Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 39
Veracitas, (quae & veritus moralis dicitur,) est virtus qua propensi efficimur, tum ad investiganda seu audienda, tum ad dicenda verbis, gestibusque externis monstranda, quae vera sunt, ita ut neque plura, neque pauciora, vel de nobis, vel de aliis dicamus, quam quae novimus, & quam nostra vel aliorum interest; neve aliud gestibus externis prae nobis feramus, quam animo sentimus & verbis proloquimur.
Virtutem igitur hanc exercemus, primo, quum studiose investigamus & libenter audimus quae vera sunt, sicut Christus ait Joh. 18. v. 37. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Deinde, quum cotam Deo & hominibus immutata quae sunt, quaeque fuerunt & futurasunt, dicimus: veras sententias in doctrina, in judiciis & extra judicia, constanter amplectimur: & easdem pro ratione officij nostri & circumstantiarum profitemur ac defendimus: & in sermone ac gestus vitamus insidiosas occultationes, ad Dei gloriam & proximi salurem, Proverb. 12. v. 17. Qui loquitur veritatem, indicat quod justum est, id est, alienum ab injuria aliorum, non comminiscens dolum in quemquam
Veracitatem quum dicimus esse virtutem ac proinde habitum, cuus finis est gloria Dei & proximi salus; ostendimus, diabolum & homines mendaces, non esse veraces, licet aliquando verum dicant. quia neque ex habitu id faciunt, neque istum finem spectan¬
Veracitas inprimis requiritur in dictione testimonij. Porro ad testimonium dicendum ultro ac non vocatum sese ingerere ac obtrudere, merito improbatur. Qui enim sponte ad perhibendum testimonium ruunt, videri plerunque solent, non veritatem rerum, sed vosuntatem & affectum animi sui persequi, aut subornati esse. Ideo Dominus ad asserendum autoritatem testimonij Johannis Baptista de se ait, Joh. 5. v. 33. Vos misistis ad Iohannem, & ille testimonium perbibuit veritati, q. d. non ultro ille ad vos accessit, interrogatum misistis ad eum
Requiritur veritas etiam in Historia, in qua res gestae posteris tradendae fide sincera, procul ab odio & gratia,
Veracitati est nobis studendum sedulo: I. Quia mandata est nobis a Deo, Zach. 8. v. 16. Loquimini veritutem. II. Quia ea praecique sumus similes Deo qui veracissimus, imo veritas ipsa est. III. Quia illius exemplo nobis Christus praeivit. Nam ad hoc venerat in mundum, ut daret testimonium veritati, Joh. 18. v. 37. Propterea testatus est de mundo, opera ejus mala esse, Johan. 7. v. 7. IV. Quia ad eandem alij quoque pij exemplo suo nos invitant. V. Quia testimonium est verae ingenuitatis, quae lucem amat, ac nequaquam reformidat, Joh. 3. v. 31. Qui dat operam veritati, venit ad lucem, ut manifesta fiant opera ipsius, quod secundum Deum facta fuerint.
Ad veritatem igitur pertinet, examen doctrinarum & sententiarum humanarum, ut in omnibus disciplinis, ita inprimis in religio ne, ut illae probentur ad Canonem judicis & Legislatoris nostri Dei.
Illud non Pontifici, non Concilio solum, sed piis omnibus competit, etiam privatis, quia omnibus est mandatum, 1. Joh. 4. v.
Examen illud est adhibendum in probando omni humano spiritu, non solum in spiritu hominum privatorum. Omnes humanos spiritus privatos & publicos, probari oportet ex convenientia & conformitate cum Canone divino¬
Opponitur veritati tum vitiosa εἰρωνεια, dissimulatio culpabilis. tum αλαζονεια, jactantia seu arrogantia.
Vitiosa ironia seu mendacitas, est peccatum, quum quis delectatur mendaciis seu falsis testimoniis dicendis sive in judicio sive extra jusdicium, vel facile & libenter admittendis, ad injuriam, ignominiam & detrimentum proximi. Proverb. 12. ver. 17. Testis falsus loquitur dolum, id est, dolose falsum excogitat & profert in alterum, ut injuria ignominia, aut detrimento eum afficiat. Proverb. 17. v. 4.
