Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 15
UPERIORE capite de principiis internis corporum naturaplium actum est: nunc agendum de proprietatibus seu ac cidentibus, quae inseparabiliter creatis corporibus connera sunt quorum praecipua sunt, Locus & Tempus? Finitas & motus. Eaque Theologicae considerationi subjecta sunt, quatenus ad Dei cognitionem ordinata sunt & pertinent. De Loco corporum naturalium initio proponemus theses aliquot.
I. Locus corporis naturalis etsi loquendo Physice sit superficies concava corporis continentis, quae immediate tangit & ambit convexam superficiem corporis locati: tamen in sacris literis appela latur omne spacium cujuscuntue sit rationis, in quo corpus naturae contineri possit, omne spacium corporis locati. Nam in caelo su premo corpora humana habent & habitura sunt in vita futura locum, sicut Christus ait Joh. 14. 3. Proficiscor paraturus vobis locum. In his enim terris locus corporis nostri est superficies, exempli causa, peris sive lucidi sive tenebricosi proxime ambientis & tangentis corpus: at in supremo caelo ambiet nos & circumplectetur incomprehensibiliter lux caelestis.
II. Omne verum naturale corpus in aliquo esse & contineri loco necesse est; quia est quantum. Sic ait Augustinus epistolam quinquagesimafeptima ad Dardanum: Spacia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, & quia nusquam erunt, nec erunt
V. Differentiae loci sunt supra, infra: ante, post: detrorsum, sinistrorsum. Haec differentiae pendent ab ordinatione divina, quae unicuique suum destinavit locum, qui etiam hanc ob causam dicitur naturalis ei esse. Unde unumquodque corpus naturale appetit naturalem suum locum & fugit violentum.
VI. Locus corporalis discernendus est a loco spirituali seu spirituum. Nam corpus est in loco citcumscriptive spiritualis vero natura definitive. Definitive ea dicuntur in loco esse, quae sine spacii occupatione, in eo ita sunt sua essentia, ut extra illum locum non sint; exoperatione vero ibi esse egnoscantur. Sic Angeli sunt in loco definitive: sic anima est in corpore definitive¬
VII. Consideratio loci est Christiano utilissima ac necessaria: Primo discernit creaturas a Deo Omnes enim res creatae sunt in loco; solus Deus nullo loco continetur, sed omnem continet locum. Quapropter etiam corpus Christi uno tempore uno in loco est: ut aeternum maneat discrimen inter Creatorem & creaturam. Dein de commendat hoc sapientiam & bonitatem Dei, quod cujusque creatae rei locum certum esse voluit, tum ad communem universitatis hujus, tum ad cujusque rei creatae propriam conservationem: quo pertinet illud quod legitur. 104. v. 5, 6, 7. 8, 9, 10. Fundavit terram super bases ejus, ne dimoveretur in saculum & perpetuum. Abysso ut indumento operueras eam, supra montes stantibus aquis: Ex increpatione tua diffugerunt, a voce tonitrui tui accelerarunt fugam. Conscenderunt per montes, descenderunt per convalles; in locum quem fundaveras ipsis. Terminum opposuisti, ne transeant; ne reuertantur ad operiendum terram. Qui emittis fontes per valles, ut inter montes ambulent. Ita ex Dei ordinatione est quod alia alibi sunt, vivunt & in suo esse conservantur: alia in aliis locis nascuntur & crescunt. Ita Psalmo, octavo res creatae locis distinguuntur vers. 4. Quum respicio caelos tuos, opius digitorum tuorum, lunam & stellas quas statuisti: Et v. 8. & 9. Omnia posuisti sub pedibus ejus: Greges & armenta quotquot sunt; etiamque bestias agri; Aves caeli & pisces maris. Tertio facit locus ad distinctionem & memoriam operum tum divinorum tum humanorum, eventuumque variorum. Sic fecit Deus alia in Paradisoalia extra Paradisum: & quanta opera fecit in AEgypto? Unde copographia alter historiae oculus non immerito dicitur. Quarto refutat consideratio loci illos qui quae sursum sunt, infra vel etiam ubique esse dicunt; atque ita caelum cum terra, imo & cum inferno comniscent & confundunt: ut qui caelum, qui corpus Christi ubique esse contendunt. Quinio consolatur nos loci consideratio adversus exsilia & mortem denique; Ecclesiae pulsae alibi locus a Deo paratus, Apoc. 12. v14. Si mundus locum nobis dare non vult in terra, paratus est nobis locus in caelo Joh. 14 3. Proficiscor paraturus vobis locum. Et cap. 17. v. 24. Pater, quos dedisti mihi, velim ut ubi sum go & illi sint mecum
Tantum de loco. De tempore similiter agemus θετικως I. TEMPUS est ens reale, non rationis: est aliquid in re, non in sola mentis notione
II. Tempus aliud est creationis, generationis, ortus: aliud operis, creaturae, rei constitutae, seu genitae & perfectae. Illud est, quando res quaelibet facta coepit esse: hoc vero, est duratio rerum creatarum actionumque circa illas aut in illis mensurabilis per successivas partet priores & posteriores quas habet
III. Non est aeternum: quia a Deo creatum est, & habet principium tale quod non fuit praecedentis temporis sinis, & talem habiturum est finem qui non erit insequentis temporis principium: quod est illustre & admitandum aeterni Numinis opus principium habes cum mundo. Multo minus igitur tempus est proprie loquendo aeternitas ipsa: quia aeternitas tempori opponitur, excludit tempus. Est quidem utrumque duratio; sed aeternitas est dutatio carenmt initio, successione & fine: tempus autem est duratio rei creatae aut actionis circa rem creatam aut in illa, initium habens & successionem, finemque
IV. Non est motus ipse siderum, nempe Solis & Lunae & alios rum: quia fuit ante motum siderum; erat enim nox & dies, & numerabantur dies quum nondum essent sidera, quae die quarto demum Deo creata sunt, ut inter alios usus essent mensura temporis, ut Philo Judaeus in libro de Mundi opificio ex Mose notat. Nam Solis Lunaeque & aliorum siderum recursus; dies & menses, annosque conficiunt, mensurant & distinguunt, postquam a Deo ad hunc finem ordinata sunt sidera. Ideo autem Deus voluit tempus esse ante motn fiderum, ut sciremus, Deum omnia efficere & conservare posse et am sine ministerio instrumentorum. Propter hanc causam ad ve um Josuae victoris ex voluntate Dei Sol & Luna steterunt, ut lego tur Jos 10. ver. 12, 13, 14. Tunc alloquutus est Iosua Iehovam, quo diexposuit Iehova hunc Emoreum filiis Israelis: & dixit ante oculos Israt lis, Sol inGibhone subsiste, & Luna in convalle Ajalonis. Substitit erge Sel & Luna stetit, donec vindicata esset gens Israelitica ab hostibus suis nonne hoc scriptum est in libro rectustabat autem Sel in medio caelo, neque festinabat ad occasum quasi diem integrum. Nec fuit similis diei illi ante eum, vel post eum, auscultante Iehova voci cujusquam: nam Iehovs. pugnabat pro Israele. Ita quamvis Sol & Luna starent, tempus tamen ibat & continuabatur. Et Sol in gratiam Regis Ezechiae interrupto motu retrocessit, sic ut umbra in solario Achaxi retrocesserit decem gradibus, ut est 2. Reg 20. v. 9, 10.
