Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In quaestione tertia, omisso primo articulo, circa secundum articulum dubium occurrit, an liceat fideli in terris infidelium omittere signum a Christianis solitum deferri, vel vestem mutare, ne, cognitus Christianus, occidatur. Et est ratio dubii quia quod liceat patet ex eo quod licitum est clerico nutrire comam ut tutius Romam veniat non cognitus clericus, sed laicus reputatus. Ergo a simili. — In oppositum est littera huius articuli dicens quod, si quis taciturnitate putaretur quod non haberet fidem, transgressor esset praecepti confessionis fidei. Tacere autem verbo vel alio signo, puta veste, eiusdem est rationis. Ergo, etc.

II. Ad hoc dicitur quod aliud est occultare propriam fidem, et aliud profiteri alienam fidem: sive accidat utrumque verbo sive alio signo. Et profiteri alienam fidem nullo pacto licet. Et propterea, sicut mortaliter peccaret si quis diceret se esse Iudaeum aut Mahumetanum, ita mortaliter peccaret si uteretur veste aut birreto aut quocumque alio signo proprio ludaeis in illa patria aut proprio Mahumetanis: verbi gratia, si quis in terra Soldani uteretur tobalia alba in capite, quae ibi est propria Mahumetanis; aut si quis in his partibus uteretur signo quo discernuntur Iudaei. Occultare autem propriam fidem non est ex suo genere malum, sed potest bene et male fieri: bene quidem, tempore quo non tenetur homo confiteri; male autem, quando homo tenetur confiteri suam fidem. Unde beatus Sebastianus quodam tempore occulte fuit Christianus, et quodam deinde tempore manifestavit fidem suam. Nolle ergo se cognosci Christianum quandoque licitum est et quandoque illicitum, ut in littera dicitur. Ex qua habetur, quod tunc est illicitum quando occultatio auferret debitum Deo honorem aut proximis impendendam utilitatem. Et quia in proposito casu proximis non subtrahi utilitatem aliquam supponitur, tota difficultas restat an Deo subtrahatur ex hoc debitus honor.

III. Apparet enim quod sic. Quia signum solitum Christianorum omittit: ac per hoc facit id per quod creditur non habere fidem Christi. - Secundum veritatem autem, distinguendum est: quod si est alicubi lex aut consuetudo in viridi observantia ab omnibus tam habitantibus quam transeuntibus vel adventantibus Christianis, aliqua certa veste aut signo certo ad professionem suae fidei uti mandans, non utens tali signo ut, ignotus Christianus, non occidatur, peccat mortaliter. Quoniam tunc est locus et tempus confitendae fidei quando interrogatur quis de sua fide, ut in littera dicitur, ita quod si tacendo creditur non Christianus, subtrahit Deo debitum tunc ibi honorem: in casu autem proposito plus quam interrogatio intervenit, dum exigitur a lege vel consuetudine talis fidei manifestatio. Nec obstat si lex sit a tyranno facta: quoniam, exactus tyrannice de propria fide manifestanda, tenetur Christianus propriam manifestare fidem, ut Deo debitum reddat honorem.

Si autem non sit lex neque consuetudo; aut non servatur ab omnibus, sed.a multis servatur et a multis non servatur: tunc potest licite omittere tale signum ut salvet sibi vitam corporalem; quia tunc suo relinquitur arbitrio an manifestare velit propriam fidem. Et sicut non tenetur tunc verbo dicere se Christianum, ita nec alio signo.

Similiter si lex aut consuetudo sit non ad professionem fidei ordinata, sed ad politicum. bonum, verum yel aestimatum, puta ad punitionem vel evitationem eorum, aut ad cavendum ab eis, aut aliquid huiusmodi; ut contingit Iudaeis inter Christianos ubi oportet eos signo aliquo discerni, non ad professionem suae fidei, sed ut cognoscantur et cavere possimus ab eis, et in quandam etiam eorum poenam: licitum est, ad salvandam. vitam, non uti ad tempus tali Signo vel veste. Quoniam haec non nisi regulariter ligant, sicut ceterae similes leges et consuetudines positivae. Et huiusmodi omissio non spectat ad omissionem professionis fidei simpliciter et directe: sed ex consequenti tantum, et per istud signum non necessarium.

Secus autem, ut dictum est, dicendum est de assumente signum alienae fidei, puta signo Iudaeorum utente. Quoniam peccat procul dubio mortaliter profitendo se Tudaeum. Quoniam etsi non sit institutum signum illud ad professionem fidei iudaicae, includit tamen professionem illius, ita quod constat omnem utentem illo profiteri se Iudaeum tali signo. Non constat autem: omnem non utentem illo non profiteri se Iudaeum, Et similiter non constaret omittentem uti signo Christianorum profiteri se non Christianum.

Nec obstat si propterea creditur non Christianus. Quo- niam non tenetur. Christianus adhoc ut sit. Christianus manifestus nisi pro loco et tempore, quando scilicet est necesse. Beatus enim Sebastianus , quando erat occulte Christianus, sciebat quod alii credebant eum non esse Christianum: et non curans de hoc ad temps, propter bonum finem, non peccavit.

Ad obiectionem. de clerico dititor quod; »,Si clericus verbo. vel facto. mentiretur se laicum, peccaret. Sed non utendo signo clericorum, scilicet tonsura et huiusmodi, propter salvandam, in via vitam, excusatur ab observatione legis: quia lex positiva non obligat ad ista signa i in omni casu, sed regulariter. Unde etiam infirmitatis gratia omissa signa ista non inducunt. transgressionem. legis... In. casu autem proposito, .: si lex aut consuetudo servata ab. omnibus exigit, casus est necessitatis ut suam quis profiteatur tali signo fidem.;

IV. In responsione ad primum eiusdem secundi articuli dubium occurrit novitiorum, quomodo. finis fidei referri. debeat in finem caritatis, cum fidei. finis. et obiectum. idem sit.quod finis caritatis, Deus scilicet, Numquid Deus in Deum referendus est?

Ad hoc dicitur quod, ut superius patet, finis est duplex: res, et adeptio seu possessio rei. In proposito non est sermo de fine ut res, sic enim est Deus utriusque finis: sed de fine ut usus rei, Et sic in littera. dicitur quod coniunctio mentis nostrae per fidem ad Deum, quae : consistit in credendo ipsum, referenda est ad coniunctionem. nostram per caritatem ad Deum: quia referenda est ad velle bonum, puta honorem, gloriam, amicos, etc., ipsi Deo in quo consistit coniunctio caritatis.

PrevBack to TopNext