Fugienda est: I. Quia a Deo prohibetur, praecepto Decalogi Non dices falsum testimonium adversus proximum taum: Item Exod. 22. v 7. Levit. 19. v. 11,
II. Quia est vitium diabolicum. Nam diabolus in veritate non perstitit: non est enim veritas in eo. Quotiescunque loquitur mendacium, de suo loquitur, quia mendax est & pater ille mendacij, Joh. 8. v. 44. Unde falsi testes nominantur filij Belijahal, vulgo filij Bellal I Reg. 21. v. 10, 13 III. Quia comes & signum est animi ad crudelitatem & homici: dia propensi: ut videre est in diabolo seu serpente antiquo. Gen. 3. 1. Cajino fratricida, mentiente se non nosse ubi esset Abel Gen. 4 v. 9.
IV. Quia noxia est tum utenti ea, tum aliis Proverb. 19. v. 5,, 28. 29. Ut ostendunt exempla Ananiae & Saphirae Actor. 5. & Prophetae senis Bethelani mentientis viro Dei misso ad vaticinandum contra altate Jarobeami 1. Reg. 13. v. 19. & sequentibus. Et custodum sepul eri Christi qui mentiti sunt a discipulis Christi corpus furto ablatum, quod mendacium multis millibus Judaeorum sempiternam perniciem attulit, Matth. 28. v. 15.
Non omnis ironia est vitiosa; ut si tendat ad erudiendum, neque id sibi propositum habeat, ut homines fallantur, qualis fuit Socratis: Is. fuit maxime omnium εἰραν: dicebat, se nihil scire, nisi hoc, quod nihil sciret: non ut quempiam falleret, sed partim ut doceret, eos, qui se plurima scire jactitabant, nihil aut parum profecisse: partim haec dicebat comparatione eorum, quae novit, imo & comparatione eorum quae ignorabat ipse: horum enim comparatione, etiam quae sciebat, nihil erant. Ironia usus est Propheta Micha jehu 1. Reg. 22. v. 15 Bile da Job. 8. v. 19. Jobus cap. 26. v. 2, 3. 4. Apostolus ille Centiuni Paulus, 2. Cor. 11. v. 19. & Deus ipse Job 38. v. 5, 20. & cap. 14. v. 9. Ad ironiam pertinet Sarcasmus, qui non semper vitiosus est, ut sarcasmus quo Elija ludificatus est prophetas Baalis 1. Reg. 18. v. 27.
De MENDACIO quaestiones aliquot moventur. Primo quaeritur, quid sit mendacium, RESP. Mendacium, est aliter loqui vel gestibus declarare, quam animo sentias & scias rem se habere. Et mendax est qui habet studium mentiendi, etiamsi sciat tem se aliter habere Nam si quis dicat aliquid? ignorans rem se aliter habere, non dicit mendacium, nec mendax est censendus.
Deinde quaeritur, Annon mendacium sit licitum RESP. Omne mendacium quod diserte veritatem dissimulat, damnatur: nec excusantur mendacia quae vocantur officiosa: quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Et certe Lactantius in Epitome, divinarum institutionum, capite sexto dicit: Ejusdem legis est, falsumtestimonium non dicere: quod & ipsum latius patet, si mendacium nocet ei, contra que dicitur, & fallit eum, apud quem dicitur. Num quam igitur mentiendum est: quia mendacium semper aut fallis aut nocet. Non est vir justus, qui non sine noxa vitioso sermone mentitur.
Proinde nemini modestiae causa de seipso mentiri licet: OBIICITURI. Quod Christus sine peccato fecit, idem & aliis licet: At Christus sine peccato modestiae causa de seipso est mentitus. Ergo, &c. Assumtio probatur ex Psalm. 22. v. 7. Ego sum vermis ac non homo, opprobrium hominum & contemtus populo.
RESP. Cavenda est deceptio a dicto secundum quid. Nam Christus se appellavit vermem & negavit esse hominem, quod propter asflictiones & crucem homines vulgo ita de illo judicarent. q. d. non pluris fsio apud adversarios meos, qua si vermis essem ac non homo; ut sequentia ostendunt quae tanquam καν εζηγήσιν adduntur.
