Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
ETENTIO Christi in sepulcro, est postremus humiliationis: TIgradus, dum Christus veluti in potestate & vinculis morti¬ versans, in sepulcro exanimis & quasi devictus jacuit usque ad diem tertium, triumphantibus interea hostibus ejus de eo interfecto, & tanquam planum seu deceptorem, qui tertio die se resurrectulum promisisset, in sepulero detinere conantibus, munito sepulcro, obsignato lapide, & apposita custodia
Sθetentio Christi in sepulcro praedicta fuit signo Jonae Prophetae, & a Christo explicata Matt. 12. 40. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tres dies & tres noctes: Ita erit Filius hominis in corde terrae tres dies & tres noctes.
Describitur autem Matth. 27. v. 62. & seqq. Postero autem die. qui est post Parasceven, coacti sunt Primarij Sacerdotes & Pharisaead Pilatum, Dicentes, Domine, meminimus planum illum dixisse. quum adhuc viveret, Tertio post die suscitabor. Iube ergo muniri sepulcrum usque in diem tertium: nequando veniant discipuli ejus nocte, & furentur eum, dicantque populo, Suscitatus est e mortuis: & erit ultimus error pesor priore. Dixit eis Pilatus, Habetis custodia X
Jobsignato lapide, cum custodia. Acto. 2. v. 24. Quem Deus suscitavit solutis doloribus mortis, eo quod fieri non poterat ut ipse ab ea retine¬ vetur. Hinc sequitur, ipsum ab ea aliquandiu detentum fuisse, sed non Ain perpetuum retentum.
Detentus vero fuit in sepulero usque ad tertium diem. Nam co ipso die quo mortuus est, qui nobis magnus dies Veneris dicitur Germanice ner Rarfreptag? Bohemice Besitu Datet / una parte diei Veneris in sepulcrum positus est: unde Synecdochice totus ille diecum nocte antecedente, sepulturae Christi deputatur. Est enim recopta in omnibus linguis consuetudo, ut aliqua res eo die dicatur facta cujus diei parte est facta. Sequitur deinde dies Sabbathi incipiens nocte & siniens sequetis diei vespera.
Ita habemus duos dies & duas noctes. Tertius dies sequitur, qui incipit vespera diei Sabbathi, & finitur vespera diei Solis: Dominus aulem tota nocte & parte aliqua diei illucescentis in sepulero fuit. Quod autem una diei parte fit, illud toti illi diei complectenti nocti& dici artificialis spacium, tribui recepta in omnibus Gentibus con suetudine solet: ut videre est in Pandectis libro secundo titulo duodecimo, de feriis & dilationibus & diversis temporibus, lege octava. Juxta hanc consuetudinem loquendi Synecdochicam omnibus pobulis receptam, recte dixit Christus, Filium hominis igSrde terraesse oportuisse tres dies & tres noctes.
I. Quia sicut Deus absoluto creationis rerum omnium ac inprimis hominis opere, quievit die septima, Gen. 2. v. 2, & 3. Exod. 20. v. II. Ita Filius Dei peracto opere Redemtionis in cruce, quievit die se ptima in sepulcro II. Ut haec quies Christi in sepulcro fidelibus esset documentum quietis spiritualis ab operibus peccati in hac vita.
Utque Jesus plane detineretur in sepulero, & resurrectio ejus exmortuis impediretur, imo memoria mortui prorsus extingueretur? primarii Sacerdotes & Pharisaei non timuerunt, ut malitiae suae contra Christum inservirent, sabbathum violare. Accesserunt enim ad Pilatum ipso die sabbathi & Christum ausi sunt impostorem appellare, cujus divina virtus & gloria tot miraculis refulserat. Inde intelli gitur obstinatus furor hostium Christum persequentium, qui ne sanguine quidem & morte infami satiari potuerunt
Postularunt muniri sepulcrum usque in diem tertium, causa ist; adducta, ne forte venirent discipuli ejus nocte & furarentur eum, dicerentque populo, suscitatum esse ex mortuis, & sic fieret vltimus exror pejor priore. Divina providentia & divino instinctu ista illis sug gesta fuit cogitatio: tum ut justam peccati ultionem de ipsis sumere Dominus, tum ut suis propriis consiliis tanquam laqueis in opere manuum suarum caperentur, & constringerentur. Sic providentiae Dei adversus seipsos servierunt: res meditanda summe
Pilatus concessit eis uti custodia seu praesidiariis militibus, qui tepli custodiae designati fuerant, ut per illos munirent sepulcrum sicuscirent. Plus eis concessit quam petiverant: nam prorsus eorum permisit arbitrio, ut milites in excubiis statuerent. Factum ideo. I. U. hostes Christi magis constringerentur, ne vere possent resurrectionem Christi tertio die ex mortuis factam negare: Quanquam enim sine pudore mendacium postea sparserunt & spargi curarunt, Jesum furtima discipulis suis sublatum; tamen propria conscientia & custodum notitia illos redarguebat,
II. Ut Magistratus politici non gratificentur injustis & crudelilibus postulatis hominum improborum adversus Christum & fideles ejus. Nam quum Magistratus politicus coepit in hominum improborum gratiam a justitia semel deflectere, non desinunt improbis opera ejus magis magisque abuti.
Primarii Sacerdotes & Pharisaei, impetrata copia a Pilato, duplio ratione muniverunt sepulcrum, apponendo videlicet sigillum ad ostium ejus, & collocando ad illud custodiam quantam volebant. I6. factum singulari providentia Dei:
I. Ut de resurrectione Christi minus dubitari possit: nam hoster Christi in sua astutia capti sunt & coacti postmodum inviti ab illis ipsis testibus audire, Jesum Nazarenum vere ex mortuis resurrexisse, quos sepulcro apposuerant custodes
II. Ut Deus illorum ipsorum opera uteretur ad illustranda gloriam Christi, quibus abusi sunt sacerdotes & Pharisaei ad illam obscurandam
Caeterum etsi in tertium usque diem corpus Christi in sepulcre detentum fuit: tamen corruptionem non est expertum. Causa efficiens incorruptionis hujus fuit
I. Unio personalis naturae humanae cum persona εολόγον. Propterea namque caro Christi non vidit corruptionem, quia personali ter τῶ λόγῳ est unita & perfectissimum in eo modum subsistendi habet. Quo autem perfectius aliquid subsistit, eo longius a corruptione. abest.
II. Immunitas a peccato, quod est causa corruptionis corporum nostrorum. Atqui peccatum nullum proprium carni Christi inhaesit & quae antea ei ut sponsori nostro aliena peccata imputata fuerant, expieta per antecedentem mortem & in profundum sepulta fuerum
On this page