Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 41
PE versione Graeca LXXII. aut ut brevitatis causa rotum LIdato numero dicitur, Septuaginta interpretum queritur.
PRIMO, an ea sit quae nunc habetur: RESP. Graeca versio Veteris Testamenti, quae nunc habetur. non est septuaginta duorum illorum interpretum, qui ad Ptolomae um Philadelphum Jerosolymis missi fuerunt. 1. quia illi non omnem Scripturam Veteris Testamenti, sed tantum libros Legis a Mose scriptos verterunt, ut testatur Flavius Ioseohus, qui prooemio in libros Antiquitatum Judaicarum in hunc modum de Ptolomaeo Philadelpho loquitur: Neque enim ille amnem descriptionem a translatoribus accepit, quando ea tantummodo quae Legis sunt, hi qui ad explanationem missi fuerant Alexandriam tradiderunt: cum sint alia innumera, quae per sacras literas indicantur, utpote quinque millium annerum historia in istis exposita, & diversae quidem in his cuntinentiae sunt, multae vero civitatum fortunae & fortia facta ducum & mutabilitates conversationum. Similiter lib. duodecimo Antiquitatum cap. secundo, & li, secundo contra Appionem Grammaticum Alexandrinum interpretationis Legis duntaxat meminit. Similiter Philo Iudaeus lib. secundo de vita Mosis solius Legis mentionem facit: ait LXXII. illos interpretes legem Mosis vertisse in Graecum sermonem ex Chaldaeo, quia Abrahamus in cujus posteritate lingua Hebrea mansit fuit Chaldaeus. Multi quidem Patres scribunt totum Vetus Testamentum a LXXII. interpretibus in AEgypto versum: sed testes sunt receptiores & dissentiunt a testibus antiquioribus, qui rectius tem scire potuerunt. Si quis tamen Patrum posteriorum autoritate motus, existimet totum Vetus Testamentum aLXXII. illis interpretibus translatum, cum eo non judico contendendum 2. quia translatio illa Hebraeis fontibus fuit convenientissima, ut testatur Aristeas Ptolemaei Regis hyperaspistes, qui ait reddita esse propria propriis nominibus Graecis ad Hebraea exacte respondentibus, eamque interpretationem a plurimis discussam, consideratam, examinatam, ante quam in Regis Bibliotheca poneretur, & ab omnibus acclamatum, sancte & fideliter singula esse translata, ut nihil addi, nihil demi possit. Idem testatur Philo Iudaeus. At versio quae jam habetur, in plurimis locis dissentit ab Hebraeo textu, multa habet quae non sunt in Hebraeo, & rursus multa non habet quae sunt in Hebraeo: multa etiam habet pugnantia cum Hebraeo ut annotavit quaedam Augustinus libro decimo quinto, de Civitate Dei, capite decimo-tertio: plura vero observata sunt a Francisco Iunto per totum Vetus Testamentum in Graeca editione Francofortenum excusa in folio apud Andreae Vecheli haeredes Claudium Marnium & Johann. Aubium Anno M. D. XCVII. Et Hieronymus ipse in praefatione in Para lipomena & in Esdram, & alibi frequenter monet, versionem illam LXX. multis & variis modis esse vitiatam & corruptam
Manifesta sunt Graecae hodiernae translationis vitia, quae nullo modo excusari possunt. Illa enim annos a mundo condito ad diluvium numerat 2242, ut apud Augustinum, & Eusebium & Nicephorum in chronologia legitur: in Hebraicis autem libris non plures elasos fuisse quam 1656. annos scribitur. Ita numerum Hebraicum Graecus separat annis 586. Deinde a diluvio ad Abrahamum Graeca translatio numerat annos 1082. quum in Hebraica veritate plurequam 3 12. non inveniantur. Ita sunt inlibris Graecis 770. anni plures, quam in Hebraicis. Tertio, Gen. 5. 3. in libris Graecis Adamus am vixisse dicitur annos 230, aut ut est in quibusdam exemplaribus 330. cum Sethum genuisset: Hebraeus vero codex testatur, Sethum esse genitum, cum Adamus demum annos 13o haberet. Quarto, secundum Graecam translationem, Mathusalem annos 14. post diluvium superstes fuit: at ex Hebreis codicibus colligimus, cum eodem annoesse mortuum, quo tota terra diluvio est oppressa. Quinto, Jonae 3. in Graeca versione exitium Ninivitis post triduum: at in Hebraea veritate post quadragesimum diem denunciatur. Talis est dissimilitude etiam in reliquis passim numeris.
Haec de prima quaestione. SECUNDO quaeritur, An Graeca illa versto Veteris Testamenti, quae septuaginta duorum interpretum esse dicitur, sit authentica?
RESP. Non est. 1. quia non est immediate a Spiritu S. inspirata a. quia est multis modis vitiosa, ut saepe queritur Hieronymus, & Franciscus Iunius in editione Bibliorum Graecorum ostendit. 3. quia Augustinus, qui versioni septuaginta plurimum detulit, illam tamen esse ex fontibus emendandam censuit.
TERTIO quaeritur, An locorum illorum Veteris Testamenti que in Novo Testamento a Christo, ab Evangelisti; & Apostolis allegantur: sit authentica versio, quum fontibus Hebraicis non videatur congruere.
RESP. Est authentica versio omnium illorum locorum quaeChristo, ab E vangelistis & Apostolis allegantur ad confirmationem doctrinae coelestis quam illi annunciaverunt: quia est approbata, sanctificata & inspirata a Spiritu sancto dictante Novum Testamentum Apostolis & Evangelistis. Nam si Gentilium sententiae quaedam ex inspiratione divini Spiritus a Paulo Apostolo allegatae, sunt sanctificatae & authenticae redditae: quidni & loca illa veteris Testamenti Graece adducta?
OBIICITUR, loca e Veteri Testamento allecata in Novo non respondere fontibus Hebraicis, sed vel contraria esse illis, vel differre ad illis mutatione vocum aut omissione aut additione, & membrorum aλ¬ λοιώσε, ut ex comparatione locorum illorum omnium cum textu Hebraeo pstendi possit.
RESP. Loca illa sunt ευαντοφανκ κι ἐτεραχημονα, non autem, εναιτία κετορσια, id est, videntur quidem prima specie esse contraria & aliam formam, alium sensum prae se ferre, sed revera contraria fontibus non sunt, nec alium ab illis sensum habent, etiamsi in vocibus & phrasibus mutationes quaedam vocum & membrorum interdum occurrant non temere, leviterque & citra judicium praeterque rationem aut contra fidem factae, sed prudenter, certo judicio. ratione summa & fide optima, quemadmodum ab interpretibus Novi Testamenti tum antiquis, tum recentibus, & inprimis ex professo a Francisco Iunio Sacrorum Parallelorum libris tribus Illustrissimo Prin cipi VILHELMO LANDGRAVIO HASSIAE inscriptis declaratum demonstratumque est.
On this page