II. Quod Aguri Prophetae & sapienti viro licuit, idem cuivis fidelium licet: At Aguri Prophetae & sapienti viro modestiae causa mentiri de seipso licuit: Ergo, &c. Minor probatur ex Proverb. 30. v. 2, 3. ubi Agur de se ait; Stultior sum omnibus hominibus & sapientia hominis non est in me. Non didici scientiam, neque intelligentiam sanctorum habeo. Tamen & Propheta erat, & sapiens & ad interrogata prudenter respondit.
RESP. Aguris verba sunt intelligenda καζακ. Vera enim sunt primo ex collatione ad ea de quibus interrogabatur. Dicit se non habere sapientiam, non quod revera illa sapientia quam habebat, nulla e set, sed quod ad res tantas collata, videri posset nulla. Ita Socrates dicere solebat, Hoc tantum scio, quod nihil scio: quod scientia illa quam habebat, nihil esset, ad multitudinem eorum quae nesciret. Secundo loquitur Agur de se a natura sua considerato, non a gratia prophetiae: Agnoscit enim his verbis, se a natura nihil scire eorum quae ad salutem pertinent & nihil posse extra Christum. Nam vertendum potius Brutus sum ego ex quo homo sum, id est, inde ab ortu meo: Et sapientia hominis non est in me, hoc est, quae primum fuit in homine anter quam obbrutesceret ac proinde in homine inesse deberet. Tertio loquitur de se comparato ad Angelos: Intelligentiam sanctorum non habeo. q. d. Non intelligo, non comprehendo ea quae beati Angel intelligunt, & comprehendunt. Quod si quis contendat per sancto hic non intelligi beatos Angelos, sed homines sanctificatos Spiritu Dei, tum Agur loquitur de se ut est a natura & in seipso. Siquidem sapientiam & scientiam salutis & vitae aeternae, quo soli sancti perveniunt, nullus hominum in seipso consideratus & a natura habet, sed ex gratia revelationis, sicut Christus Petro dixit: Caro & sanguis hoc non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Haec non naturae sunt bona, sed gratiae Spiritus Sancti munera.
III. Paulus videtur de seipso nonnihil mentiri modestiae causa; quum ait 1. Timoth. 1. v. 15. Certus est hic sermo & dignus modis omnibus qui recipiatur: Christum Iesum venisse in mundum, ut pec- catores servaret, quorum primus sum ego. Non enim erat Paulus peccator praecipuus aut maximus. Ergo de seipso mentiri modestiae causa licet:
RESP. Paulus appellat se primum peccatorum, vel quod ex illis qui persequuti fuissent Ecclesia Dei, primus accessisset ad Christum, vel quod reipsa se judicaret esse praecipuum & maximum peccatorum ex illis omnibus qui redemti essent per Christum & assequuti miset ricordiam Dei. Alij enim peccaverant vel ex infirmitate, vel ex simplici errore & incredulitate, etsi eo usque progressi fuerant, ut Christum affigerent ad crucem, qui tamen postea praedicatione Apostolica ad resipiscentiam revocati sunt: at Paulus non curavit Apostolorum conciones, opus habebat majoribus vinculis, ut ille ad Christum attraheretur. Deinde peccatorum primum se appellat καιζα τε, nempe quatenus fuerat persequutor & blasphemus, non autem quod fueriadulter, scortator aut latre
OPPONUNTUR I. Exempla, Abrahami qui dissimulavit, Saram uxorem suam esse, sed dixit, sororem suam esse Gen. 12. v. 10. & cap. 20. v. 2. Item Isaaci dicentis de sua uxore Rebecca, sororem suam, esse Gen 26. v. 7. Iacobi dicentis se esse Esavum Gen. 27. v. 21. obstetricum AEgyptiarum. Exod. 1. v. 19. Rachabae Josu. 2. v. 4, 5. Davidi fugientis 1. Sam. 21. v. 3.
