haec est per se et essentialis differentia inter haec duo vitia.

Secundo differunt in materia proxima. Quia contentio est in colloquiis: litigium vero est et in colloquiis et alis actibus ad conversationem concurrentibus; sicut et affabilitas, cui contrariatur.

Tertio, in radice. Quia contentio, ut in littera dicitur, est ex discordia animorum: litigium vero non ex alia est causa nisi quia molestus natura, usu vel passione quis est alis in conversando.

II. Nota secundo, quod sicut contingit detrahere dupliciter, scilicet formaliter, hoc est cum intentione detrahendi; et materialiter, hoc est ex loquacitate, non animo detrahendi: ita contingit esse aliquos litigiosos dupliciter. Scilicet formaliter: hoc est, cum intentione contristandi proximum opponere his quae dicuntur, aut exhibere se gravem seu molestum aliis. Vel materialiter: scilicet. non cum hac intentione, sed tamen cum effectu; ut accidit his qui consueverunt dare agrestes responsiones, qui nesciunt hilariter convivere et conversari cum aliis, et hoc non ex intentione contristandi alios, sed ex complexione, vel malo usu aut passione. Et hic, licet non sit formaliter litigiosus, est tamen materialiter et quoad effectum litigiosus : quia in suis colloquiis et ex conversatione infert de facto tristitiam aliis. Nec excusatur a peccato, quoniam voluntarii sunt actus isti deformes: sicut non totaliter excusatur detrahens ex loquacitate.

III. Nota tertio, pro articulo secundo, quod quia magis contrariatur affabilitati litigium. quam adulatio, tutius est hominem qui vult esse virtuosus, declinare in extremum adulationis quam litigii: hoc est, attendere ut in colloquiis et conversatione sua magis declinet ut potius excedat in placendo quam in contristando; iuxta illam regulam Philosophi, in II Ethic., videlicet quod declinandum est in vitium similius virtuti.

Et haec de tota hac quaestione sat sint.

PrevBack to TopNext