Text List

Caput 21

Caput 21

APUT XXI. In quo de Plantis.

TPLANTAE seu stirpes tertio itidem die a Deo creatae sunt, testo Mose Genes. 1. v. 11, 12, 13. Dixit Deus, herbascat terra herbulas, herbas sementantes semen, arbores fructiferas, edentes fructam in species suas, in quibus suum sit semen super terram: & fuit ita. Nam produxit terra herbulas, herbas sementantes semen in species suas, & arbores edentes fructum in quibus semen suum est in species suas: & vidit Deus id esse bonum. Sic fuit vespera, & fuit mane diei tertis. Quanquam jam plantae naturaliter non proveniant nisi accedente operatione causarum secundarum, veluti Solis, Lunae & aliorum siderum, pluviae item, roris, vaporum, venti, hominum etiam terram colentium: tamen in principio terra prius vestita fuit omnis generis. plantis & stirpibus, quam stellae creatae essent, quam pluvia ulla, vel ros, vel vapor, vel ventus vel homo exstitisset, Gen. 2. v. 5. ut agnoscamus, solo Dei potente verbo plantas & stirpes procreatas fuisse, neque sullas jam futuras, nisi Deus adhuc eadem sua vi eas propagaret foveretque, media etiam ipsa his propagandis destinata.

Finis earum corporalis est, ut usibus animalium & praecipue hominum serviant; nempe primo ad vitae hujus sustentationem, quemadmodum Deus ipse docet Genes. 1. v. 29, 30. ecce dedi vobis omnes herbas sementantes semen quae sunt in superficie totius terrae, omnesque arbores, in quibus est fructus arboreus, sementates seme, vestrae ad comedendum erunt. Omnibus autem bestijs terrae, & omnibus volucribus coeli, omnibusque reptantibus super terram, in quibus est anima vivens, dedi omnes herbas virides ad comedendum: & fuit ita. Et cap. 2. v.16. dixit Iehova Deus homini: de fructu quidem omnis arboris hujus horti libere comedes; de fructu vero arboris scientiae boni & mali, de isto ne comedas. Ad eundem finem adhuc plantas producit & conservat, ut Psalm. 104. 14. 15. dicitur: Facit ut germinet. foenum ad jumentum, & herba ad hominis usum, ut depromant cibum e terra: Qui vino laetificat cor mortalis, nitidam efficit facien oleo; & cibo cor mortalis fulcit. Deinde plantae serviunt homini ad delectationem honestam colore & odore: Tertio ad medicinam Praeterea arbores ad aedificia, ad varia instrumenta & utensilia domestica, &c. Spiritualis plantarum finis est primo gloria sapientiae, bonitatis & potentiae divinae, sicut in versu dicitur; Praesentemque refert quaelibet. herba Deum. Deinde in Paradiso parentibus nostris primis arbor vitae & arbor scientiae boni & mali sacramenta spiritualia fuerunt. Tertio nulla planta est quae non alicujus rei sit symbolum & commonitorium: cujus rei exempla quaedam subiicio.

Germen & flos herbae, est imago momentancae felicitatis impiorum. Psalm. 92. &

Est imago brevitatis vitae mortalium, Psalm. 103. 15, 16. Palma, est imago hominis justi, Psalm. 92. v113. Plenam accommodationem & explicationem similitudinis vide in Thesibus didascalicis praestantissimi Theologi D. Johannis Jacobi Grynaei de nobili dicto Davidis, Iustus ut palma florebit, Theologicorum Theorematum & Problematum parte prima. In eadem vide de mysiica Myricat item de Myrteto., Germen, revocat nobis in memoriam Christum Dominum, Jere 23. 5. & cap. 33. v. 14. Zachar. 3. & 6.

Absinthium, figurat genus mortis amarissimum, Jere. 23. 15. item falsos doctores, Apocal. 8. v. 11

Cicutae suecus, figuras genus mortis perniciosissimum. Jer. 23. 15. Omphax, id est, uva immatura atque acerba, est imago peccati. Sicut enim si quis omphacen comederit, dentes ejus obstupescunt ta si quis peccaverit, poenas sibi accersit, Jer. 31. Videatur Commentarius noster in Ezechielis caput vigesimum octavum.

Palea, sigurat pseudoprophetas & doctrinam eorum, Jer. 23. v. 25. Triticum, figurat fidos doctores verbi divihi & doctrinam eorum, Jer. 23. v. 28. Figurat etiam communiter onines homines ad vitam aeternam electos; Matth. 3. v. 12. & cap. 13. 30. Zigania sunt imago reproborum Matth. 13. 38.

Gramen, figurat pios, quamvis contemtos coram mundo, Apocal. 9. 4.

Arbores virentes, figurant regeneratos, quia virent Spiritus Sancti aqua perfusi & fructus ferunt, Apocal. 9. 4.

Ad optimum & felicem statum Ecclesiae per Christum instaurate hibentur Holeae 14. v. 5, 6, 7. Florebit ut lilium, & panget radices. suas ut Libani. Diffundent se teneri rami ejus quasi Libani. Revertentur sessuri in umbra ejus, in vitam producent ut frumentum, & florescent tanquam vitis, ut vinum Libani. Explicatio videatur in Analysi nostra hujus Prophetae

Cedras quarum rerum imago sit explicatum est in nostris Commentariis super caput decimum septimum Ezechielis

Arbor magna & patula in medio terrae est elegans emblema quo Rex seu. Princeps & Magistratus summus depingitur: ut a nobis declaratum Commentariis in quartum caput Danielis

Viti sese comparat Dominus noster Jesus Christus, Palmitibus vero fideles ipsi insitos, Johan. 15. primis sex versibus

lea est imago Ecclesiae seu populi Dei, Rom. 11. v. 7. Sinapi est imago doctrinae Evangelii Matth. 13. 32. Semen bonum est symbolum verbi Dei Luc. 8. v. 11 Spinae sunt imago mundanarum curarum, divitiarum & voluptatum, quibus homines impediuntur, ne semen verbi Dei fructificet in illorum cordibus Luc. 8. v. 14.

Verum copiosam explicationem similitudinum ac parabolarum quae in Sacris literis ab herbis atque arboribus desumuntur peculiati libro Levinus Lemnius tradidit.

Hactenus de plantis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21