V. Tempus sive pro creationis & generationis principio, sive pro duratione mensurabili accipiatur, omnibus rebus creatis accidit: ac proinde etiam corporibus naturalibs visibilibus: sicut dicitur 2. Cor4. v. 18. Quae cernuntur, temporaria sunt
VI. Chronologia seu temporis evordium cum ordinata ejus se rie & distincta numeris progressione est proprium Ecclesiae decus; nia ex sola Scriptura Sacra recte cognoscitur VII. Tempus usum multiplicem nobis exhibet. Primo, discernis opera Dei externa & res creatas a Deo, qui solus tempori non est sebjectus. Deinde, est aeternitatis, sapientiae, bonitatis, justitiae & omni potentiae divinae documentum & monimentum Tertio, facit ad cognitionem operum divinorum & humanorum & varioram eventur. inde ab initio mundi: Unde Chronologia alter historiae oculus esse dicitur. Quario, consideratio temporis consolatur pias mentes ad versus calumnias persequutiones, aliasque afflictiones. Unde commnniter dicitur, Veritatem esse temporis filium & utriusque parentem est. Deum. Quo referendum istud Pauli 2 Cor. 4. 17. Illico enim praeteriens levitas afflictionis nostrae, excellenter excellentis gloriae pondus aeter num conficit nobis.
theses I. Omnis creata substantia est finita & finitum habet Esse. Ratioprima est, quia omnis creata substantia est composita, ex actu saltem & potentia: quod autem compositum est, finitum est. Secunda, quia omnis creatura loco continetur Tertia, quia omnis creatura tempore finitur. Quarta, quia per suam substantia quaeque creata differentiam ad aliquod Entium genus contracta est. Ita homo finitus est per sua formam: atque adeo omne finitum, est finitum per suam formam, quae vel est ejus essentia, ut in substantiis spirituatibus: vel pars est est sentiae, ut in rebus ex materia & forma compositis. Ipsi Angeli creati, sunt finiti: etsi enim oculis nostris illos non comprehendamus; tamen certum est substantia eos finiri, Multo magis finita est quaelibet, Visibilis creatura.
II. Quicquid essentia seu substantia finitum est, ejus etiam afse ctiones seu proprietates finitae sunt: quia proprietates seu affectiones respondent essentiae. Quapropter omne creatum corpus est finitum ut substantia, ita etiam quantitate, qualitate, actione & aliis accidentibus. Proinde in substantia finita, non potest esse virtus seu vis agendi infinita per se. At humanam Christi naturam infinitae esse virtutis dicimus, qua peccata mundi expiata sunt: sed infinitae est virtutis non per se & suapte natura, sed ex accidenti & per aliud, hoc est, propter Deitatem, cui hypostatice unita est humanitas.
III. Omne corpus naturale simpliciter quidem finitum est, per suam formam substantialem: sed tamen, quatenus propter mate riam, ad infinitas accidentales formas recipiendas accommodatum est, eatenus dicitur esse infinitum secundum quid, id est, secundum potentiam mate: iae suae. Proinde nulla creatura est simpliciter infinita.
Haec de Finitate: sequitur de eMotu. MOTUS, qui est actus agentis in subjecto mobili, (sicut quies ei opposita, est privatio actus agentis in subjecto mobili,) est inter mirabilia Dei effecta, quae in hoc mundo esse voluit.
Motus ut a movete est, actio est, ut in re mota, est passio: proinde actis & passio, unus & idem motus sunt reipsa, ratione tantum differunt.
