Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 16
CAPUT XVI Quid autoritas Sacrae Scripturae sit, & quotu plex, & speciatim de divina eius autoritate
TAM de Scripturae externae utriusque Testamenti quaeritur aute ritate, necessitate, editione authentica, translatione in linguas vernaculas, lectione, perspicuitate, interpretatione seu expositione & perfectione. Horum πξοληψεις, & notitiae quia ad principium Theologiae pertinent & certae sunt immotaeque regulae, quae praecognoscuntur seu prius creduntur ex lumine superioris scientiae, id est, ex revelatione divina, etiam principia fidei & Theologiae appellantur. Principia igitur Theologiae & fidei sunt: Sacram Scripturam esse vero divinam: esse Canonem & regulam certissimam & infallibilem fide& bonorum operum: esse nunc necessariam nobis: solam Hebraeam edi tionem veteris Testamenti & Graecam novi esse authenticam: omnino transferendam in linguas vernaculas: esse legendam & cognoscendam ab omnibus omnium ordinum hominibus: esse in se perspicuam & claram: sensum eius genuinum & usum esse investigandum & diiudicans dum ex ipsamet, seu Scripturam Sacram esse interpretem suiipsius: eandem esse perfectam seu continere omnia dogmata ad salutem aeternam. necessaria, &c. Haec quum sint principia, credi propter se debent & minime egent probatione. Sed quia vaframento diaboli, qui adversarius est Dei & Scripturae Sacrae & Ecclesiae, malitiosi homines ea in dubium vocant vel obscurant: ideo ordine sunt exponenda & confirmanda, & ab oppugnationibus illorum vindicanda. Initio autem de autoritate Sacrae Scripturae agemus
AUT. RITAS Socrae Seriuturae, est dignitas & excellentia soli Sacrae Scripturae prae omnibus aliis scriptis competens, quam est & habetur authentica, id est, infallibiliter certa, sic ut necessitate absoluta ab omnibus eisit credendum atque obtemperandum, propter autorem Deum
Duae sunt cognatae, sed tamen distinctae quaestiones: Una est, An Scripturae Sacrae ab omnibus credendum sit necessitate absoluta? EtAn Scriptura Sacra sit necessaria necessitate absoluta? Ad priorem quaestionem respondemus affirmando, quia de Sacrae Scripturae veritate dubitare nullo modo licet, ideo necessitate absoluta ei credendum, non secus, ac Deo ipsi sua voce loquenti caelitus. Ad posteriorem negando respondemus, quia Deus non suit nec est Scripturae adstrictus. Scriptura autem nobis est necessaria necessitate ex hypothesi voluntatis divinae, quia Deus Ecclesiam Scripturae Sacrae tandem adstrictam esse voluit. Prior quaestio est praesentis loci.
Autoritas Sacrae Scripturae est duplex: Divina & Canonica. Illa natura est prior, haec posterior. Prius enim oportet credi, Scripturam esse divinam, quam credatur Canonicam esse.
Di vina autoruas Scripturae Sacrae, est qua Sacra Scriptura in se vere est & a nobis indubitato habetur divina seu Verbum Dei, quos immediate per Spiritum Sanctum Prophetis & Apostolis inspiratum est.
Canonica autoritas Sacrae Scipturae, est quam Sacra Scriptura sola in se est & a nobis habetur Canonica seu Canon, hoc est, certa, stabilis, perfecta, unica & irrefragabilis Regula totius sapientiae rerum divinarum, totius religionis, fidei & cultus divini, vitaeque Christianae sic ut ex ipsa sola tota sapientia rerum divinarum, tota religio & fides Christiann sit haurienda, ex ipsa sola assertiones omnium dogmatum religionis divinae depromendae, ex ipsa sola errorum in religione & haeresium falsorumque cultuum confutationes sumendae, exipsa sola controversiae de religione decidendae, definiendaeque, ex ipsa sola vitae corrigendae & sancte instituendae ratio petenda, ex ipsa sola consolationes quae contra res adversas atque adeo ipsam mortem subsistant proferenda
Divina autoritas consideratur ratione autoris Sacrae Scripturae Canonica vero, ratione formae Scripturae & finis inde pendentis:
Ratione autoris sola Scriptura Sacra est divina, quia autor ejus est, Deus immediata inspiratione. Ut igitur Deus fallere non potest; ita nec Sacra Scriptura: quia vos Dei est, quia testamentum ejus est, de voluntate ejus nobis certo testificans, quia epistola ejus est ad nos homines caelitus missa, quia edictum ejus est in Ecclesia solenniter promulgatum: unde summe veneranda atque omnino infallibilis est. Ratione formae, Scriptura est prima veritas, sicut Deus ipse, ed fine inspirata Prophetis & Apostolis & per illos Ecclesiae commissa, ut sit veritatis, quae ab aliis docetur, Regula in fide & cultu Dei: unde sola Scriptura Sacra est Canonica.
