Quaestio 86
Quaestio 86
Articuli 1 et 2
In articulo utroque quaestionis octogesimaesextae, dubium occurrit ex Scoto, in xiv distinctione IV Sent., volente quod macula non sit privatio, sed relatio rationis in anima obiecta divino intellectui et voluntati ut ordinata ad poenam correspondentem peccato. Et quod non sit privatio, probatur dupliciter. Primo, quia privatio coniunctionis ad Deum per gratiam vel caritatem, non suscipit magis et minus. Macula autem, qua peccator post peccatum dicitur peccator, suscipit magis et minus: est namque unus magis peccator altero, et seipso nunc quam prius. Ergo.
Secundo, quia macula summi odii A, et summus inordinatus amor A, repugnant. Ergo macula unius peccati expelleretur per aliud. Quod est falsum.
II. Quod autem macula sit relatio rationis, probatur auctoritate Augustini, super illud Psalmi, Beati quorum remissae sunt iniquitates, ubi vult quod peccata videri a Deo est illa ad poenam imputari; tegi autem est ad poenam non reservare, seu nolle punire. Ex quo patet quod nihil aliud est hunc remanere peccatorem, quam reservari seu ordinari ad poenam per actum divinae voluntatis. — Et confirmatur, inquit, ex eo quia in offendente principem, post non remanet aliquid in eo quo dicitur inimicus; sed relatio rationis in ipso obiecto voluntati domini ordinantis ipsum ad poenam.
III. Ad evidentiam huius difficultatis, non oportet aliud iacere fundamentum quam id quod in littera positum est in primo articulo, in responsione ad tertium: scilicet quod macula non significat puram privationem, sed privationem | in ordine ad causam, idest ad peccatum a quo causatur. Ex hoc enim solvuntur omnes difficultates accidentes in re. Licet enim privatio coniunctionis, similitudinis, refulgentiae, gratiae, caritatis, non suscipiat magis et minus, quia consistit in facto esse; causa tamen eius, scilicet peccatum, suscipit magis et minus. Ac per hoc macula, quae significat privationem non absolute, sed ut ex peccato, suscipit magis et minus non in se, sed in causa. Et ex hoc provenit quod iste est magis maculatus, eadem macula specie, altero, et magis peccator altero, post actus peccatorum. Et hoc sufficit: et solvit rationes Scoti et Aureoli allatas a Capreolo, in xrv distinctione Quarti.
Ad secundam autem rationem Scoti, negatur assumptum. Mille enim peccatorum maculae ad invicem, nec aliqua alicui peccato, contrariantur: quoniam ex parte aversionis peccatorum consurgunt, unde non est contrarietas.
IV. Positio autem Scoti falsa, et non probata est. Falsa quidem, quia peccator, ut sic, non est a voluntate divina: immo Altissimus odio habet peccatorem. Ordinatio autem ad poenam est a voluntate divina. Ergo.
Praeterea, peccator, ut sic, est peccator malo ex peccato relicto: quia esse peccatorem est esse malum. Sed ordinari ad poenam est bonum: cum sit a Deo. Ergo.
Patet praeterea quod inerudite haec omnia confunduntur a Scoto, scilicet macula, reatus, et ordinari ad poenam a Deo. Peccatum enim prius facit et relinquit hominem dignum poena, quod est reatus, quod est malum apud Dionysium, tv cap. de Div. Nom., dicentem quod puniri non est malum, sed fieri poena dignum; et deinde a divina iustitia ordinari ad poenam. Ideo enim ordinatur ad poenam, quia poena dignus; et non e converso. Unde, ut patebit, peccatum ex parte aversionis relinquit maculam et reatum, quorum primum est privatio ut ex peccato, secundum est relatio rationis; et tertio advenit quod Scotus dicit. Unde concesso quod ex parte Dei, ut Augustinus dicit, tegere sit non imputare; sophisma manifeste est Consequentis, immo Impertinentis, inferre, Ergo iste est peccator ex imputatione. Iste namque est peccator non ex eo quod se tenet ex parte Dei, sed ex eo quod se tenet ex parte sui; iuxta illud Osee: Perditio tua, Israel, ex te, salus autem ex me. — Confirmatio quoque exempli non valet: quia in hoc offendente remanet relatio inimicitiae et dignitatis poenae, absque omni actu offensi.
V. Et haec dicta sint de macula qua formaliter Socrates, postquam peccavit, ante poenitentiam, dicitur et est peccator, seu malus malo culpae. Oportet enim privativum esse quo aliquis est malus et peccator: quia malum privatio est, et peccatum privativum aut privatio est, Et haec est ratio fundamentalis huius. Et scito quod macula sumitur dupliciter: primo, pro privatione coniunctionis ad Deum, ex peccato; secundo, pro privatione nitoris. Et si hoc secundo modo sumitur, non est id. quo formaliter post actum dicitur quis peccator, sed effectus eius: est namque peccator privatione conversionis ad Deum, quam sequitur detrimentum nitoris, ut in littera dicitur. Sed primo modo, est qua formaliter dicitur peccator. Et sic eam suscipit Ma- gister Sententiarum, xvii distinctione Quarti: contra quem etiam arguit Scotus.
Veruntamen si quis diligenter attenderit, videbit utrobique unam solam privationem diversis rationibus diversimode significatam. Anima namque Deo iuncta per caritatem, conformatur Deo, convertitur ad illum, coniungitur illi, illuminatur ab illo, fulget ex illo. Et per oppositum, privatio coniunctionis ex peccato, opposita facit, et elongatio, dissimilitudo, aversio, maculaque dicitur. Propter quod dicendum est quod, licet Auctor maculam a propria nominis significatione declaret, intendit tamen maculae nomine illam privationem, ut ex actu, qua formaliter peccator dicitur post actum. peccator. Cuius signum est quod, de effectibus peccati tractans, tres tantum numerat, corruptionem boni, maculam et reatum. Et constat quod a peccati effectu peccator post actum dicitur. Et non a primo declarato, nec tertio. Igitur a secundo. Et haec dixerim, ne videamur digressi.
Quia ergo formale significatum maculae est quo formaliter peccator post actum dicitur peccator; quia privatione coniunctionis ad Deum, ut ex peccato, est et dicitur peccator; quamvis maculae nomen exprimat hoc secundum quendam specialem effectum, scilicet remotionem nitoris: ideo non est alius effectus peccati quaerendus, quo quis sit peccator post actum, — Et confirmatur. Quia sicut, dum actu peccat, dicitur malus et peccator aversione actuali; ita post, aversione remanente, quae nil aliud est quam privatio conversionis ad Deum ex peccato.