Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
De voce seu nomine Theologiae, unde ortum ducat, quid significet, quot modis accipiatur, quid et quotuplex sit Theologia falsa.SYNTAGMATIS THEOLOGIAE CHRISTIANAE LIBER PRIMUS Qui est DE THEOLOGIAE PRINCIPIIS. CAPUT PRIMUM De voce seu nomine Theologiae, unde ortum ducat, quid significet, quot modis accipiatur, quid & quotuplex sit Theologia falsa.
SYNTAGMA Theologiae Christianae conscripturus, primum toto pectore precor, ut DOMINVS NOSTER JESVS CHRISTVS, qui factus est nobis a Deo Patre sapientia, justitia, sanctificatio & redemtio, & in quo sunt omnes Thesauri sapientiae ac cognitionis absconditi, nos Spiritu Sancto suo sanctificet, & in omnem veritatem ducat, ad divinae suae gratiae gloriam & aeternam nostram salutem, Amen.
Quum vero in omni institutione, quae a recta ratione proficiscitur, primo voces rerum tractandarum, deinde res vocibus significatae sint explicandae: nam εἰς τό ὄρθῶς διδασκειν δεῖ πρῶτον ἔξεζαζειν τα ο¬ γομαιζα id est, ad recte docendum oportet primo expendere nomina, ut Aristoteles monet: & ut Clemens Alexandrinus libro sexto Stromatum, pagina ducentesima nonagesimatertia Editionis Comme- linianae ait, "δυο εἰσίν ἰδέμ τῆς ἀληθειας, τάτε ὀγόμαζα κι ζα πξαγμαζα, hoc est, duae sunt idea veritatis, nomina & res": ideo nos quoque primo de voce seu nomine Theologiae, deinde demum de reipsa agemus.
De voce & nomine Theologiae hoc modo statuimus THEOLOGIA, vox Graeca est origine, ciuitate tamen Latina; ut & aliae voces multae, donata.
Usurpata primo fuit a Gentilibus: nam vetustissimi Graeciae Scriptores, ut ait Lactantius libro de ira Dei, capite undecimo, quia deDiis & eorum cultu agerent, appellati sunt Theologi: & eorum scientia, Theologia: deinceps a Christianis quoque adhibita, quemadmodum Johannes Apostolus in titulo Apocalypseas Theologus nominatur; & Graeci Latinique Patres Ecclesiastici vocem Theologiae retinuerunt.
Significat autem vel sermonem Dei ipsius, hoc est, a Deo profectum: sicut θεοωροπια Iliad, α item θεοωροπιον oraculum seu vaticinium est, quod Deus enunciat, & θεοσημεια significatio, quam Deus exhibet: vel sermonem de Deo, seu, ut Augustinus loquitur libro octavo de Civitate Dei, cap. primo, "de divinitate rationem seusermonem", sicuti Physiologia significat sermonem de natura: Astrologia, sermonem de astris: Meteorologia sermonem de Meteoris: Cosmologia, sermonem de Mundo. In hoc nostro instituto accipitur posteriore significato, nimirum pro sermone de Deo. Theologia porro αμαγυμως dicitur: est enim vel vera vel falsa. Hanc paucis attingemus, illam deinceps pluribus ex professo explicaturi:
Haec aequivoce nominatur Theologia. Unde & Theologia opinabilis dicitur, quum sit mera opinio, quam depravato judicio animus concipit, falsum puo vero amplectens: quanquam an omnino Theologia dicenda, ac non potiuis mataeologia? Certe vana & erratica de Numine opinio, est Dei ignoratio, Gal. 4. vers. 8. "Imo tum quident ignorantes Deum, servichatis iis, qui natura non sunt dii". Ephes. 2. 12. "Vos, inquam, illo tempore fuisse absque Christo, abalienatos a civili scatu Israelis, & extraneos quod ad pactorum promissiones attinet, spem non habentes, & absque Deo in mundo". Vnde qui opiniones humanas vel fabulas in rebus divinis introducunt, mataeologi aut quidvis potius quam Theologi sunt appellandi. Estque tum veserum Ethicorum, tum aliorum de rebus divinis errantium.
Ethnicorum veterum Theologia bipartita fuit: alia de diis, cui generale Theologiae nomen fuit inditum: alia de daemonibus. De utraque & contra utramque copiose disserit Eusebius Caesariensis Episcopus primis sex libris de Praeparatione Euangelica.
Quae de diis egit, fuit duplex: una vulgaris, altera exquisita. Theologia Ethnica vulgaris, erat vulgi promiscui, in principii imperfectis naturae nostrae subsidens, nec asurgens altius ratiocinatione.
Theologia Ethnica exquisita, erat quae opera eorum, qui docti & sapientes habebantur, ad vulgarem Theologiam accedens, visa est exquisitius de rebus divinis agere, sed ratiocinationis errore aut sapientiae praesumtione ex corruptis naturae corruptae principiis & notionibus profluxit, & in varias, inter se dissentientes, falsasque conclusiones & praeceptiones de Deo ejusque natura, operibus & cultu defluxit.
Eaque est triplex: μυθική, φυσική, πολιτικη, fabulosa, physica, & politica; ut docet Augustinus ex Varrone lib. sexto de Civitate Dei, cap. quinto & sequentibus: & octavo libro, capite primo. Eusebius libro quarto de praeparatione Evangelica, in praefatione. Fabulosa Theologia, erat Poetarum ad theatricam voluptatem faciens: unde etiam Theatrica Theologia dicitur, a quibusdam Theologia historica.
Physica Theologia, erat Philosophorum ex rerum naturalium pervestigatione de Deo & rebus aliis divinis agens. Istam Theologiam naturalem vocant, item Philosophicum, mysticum & allegoricam.
Politica seu ciuilis Theologia, erat civium in singulis urbibus, maxime Sacerdotum & Gubernatorum, singularum civitatum consuetudine primum introducta, deinde legibus carundem publice approbata atque recepta, ad societatem mutuam religionis autoritate stabiliendame Eadem Theologia urbana appellatur, & adversus eam nec poeta, nec philosophus ullus ausus est hiscere, nisi vellet tanquam impius jure patrio puniri, quod Socrati Athenis accidit.
Quae vero de demonibus tractaviti: gemina est, μαγια & θευργία, Μαγια, quae etiam θονθεία fuit dicta, erat quae de malis daemonibus placandis & averruncandis agebat.
Θεθργια, quae etiam τελεθη est appellata, erat quae animis purgationum falsam promittebat adjuratione bonorum daemonum, qui invocatione alliciebantur, & sacrificiis invitabantur. Unde per Theurgicas consecrationes idoneum fieri animum Gentiles credebant, ad susceptionem Spirituum Angelicorum, & ad Deum videndum. Tali Theurgiae deditus fuit Porphyrius Platonicus. Videndus Augustinus libro decimo de Civitate Dei, capite nono & decimo. Aliorum de rebus diuinis errantium, velut blasphemorum Iudaeorum, Mahumetanorum, pseudochristianorum & haereticorum Theologiam aut potius mataeologiam, si quis ocio abundans plene cognoscente volet, alibi requitat: Nos in hoc Syntagmate eas controversias passim attingemus, & ex praescripto verbi Dei, qui συνχρω tractabimus; quarum cognitio nobis hoc maxime tempore necessatia est.
On this page