Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
In quo agitur de theologia ectypaTHEOLOGIA ectypa, est sapientia rerum divinarum, a Deo ex archetypo ipsius expressa atque informata per communicationem gratiosam ad gloriam ipsius.
"Δηλωτικὰ των πραγμάτων εστὶ και ὀνόμαται", ait Damascenus lib. 1. Orthod. fid. cap. 13. Proinde etiam hoc loco explicandum, quae nam dicantur ectypa. Clemens Alexandrinus libro octavo Stromatum, pag. trecentesim. trigesim. prima Editionis Commolianae, in hunc modum loquitur: "Τρία ἐστὶ περὶ τὴν φωνήν· τά τε ὀνόματα σύμβο¬ λα ὄντα τῶν νοημάτων κατὰ τὸ προηγούμενον, κατ' ἐπακολούθημα δὲ καὶ τῶν ὑποκειμένων· Δεύτερον δὲ τὰ νοήματα, ὁμοιώματα καὶ ἐκτυπώματα τῶν ὑπο¬ κειμένων ὄντα. ὅθεν ἅπασι καὶ τὰ νοήματα τὰ αὐτά ἐστι διὰ τὸ τὴν αὐτὴν ἀπὸ τῶν ὑποκειμένων ἅπασιν ἐγγίνεσθαι τύπωσιν, οὐκέτι δὲ καὶ τὰ ὀνόματα διὰ τὰς διαλέκτους τὰς διαφόρους. τρίτον δὲ τὰ ὑποκείμενα πράγματα, ἀφ’ ὧν ἡμῖν τὰ νοήματα ἐντυποῦνται". hoc est: In voce tria versantur, nempe & nomina quae sunt signa eorum quae animo cogitantur, principaliter, per consequentia autem, etiam subjectorum: Secundo autem cogitata, quaeres subjectas referunt & exprimunt. Unde sunt omnibus eadem cogitata, propterea quod ex rebus subjectis eadem forma & typus ingeneretur omnibus: non itidem etiam nomina, propter diversos sermones. Tertium autem, sunt res subiectae, ex quibus nobis imprimuntur cogitata.
Sic Ectypa dicuntur opera, quae ex archetypo seu prototypo formata sunt. Hac voce utitur Plinius etiam libro trigesimosexto Naturalis historiae, cap. duodecimo. Et libro trigesimoseptimo, cap. decimo ait: "Hae sunt gemmae, quae ad ectypas sculpturas aptantur." Theologia archetypa est prima idea Theologiae, a qua ideatur (ut hac voce utari) & exprimitur Theologia ectypa: sicuti veritas & bonitas essentialis in Deo est archetypa & prima idea veri & boni, a qua omne creatum verum ac bonum ideatur. Theologia archetypa est exemplar: ectypa est exemplum, quod exemplari convenire, respondere & simile esse debet. Ita Theologia ectypa in creatura rationali est pars imaginis & similitudinis Dei, ad quam illa creata est. Eaque vel in se consideratur vel ut est in creaturis rationalibus. Theologia ectypa in se, est tota sapientia rerum divinarum cum creaturis rationalibus communicabilis, in hac & in futura vita, pro modo Dei illam communicantis.
Ergo Theologiae ectypae in se consideratae nomine intelligitur non tantum quicquid jam sapientiae rerum divinarum a Deo cum creaturis rationalibus communicatum est, sed etiam quicquid umquam in hoc & in futuro seculo cum illis communicabitur & communicari potest pro modo illo, qui Deo pro gratiosa voluntate sua placet, de sua inexhausta plenitudine: sic ut haec Theologia sit tanquam fons plenissimus omnis spiritualis sapientiae apud Deum scaturiens, ex quo promuntur thesauri cum creaturis rationalibus a Deo communicandi per gratiam. Psal. 36. 10. "Quandoquidem penes te est fons vitae, in luce tua fruamur luce".
Theologia ectypa considerata ut est in creaturis rationalibus, est sapientia rerum divinarum cum creaturis rationalibus communicata pro modo seu captu ipsarum, ut illae Deum recte agnoscentes, & ex animo diligentes, cum eo beate in aeternum vivant, idque ad eum glorificandum. Dicitur etiam Theologia ectypa generalis in subjecto. Est enim talis cognitio, qualem intellectus creatus natus est recipere & habere de illo objecto Theologico: sicuti unumquodque recipitur pro modo & captu recipientis. Nam modus hoc loco non est forma Theologiae, non via comprehensionis & perceptionis illius: sed quantitas comprehensionis & perceptionis illius, sed mensura cadens in quodvis individuum creaturae rationalis. Iohan. 3. v. 34. Et 2. Corinth. 10. v. 13. Rom. 12. ver. 3, 6. Et I. Corinth. 12. v. 7. & sequentibus. Ephes. 4. v. 7.
On this page