Text List

Quaestio 149

Quaestio 149

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaequadragesimaepora dubium ex Martino, in eodem tractatu , in qu. de Sobrietate , occurrit. Arguit siquidem contra corpus huius articuli multipliciter. Primo, quia bria non est nomen mensurae absolute, sed mensurae vinariae: ut Donatus dicit, super Terentium. Ac per hoc, sobrietas non per appropriationem, sed proprietatem, importat mensuram potus vini.

Secundo, quia non est verum universaliter quod » irtutes quae ab aliqua generali conditione virtutis nominantur, illam materiam sibi specialiter vindicant in qua difficillimum et optimum est conditionem illam observare. Sequeretur enim primo, quod temperantia sibi vinum aut concubitum pro materia vindicaret. — Sequeretur secundo, quod iustitia vindicaret sibi aliquam specialem materiam. - Et idem sequeretur, tertio, de prudentia.

Tertio, quia ad huiusmodi appropriationem non sufficit quod optimum et difficillimum sit in tali materia, sed requiritur loquentium usus. Quamvis ergo bria significaret mensuram, non tamen sufficientem propter hoc causam huius appropriationis sanctus Thomas tetigit.

II. Ad primum horum dicitur quod argumentum de vocabulis ad grammaticos spectat: qui discordes videntur, dum alii briam mensuram vinariam, ut arguens affert Donatum; alii vas vinarium, ut Servius, super Virgilium; alii mensuram, ut in Catholicon habes. Unde commendandum est Auctoris ingenium, qui, tertiam significationem secutus, rationem reddit quare sobrietas habeat potum pro materia: nam multo facilius fuisset hoc dicere sequendo primas significationes.

Ad secundum dicitur quod illa maior est vera communiter. Et hoc sufficit proposito. — Nec aliqua instantia in oppositum militat. Non prima, de temperantia: quoniam et in ipsa hoc verificatur. Quoniam, a temperare dicta, delectationes tactus, ad naturam spectantes, sibi specialiter vin- dicat pro materia, quas difficillimum et optimum est temperare. Et non oportet descendere ad specialissimam materiam, puta potum: sed sat est materiam specificam subalternam sibi specialiter vindicare. - Nec secunda, de iustitia : quia etiam iustitia ad-iustat , seu adaequat operationes ad alterum ut materiam propriam, quas difficillimum et optimum est ad aequalitatem ducere, a qua iustitia dicitur. — Nec demum tertia, de prudentia: quoniam et ipsa rationis actus propriam materiam habet quibus difficillimum et optimum est uti ad procul videndum, unde prudentia dicta est.

Ad tertium dicitur quod Auctor usum loquentium supponit: constat namque quod sobrietate proprie utimur cum de potu loquimur, sicut et ebrietate. Et supposito loquentium usu, reddit rationem appropriationis satis sufficientem et solidam : ut patet ex iam discussis.

III. In eodem articulo, in responsione ad primum, Martinus occurrit, ibidem , dicens quod, licet solutio ista sit bona, non est tamen expositio conveniens dicto Apostoli. Calix enim sapientiae inebrians est praeclarus: sapere tamen non ad sobrietatem non est praeclarum, sed vitiosum. Quia ergo in assecutione sapientiae ebrietas est laudabilis, ideo non videtur convenienter aptata per Thomam similitudo.

