Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 31
BSERVATIONES sacrae, sunt ceremoniae pertinentes ad juCOstam dispositionem eorum qui sancte Deum colunt.
Communes totius Ecclesiae observationes versantur in frequentatione sacrorum coetuum & exercitiis publicis religionis & pietatis
Coetibus sacris interesse assidue & libenter debemus: I. Quia id Deus mandat, Psal. 149. 1. II. Quia ad id Christus Dominus nos suo exemplo invitat. Nam solitus est non tantum in magnis festis diebus Jerosolymam ex Galilaea adscendere, sed etiam Sabbatho aliisque diebus in templo & isynagogis adesse, ut hac etiam in parte obedientiam Patri probaret. nobis vero exemplum praeberet. III. Quia ad id exemplo suo nos invitan alii fideles. Psal. 95, 6. Psal. 122. v. 1. Jesa. 2. v. 3.
IV. Quia est beneficium Dei ingens, si cui conceditur sacros coetus frequentare, sicut David ait Psal 5. 8. Ego autem instructus amplitudine benignitatis tuae ingrediar domum tuam. Id beneficium summe desiderant & sibi a Deo dari petunt fideles, ut David Ps. 42. 5. & 43. 34.
V. Quia praestat nos inveniri a Christo in templo & exercitiis verae religionis & pietatis, quam in convivio, quam in taberna vinaria aut cerevisiaria. Nullibi libentius inveniri a Christo optare debemus, quam in templo: hoc enim gratiose nos alloquitur, paterne nobis consulit, donum fidei salvificae largitur & auget, Joh. 5. v. 24.
Frequentationi sanctorum coetuum opponitur contemtus & desertio sanctarum congregationum, quae prohibetur Heb 10. v. 25.
Opponitur etiam frequentatrosacrorum coetuum hypocritica, quam sit absque fide in Christum & absque resipiscentia, & non ad gloriam Dei, sed solummodo ad aucupandam opinionem & famam pietati& sanctitatis apud homines; qualis fuit Israelitatum, de quibus Deus queritur Jesa. 1. v. 12. Quod advenitis, an ut compareatis in conspectu meo? quis quaesivit hoc a manu vestra, ut conculcetis atria mea? nempe tantum corpore praesentes, non autem animum vestrum integrum sistentes & offerentes mihi. Ut Ezech. 14. v. 1. & sequentibus: Qualis item fuit fratrum seu cognatorum Christi, de quibus Johannis 7 vers. 10.
Aut quae sit maligno & doloso animo ad aucupandam occasionem nocendi fidis praeconibus verbi Dei, quali animo Pharisaei saepe Christum adierunt: aut ad observandos sermones praeconum. verbi Dei, deridendi, exagitandi & calumniandi cauta per convivia & tabernas vinarias, & alios congressus, ut fecerunt Judaei Ezech. 12. v. 26, 27.
At quae sit tantum delectationis ergo, non pietatis & reverentiae Dei nomine; proinde qui isto fine conciones accedunt, ii neque concionibus credunt, neque obsequuntur, ut fecerunt Judaei ad conciones Ezechielis accedentes, de quibus Ezech. 3. v. 30, 31 32.
Exercitia publica religionis & pietatis consistunt in meditatione verbi Dei, perceptione Sacramentorum, precatione & gratiarum. actione ad Deum, deductione funerum, matrimoniorum consecratione, collatione eleemosynartum ad subventionem & consolationem egenorum, aegrotantium, vinctorum, captivorum, viduarum, pupillorum, incendia aut naufragium perpessorum, aut aliis modis auxilio nostro egentium, & c. 1. Cor. 14. capite fere toto, & cap. 16. 1. 2. Jac. 1. 27. Matth. 9. v. 2. & cap. 12. v. 22.
Propriae observationes sacrae ministrorum Ecclesiae, sunt illae actiones quae a ministris Ecclesiae sunt perficiendae prout vocatio ipsorum exigit in administrando officio divino coram populo Dei; de quibus Apostolus agit 1, Cor. 12. & 14. De observationibus sacris & ritibus legitimis tum communibus tum propriis in Ecclesia Israclitica a Deo praescriptis multa in libris Mosis leguntur.
On this page