Text List

Quaestio 90

Quaestio 90

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN responsione ad secundum primi articuli quaestionis Toosieitiine, nota proportionem inter syllogismum speculativum et practicum: quod ille totus in intellectu est; iste autem in intellectu principia, quae sunt leges, conclusionem autem in operatione habet. Quod de practico in actu practici exercito intelligitur, utex supradictis patet: in actu siquidem. cognitionis, habet suam singularem conclusionem, sicut et speculativus intellectus. Propter quod electio, quae est voluntatis actus, conclusio dicitur consilii,

II. In responsione ad tertium eiusdem articuli, nota quod intellectus opus, ad hoc quod lex sit, sola motione voluntatis eget. Voluntatis autem opus, ad hoc quod lex sit, eget et motione et regulatione intellectus: motione quidem, quia voluntas non movetur nisi a cognito; regulatione autem, quia voluntas irregulata est iniquitas. Et est sermo de voluntate creata: divina enim est lex legum.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis

In articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, nota in quo differunt praecepta et in lege contenta, et a principibus seu praelatis facta. Lex ordinem ad commune bonum continet: praeceptum autem ordinem illum applicat ad singulares fines subordinatos bono communi. Propter quod praecepta quae bono communi non subordinantur, praecepti vim non habent..

Articulus 3

Commentario Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis, dubium occurrit circa illa verba: Ordinare aliquid in bonum commune est totius multitudinis, vel alicuius vicem. gerentis totius multitudinis. Hoc enim esse falsum constat non solum in Deo, qui ordinat in bonum commune totius universi, et non est vicarius universi: sed in Papa, qui nec est multitudo populi Christiani, nec est eius vicarius, sed lesu Christi, et legem ponit Ecclesiae cunctae; et in patrefamilias, qui ordinat ad commune bonum familiae, et non est eius vicarius.

II. Ad hoc dicitur quod dupliciter possunt Auctoris verba intelligi. Primo, ut significant ex vi verborum. Et tunc dicitur quod non loquitur universaliter: sed in multitudine humana perfecta, et secundum humanum ordinem. Seclusa namque divina lege, in multitudine generis humani nullus est princeps, sed ipsa multitudo commune bonum primo respicit per seipsam, vel committit alteri: alioquin non princeps, sed tyrannus esset, qui multitudini praeesset. Obie- ctiones autem de Deo. et Papa, extra humanum sunt ordinem: de patre autem familias, extra communitatem perfectam.

Secundo dicitur, et altius et formalius, quod per gerentem vices multitudinis non limitat se Auctor ad vicarium multitudinis: sed ad eum qui quovis modo vices multitudinis in hoc quod est ordinare in commune bonum, supplere potest. Constat autem quod Deus praeeminenter potest ordinare in bonum commune multitudinis, multo melius quam ipsa multitudo posset in illud ordinare. Et similiter lesus Christus per suum vicarium vices multitudinis supplet. Et similiter paterfamilias respectu suae familiae. Unde Auctor, conclusionem formaliter inferendo, declarat quid per vices gerentem intellexerit, cum dicit: Et ideo condere legem pertinet ad totam multitudinem, vel ad personam publicam quae totius multitudinis curam habet: ubi manifeste aperit quod idem intellexit per gerere vicem multitudinis, et per habere curam illius.

III. In eodem articulo adverte quod, quia legislator apud Auctorem est vel multitudo tota, vel multitudinis totius curam habens; et constat quod nulla est hic variatio ter-. minorum; et quod Papa est legislator in multitudine tota populi Christiani: oportet dicere quod est habens curam totius multitudinis populi Christiani, eo modo accipiendo totam multitudinem, quo posset condere legem, si non subdita esset. Constat autem quod condere legem pertinet ad multitudinem totam non secundum singulas partes, sed collective, idest ad communitatem multitudinis. Papa ergo est habens curam non solum singulorum, sed communitatis\ totius multitudinis Christianorum. - Et haec dixerim pro- pter sciolos quosdam, qui Papam pastorem singularum ecclesiarum, non communitatis totius Ecclesiae Christianae, esse contendunt. Errant quippe. graviter.

Et hinc habes quod tota multitudo, ut legislatoris offi- officium habet, est sub cura illius qui legislator est. Quod etiam ex ratione convincitur. Quia finis proprius communitatis, scilicet commune bonum, est proprius finis legislatoris: quamvis diversimode, quia communitatis ut ordinatae, et legislatoris ut ordinantis.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quarto, in responsione ad secundum, nota quod, ob illa verba vel devenire potest, non intelligitur de potentia logica, quia scilicet non implicat contradictionem: sed de potentia politica, idest secundum ordinem seu cursum politicum. Unde devenire potest coniungitur cum ly per alios. Et intendit Auctor quod absentes a promulgatione obligantur vel quia per alios promulgatio ad eos devenit; vel per alios devenire potuit, sed ex parte absen- tium consecutum est ut nescirent, vel quia noluerunt, vel quia neglexerunt facere quod in eis erat ad sciendum. Alioquin absentes nescii promulgatae legis, non ligantur. Propter quod,si Romae nova lex promulgatur, et nec curia ipsa procurat ut promulgatio ad ecclesias cathedrales deveniat, nec praelati qui ibi sunt, insinuant suis ecclesiis; accusari nec apud Deum nec apud homines ignorantiae absentes nescii.

PrevBack to TopNext