RESP. Primo peccata sanctorum ex infirmitate ab illis commissa non sunt ad exemplum imitationis trahenda. Deinde exempla illa allegata sunt di:similia in quibusdam circumstantiis. Abrahamus enim neque contra veritatem peccavit, neque contra pietatem in Deum, simpliciter, neque etiam contra charitatem communem, sed contr singularem vocationem qua ipse & uxor inter se constricti erant, ita peccavit Abrahamus, ut ex eo peccats charitas publica poriclitata sit. Alioquin dissimulatio est res media, eaque oninino probatur a bonis, quae sine jactura primum veritatis, secundo pietatis in Deum charitatisque in homines, & aedificatione etiam in rebus indifferentibus. adhibetur: charitas autem ex vocatione aut communi aut particula ri determinanda est. Idem statuendum de exemplo Isaaci Gen. 26. v. 7. De Iacobi exemplo vide Francisci Junij analyticain explicationem in Gen. cap. 27. Obstetrices AEgyptiae an mentitae sint, certo affirmarinequit: nam utrumque fieri potuit, tum ut clanculum praemonitae puerperae Israeliticae eniterentur ante adventum obstetricum; tum ut studium maternum & singularis Dei benedictio praegnantes ita corroboraverit, ut vivide eniterentur & obstetrices anteverterent. Quod si mentitae sunt, ut plerique putant, tum usae quidem sunt mendacio, officioso fine, quod tamen genere suo malum erat: nec ad imitationem trahendum: Deusque benefecit eis, non quod mentitae essent, sed quia timuerunt Dominum & non occiderunt insantulor Israeliticos. Rachubam mentitam esse non est necesse statuere. Po. tuerunt enim alij apud illam, puta cauponam, eodem die divertisse & abivisse, de quibus illa responderit; prout opus est divinae providentiae, alios hospites receptos indicari ex veritate, & alios ex fide & charitate dissimulari. Nam fide Rachaba exploratores accepit cum pace, Hebr 11. v. 31. & dimisit via altera Jac. 2. v. 25. Quod si tamen, ut plerique omnes judicant, mendacium dixit, de eo oportet judicari uam dictum de aliis. David fugiens Saulem & dicens Achimeleche Sacerdoti se Regis jussu celeriter aliquid expedire debere, mentitus est ex infirmitate: & neque excusare neque imitari ea in re ipsum quisquam fidelium debet.
OBIICITURII. Quod nemini nocet & alicui prodest, id est licitum: Mendacium officiosum nemini nocet & alicui prodest: Ergo est. licitum
RESP. Negatur minor propositio: quia quod Deus prohibet, semper nocet: & si prodest, sit per accidens propter Dei bonitatem Vide plura apud Augustinum quarto tomo, libro de mendacio ad Consentium.
Tertio quaeritur, An mendacium sit facile? Vulgo dicitur, quid facilius est quam mentiri? sed experientia testatur, mendacium esse aboriosum & difficile. Laborant homines loqui mendacium, nam veritatem tota facilitate loquerentur. Illa enim laborat, qui fingit quod dicit: nam qui verum vult dicere, non laborat. Ipsa enim veritas sine labore loquitur. Et quantopere laborant homines ut defendam mendacium
Aλαζονcια, id est, jactantia seu arrogantia seu gloriatio vana, est vitium quo quis plura sibi dictis simul & factis quam mereatur arrogat vel inanis gloriae studio, vel quaestus & emolumenti gratia, vel tantum ex vanitate. Vituperatur Proverb. 20. v. 6.
Versatur circa ea quae omnino non sunt, tanquam sint: vel ciroa ea quae parva sunt, tanquam magna sint.
Ut nemini mendacium est decorum, ita minime omnium ministris verbi Dei & Principibus & Magistratibus, Prov. 17. vers. 7. Non decat stultum magnificus sermo, multo minus Principem sermo mendax. Quapropter Prineipem decet bona fide promissa servare & nequaquam retractare: sic ut detestanda sit Machiavelli institutio,
qua statuit, Principem debere promissa servare tantisper dum e re sus esse existimat, & rescindere quum commodum videtur
It autem non decet mentiri sive de aliis, sive de seipso: ita etiam non decet attentas autes praebere mentientibus.
On this page