Ad hoc dicitur et quod solutio principalis, et eapodiii est optima, si recte intelligatur, et discernatur ad quid affertur. Nam ad nihil affertur nisi ad. declarandum quod sobrietas metaphorice locum habet in sapientia: per hoc enim satisfit auctoritati Apostoli directe, dicendo quod sobrietas ibi non proprie sumitur, sed metaphorice. Et quod sobrietas metaphorice in sapientia inveniatur, manifestatur ex hoc quod etiam ebrietas metaphorice in illa: invenitur, iuxta illud, Calix meus inebrians etc. Impertinens est autem huic proposito an tam ebrietas quam sobrietas sapientiae sit laudabilis. Quae tamen impertinentia arguens ingerit: et nihil obstant proposito.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, adverte primo, quod Martinus imponit (ob corruptum forte suum codicem) quod Auctor diversas de abstinentia tenuerit opiniones; ita quod superius, in qu. cxrvr, Auctor distinxixt abstinentiam et sobrietatem penes cibum et potum; hic vero distinguit quia abstinentia est circa cibum et potum communiter, sobrietas vero circa potum inebriare valentem. Falsum siquidem manifeste est quod primo dicit. Nam in principio quaestionis cxrvr, ubi distinguit partes subiectivas temperantiae, expresse distinguit istas, dicendo: Considerandum est de abstinentia, quae est circa cibos et potus; et de sobrietate, quae est specialiter circa potum. Eandem ergo sententiam utrobique tenuit Auctor.

II. In eodem articulo dubium occurrit circa distinctionem sobrietatis ab abstinentia. Videtur enim quod distinctio sit superflua, et nulla formaliter. Superflua quidem, quia sola abstinentia sufficit ad tollendum impedimentum quod rationi praestare potest potus inebrians. Non ergo, praeter abstinentiam, oportet ponere sobrietatem, - Probatur antecedens. Quia abstinens in omni potu servat modum rationis. Ergo etiam in potu inebriare potente.

Nulla autem, quia nullum invenitur distinctivum formaliter. In littera siquidem assignatur pro distinctivo specialis ratio impediendi rationem. Et explicat in quo consistit ista specialis ratio impediendi rationem: scilicet quia per viam fumositatis natus est potus inebriativus impedire aut perturbare rationem. Sed haec ratio aut non distinguitur formaliter: aut sobrietas est species abstinentiae. — Probatur. Quia littera, in responsione ad secundum, dicit quod abstinentia est circa cibos et potus inquantum impediunt rationem. 'Tunc sic. Impedire rationem, et impedire rationem per viam fumositatis, non constituunt diversas species, sed potius quasi genus et speciem, si distinguuntur formaliter. Ergo vel sobrietas est species abstinentiae: vel non distinguuntur formaliter.

Si dicatur ex littera, in responsione ad primum, quod non absolute attribuitur abstinentiae quod sit contra impedimenta rationis ex cibo et potu, sed sic, scilicet per immoderantiam delectationis : ita quod contra impedimenta rationis ex cibi et potus immoderata delectatione ponitur abstinentia, contra impedimenta vero rationis ex potus inebriativi fumositate ponitur sobrietas: — contra, sobrietas est species temperantiae, quam constat esse circa delectationes tactus. Ergo sobrietas est circa tale delectabile secundum tactum: alioquin non esset per se species temperantiae, ut patet exercitatis in metaphysica . Ergo sobrietas est etiam contra impedimenta rationis ex potu delectabili. Et sic sequitur ut prius: scilicet quod sit species abstinentiae; aut non distinguatur ab ea formaliter. Quorum utrumque est contra Auctorem, in responsione ad tertium, utramque virtutem specialissimam tenentem.

Et per haec videtur quod, licet ebrietas sit distinctum vitium a gula, quia gula opponitur moderatae delectationi cibi et potus, et ebrietas opponitur saluti rationis; non tamen sobrietas distinguenda est ab abstinentia: quia abstinentia utrumque ponit, scilicet et moderatam delectationem et rationem expeditam.