Motus principia duo sunt, primum & secundarium. Primum, est; Deus ipse qui potentiae est in movendo infinitae & in instanti movere po: est: unde & primum movens, primus metor, prima natura appellatur, ite natura naturans, aut natura creatrix, natura universalis, quia Deus est principium omnium motuum universale, naturas omnes alias producens, movens, cohibens & continens. De hoc principio dicitur: Act. 17. v. 28. In ipso vivimus & movemur & sumus. Idem suadet & ratio; Omnia bona naturalia Deum autorem & primam causam habent. Omnes autem motus in tota rerum natura sunt bonum naturale: Ergo Deum habent autorem & primam causam
Est autem Deus externum principium motus, quia non est parsul lius rei creatae. sed caula efficiens. Et res creatas mouet plerunque se cundum earum naturam: unde quum homines ad faciendum aliquid mover, ut ipsi aliquid velint & operentur; talis motus in hominibus non est violentus, non coactus, sed voluntatius
Secund erium principium motus, est naturale, quod est finitae potentiae, & non potest movere nisi in tempore. Estque duplex: unum in ternum, alierum externum. Iaternum principium naturale motus, est quod ita est intra rem mobilem, ut ei sic essentiale, id est, vel constituens ejus essentiam, vel ex ea const tuta necessario nascens: ut est cujusvis rei mobilis natura, materia nimirum aut forma, aut proprie tas ex illis promanans. Res natur iles secundum formam essentia; lem suam ex natura operantur: artificiales vero secundum materiam solum naturalem possunt agere; ac proinde nec soni, nec figurae, nec instituta quaevis alia possunt efficere, ut actionum earum quae vident tur, principia dicantur esse, ut optime tradit Augustinus libr. 10. d. civitate Dei. cap. 9. & 11. Et lib. 2. de doctrina Christiana, cap. 20. Externum naturale principium motus, est quaevis res creata alia atque diversa a re quam movet. Voluit enim Deus ut res quaevis non solum ab alia moveri, verum etiam aliam movere possi¬
Anaturali principio interno distingui debet principium motus internum supernaturale, nempe Spiritus Sanctus, qui movet & flectit,
Finis motus rerum creatarum supremus est gloria Dei: nam quum motus tam mirabilis necessaria & utilis toti universitati, & singuli ejus partibus vereque divina res sit, hanc Deus sibi uni reservare gloriam voluit, quod sit primus motor, sine cujus voluntate res creata nulla se aut aliam tem usquam & unquam movere possit. Unde deDeo dicitur Actor. 17. v. 25. ipse dat omnibus vitam & halitum & omnia. Et Jerem 10. v. 23. Novi Iehova, non esse penes hominem vitam psius: non esse penes virum ambulantem vel dirigere gressum suum. Matth. 10. 29. Nonne duo posserculi assario vaeneunt, & unus ex eis non cadet in terram sine Patre vestro?
Subordinati fines motus naturalis sunt I. Quies, quae est terminus ad quem tanquam ad finem proprium motus ordinatus est, sicut bellum ad pacem. Ideo enim unumquodque naturaliter movetur a permino a quo, ad terminum ad quem, ut in hoc adepto conquiescat. Quios autem ad quam naturaliter ordinatur motus, aut est in acquiita substantia, aut in quantitate, aut in qualitate, aut in loco. 1I. Ut serviat tum ad totius mundi tum ad singularum partium ejus ornamentum & conservationem. III. Ut per eum facihius intelligamus motus spirituales & supernaturales, quos Deus in animis electorum per Spiritum Senctum excitat
Omnia autem quae a Deo creata sunt, motui alicui obnoxia sunt, Nam quae a non esse ad esse simpliciter producta sunt, eadem etiam ab esse ad non esse reduci, augeri item & imminui, qualitatibus alterari, & e loco in lorum transferri possunt; quorum nihil sine moti fieri potest. Deinde omne compositum motui est obnoxium: at omnia quae sunt, excepto Deo, composita sunt, si non ex materia & porma, saltem ex actu & potentia, ut Angelicae substantiae. Inprimiautem motui & mutationi obnoxiae sunt corporeae creaturae, unde earum vanitas perspicitur, qua de re Salomon in Ecclesiaste, inprimis cap. 1. & 3.
Hujus rei consideratio facit ad discernendas creaturas a Deo. Nam res creatae sunt motui obnoxiae: at in Deum non cadit motus: Deus est immobilis & immutabilis. Tum motus sine loco fier nequit. Omne praeterea quod movetur a re creata, in tempore moveri & successive necesse est: nam nihil potest ab ulla re creata mover in instanti. Solus Deus movere potest in instanti: quia solus est potentiae infinitae;
On this page