HI. Ad huius evidentiam, sciendum est quod bonum rationis conservandum a moralibus virtutibus contra impetus passionum est duplex: scilicet rectitudo, et usus. Utrumque siquidem per passiones impeditur: nam timor et amor, delectatio, ira, etc., rationem a rectitudine flectunt, ut continue experimur; et si fuerint vehementes passiones, quandoque rationis usum tollunt, ut patet de nimia tri- stitia et delectatione, et ira. Circa usum tamen rationis impediendum, quia pluribus modis potest impediri, et culpabiliter et sine culpa (ut patet cum impeditur per dormitionem), advertendum est quod dupliciter passio potest impedire usum rationis. Uno modo, ex sua immoderantia: ita quod ipsa immoderatio passionis est ratio peccati; et tanto gravioris quanto pertingit usque ad impediendum rationis usum. Et hoc modo impedire usum rationis ad idem vitium spectat ad quod spectat inordinatio illius passionis: verbi gratia, ad timiditatem, si ex nimio timore perdit quis usum rationis, quoniam ad timiditatis vitium spectat immoderatio timoris. Et similiter ad illammet virtutem ad quam spectat ordinatio talis passionis, pertinet etiam conservare usum rationis contra immoderantiam illius passionis: verbi gratia, ad fortitudinem spectat conservare et rectitudinem et usum rationis contra immoderantiam timoris.

Alio modo passio potest impedire usum rationis ex eo quod est ratio alicuius impedientis usum rationis, ita quod ex hoc primo passio habet rationem deformis, quia est ratio impedimenti usus rationis. Et sic impedire usum rationis pertinet ad aliud vitium ab illo quod respicit immoderantiam ilius passionis in seipsa. Et similiter conservare bonum rationis in rectitudine et usu contra passionem quae ex hoc deordinatur quod est ratio impedimenti usus rationis, spectat ad moralem virtutem aliam ab illa quae moderatur passionem illam in se.

Quod antequam probemus, manifestemus exemplis in proposito. Ex delectabili potu contingit dupliciter rationis bonum laedi. Primo, quia delectatio potus est in se immoderata: immoderata enim delectatio alimenti, vel quantum ad quid, vel quantum, vel quale, etc., est ratio peccati, et obliquat rationem, et quandoque etiam absorbet. Et hoc spectat ad vitium gulae. Conservare autem bonum rationis contra huiusmodi immoderatam delectationem spectat ad abstinentiam. — Secundo, quia delectatio ut ratio potus fumosi perturbativi rationis usus, est inordinata delectatio: siquidem potus ex hoc inordinat, et rectam rationem obliquat, et usum rationis impedit atque tollit ad tempus. Et spectat huiusmodi delectatio ad vitium ebrietatis. Et servare rationis bonum contra sic delectabile sobrietatis est.

Probatur vero distinctio specifica virtutum Mdineiiun et sobrietatis ex formali distinctione impedimentorum rationis: nam alterius rationis est delectabile ex immoderantia sua impediens rationis bonum; et alterius rationis est delectabile ex eo quod est ratio fumositatis impediens rationis bonum. - Nec oportet probare haec esse de mente Auctoris. Quoniam in articulo hoc, et specialiter in responsione ad primum, clare patet hanc esse doctrinam eius.

IV. Ad primam ergo obiectionem in oppositum dicitur quod distinctio sobrietatis ab abstinentia non est superflua, sed necessaria. Et cum dicitur, Si homo est abstinens, servat mensuram in potu, ac per hoc, non eget sobrietate: respondetur quod servare mensuram in potu contingit dupliciter: uno modo, secundum quod potus est delectabilis in seipso; alio modo, secundum quod potus delectabilis est ratio fumositatis perturbativae rationis. Abstinens servat mensuram in potu primo modo: de secundo autem modo non se impedit, quia est sibi impertinens, et relinquit hoc sobrietati. - Et si instetur, Ergo abstinens, salva abstinentia, potest inebriari: — negatur sequela: quia virtutes sunt connexae, et qui una caret nullam habet.

Ad secundam obiectionem iam patet responsio: quod Num. ur. distinctiva non sunt impedire rationem et impedire rationem per fumositatem; sed sunt delectabile ex immoderantia sua impediens rationem, et delectabile ex eo quod est ratio fumositatis, etc., impediens rationem. Quae duo constat quod non se habent sicut superius et inferius, sed quod specifice inter se distinguuntur. Ac per hoc, sobrietas nec est species abstinentiae, nec coincidit cum illa.

Unde patet quod non negamus sobrietatem esse circa delectabile, ut subiuncta obiectio opponit: sed dicimus quod utraque virtus est circa delectabile in potu, sed secundum diversas rationes, secundum quod potus delectabilis natus est diversis rationibus impedire rationis bonum, ut declaratum est.

Ex quibus patet quod non solum ebrietas est distinguenda a gula, sed sobrietas ab abstinentia . Et quod falsum est quod abstinentia ponat utrumque bonum, scilicet oppositum utrique vitio. Ponit enim moderatam delectationem in potu: sed non ponit rationem expeditam a potu delectabili ut est ratio fumositatis, sed solummodo a potu delectabili secundum se.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis, in responsione ad primum adverte quod Martinus, ubi supra , dicit: « Nec placet mihi opinio Thomae dicentis quod, licet ad acquirendum sapientiam quantum sufficit ad salutem, non exigatur omnino abstinere a vino; ad acquirendum tamen eam secundum quendam perfectionis gradum, requiritur in aliquibus quod omnino abstineant: nisi velit salvare per hoc quod adiungit, secundum conditiones quarundam personarum et locorum. Quia non videtur mihi quod usus sobrii vini noceat acquisitioni excellentis sapientiae. »

Ad hanc siquidem Martini obiectionem non oportet respondere. Tum quia littera clare dicit, secundum conditiones personarum : et non dicit absolute quod potus vini impediat a perfecta sapientia. Unde hoc non est salvare doctrinam, quasi periclitantem, ut arguens sonat: sed sua obiectio est manifesta divisio contextus. - Tum quia, etiam si Auctor non subiunxisset illa verba, secundum conditiones personarum, etc. ex quo dixerat quod hoc requiritur in aliquibus, satis se praeservaverat ab universaliter et communiter.

Prodest ergo acquisitioni sapientiae perfectae abstinentia a vino aliquibus: quibus scilicet abstinere a vino est bonum supererogationis, sicut ieiunium et alia buiusmodi. Et per oppositum, talibus non abstinere a vino nocet, sicut non ieiunare: quia impedit progressum ad perfectam sapientiam, qua beati pacifici, qui filii Dei vocabuntur .

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quarto eiusdem quaestionis dubium occurrit eo quod non bene ratio quare senibus, episcopis et regibus specialiter indicitur sobrietas magis quam iuvenibus et mulieribus, assignatur. Quoniam iuvenibus et mulieribus opus est sobrietate et propter concupiscentias, et propter finem, scilicet operationem: senibus autem propter operationem tantum. Male ergo videtur distinctio ista rationum assignata.

Ad hoc dicitur quod distinctio et ratio est optima, si formaliter intelligatur. Communis necessitas quippe sobrietatis in omnibus est propter communem operationem rationis, scilicet propter usum rationis: ut patet ex ipsa sobrietatis natura. Sed loquendo de diversis conditionibus et statibus personarum secundum sibi propria, ita quod in iuvenibus et mulieribus considerentur et propriae operationes et concupiscentiae, et similiter in aliis, scilicet senibus, regibus et episcopis: tunc, formaliter loquendo, iuvenibus et mulieribus est necessaria sobrietas propter concupiscentias et vitia; nam, his seclusis, nulla est operatio iuvenis ut sic, aut mulieris ut sic, quae exigat sobrietatem specialiter, quoniam nulla talis operatio exigit excellentiam purae mentis. In senibus autem, episcopis et regibus, seclusis concupiscentiis, quia propriae eorum, ut sic, operatio- : nes exigunt mentis puritatem excellentem, propter eorum officia, ut patet in littera, ideo ex hac parte egent sobrietate. Obiectio autem in oppositum procedit de operatione communi omnibus, scilicet uti ratione, Sermo autein praesens est de operatione propria conditionum et statuum.

PrevBack to TopNext