Absolute in se Sacra Scriptura est divina & Canonica, etiamsi venemo hominum agnosceret, vel totus mundus contradiceret: sicut Sol in se est lucidus & mensura lucis etiamsi a caecis non cernatur aut ab illis qui in tenebris conclusi sunt: & Gnomon solarii in se est regula horarum sive cernatur & attendatur esse, sive non
Quo ad nos, Scriptura est divina & Canonica quatenus a nobis ignoscitur & habetur pro divina & Canonica. De hac autoritate Scripturae quo ad nos dicitur 2. Pet. 1. 19. Habemus firmiorem sermonem Propheticum, cui bene facitis quod attendatis, velut lucernae splendenti in obscuro loco. Psal. 119. v. 105. Lucerna pedi meo verbum tuum est, & lux itineri meo. Ezech. 20. v. 19. Ego sum Iehova Deus vester; in statutis meis ambulate & tura mea observate acfacite ipsa. Sed jam de autoritate divina distincte agendum, &
tem divinam habeat. Autoritatem divinam tum absolute in se, tum quo ad nos, haberScriptura a solo Deo, sicut Augustinus dicit de libris sacris tome primo, libro sexto Confessionum capite quinto: Persuasisti mihi DDomine Deus) non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus AUTORITATEFUNDASTI, sed qui non crederent esse culpandos. Et paulo post: Cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem & ob hoc nobis opus esset autoritate sanctarum literarum, iam credere coeperam, nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturae per omnes iam terras autoritatem, nisi & per ipsam tibicredi & per ipsam te quaeri voluisses. Proinde Scriptura Sacra est in sedivina & talis a nobis habetur, quia est immediate a Deo Prophetis & Apostolis inspirata. Nequaquam autem illam autoritatem habet ab Ecclesia, quae quidem potestatem habet discernendi & declarandi Canonem a Deo acceptum, minime vero constituendi aut mutandi. aut abrogandi, hoc est, faciendi Scriptura divina, quae non est divina, aut mutandi vel excludendi e Canone Scripturam, quae est divina
Porro quaestio agitatur: Unde nobis constet, seu unde nos sciamus; Scripturam Sacram quam habemus esse vere divinam & illorum autorum quibus adscribitur? Trita enim fuit olim & adhuc est hodie cancilena: Unde scis Scripturam esse divinam? Evangelium Matthaei esste. MatthaeiEa primum est distinguenda, deinde demum solvenda. QUaeSTIO Unde seis Scripturam Sacram esse vere divinam? pro diperso quaerentis affectu & sine diversa est. Est enim quaestio incredult. tatis, quando movetur ab eo qui simpliciter negat & tollit divinitate scripturae: est & questio perversitatis, quando movetur ab eo qui divinitatem Scripturae negat secundum quid, hoc est, suspendit ab Ecclesiae arbitrio: est denique quaestio docilitatis, quando investigantur argu certiores simus Scripturam vere esse divinam & fanaticorum ora fortius obturemus. Primo sensu quaestio haec fuit olim Manichaeorum & hodie est fanaticorum Scripturam Sacram Dei Verbum esse negantium. Secundo sensu est Papistarum, qui divinitatem Scripturae subji vere fidelium, erudiri vel erudire alios sancte cupientium. Primo & secundo sensu tanquam impia & curiosa damnatur: quemadmodum AUGUSTINUS tomo primo, libro sexto Confessionum, capite quin to ait ad Deum; Persuasisti mihi, non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus autoritate fundasti, sed qui non crederent esse culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent; Un haec est? DESCIS illos libros unius veri & veracissimi Dei Spiritu esse humano generi ministratos? Id ipsum enim maxime credendum erat.
iam vero ut quaestio ipsa solvatur, orthodoxam nostram sententiam de ea proponam; & simul Papistas refellam.
Orthodoxa sententia de divina autoritate Sacrae Scripturae Sacram Scripturam tum in generali tum in particulari esse vere divinam nobis hodie constat, tum ex testimoniis & rationibus divinis tanquam veris xρilnρiois seu normis judicandi, an Scriptura sit. divina: tum ex testimeniis humanis.
Testimonia divina tanquam praecipua nρίίήρια sunt duo, unum externum, alterum internum: Illud procedit, hoc sequitur in nobis ordinarie
Testimonium divinum externum, est ipsiusmet Scripturae de sepsa testantis quod sit divina. Quod testimonium Scripturae de seipsa est summe idoneum & omni exceptione majus, quum sit vosDei: nam quicquid Scriptura dicit, Deus dicit: Deus autem omnibus modis idoneus est de seipso suoque verbo testis. Hinc toties res petitur ut libiis Mosis, Dinit Iehova; in libris item Propheticis, Sicait Iehova. In Evangelicis vero libris; Iesus dixit. Paulus scribens verbum Dei Christum in se loqui affirmat. 2. Cor. 13. 3. Quando quidem experimeneum quaeritis loquentis in me Christi. De tota Scriptura Veteris Testamenti Petrus ait, 2. Pet. 1. v. 20. 21. Illud priinum noveritis, nullam Prophetiam Scripturae esse propriae explicationis. Non enim libitu hominis allata est olim prophetia, sed acti a Spiritu Sancto loquuti sunt sancti Dei homines. De epistolis Pauli idem ait eadem epistolam cap. 3. 15. Sicut & dilectus frater noster Paulus pro sibi data sapientia scripsit vobis. Sic Pauli Epistolae expresso testimonio Petri, ac proinde divino, sunt approbatae; Petrus enim hoc ut caetera in suis epistolis ex inspiratione divina scripsit. De tota vero Scrptura Veteris & Novi testamenti Paulus ait 2. Timoth. 3. v. 16. Tot. Scriptura diuvinitus est inspirata. Nec enim de sola Scriptura Veteris Testamenti hoc affirmat, sed etiam de Scriptura Novi Testa. menti quae tum jam tota vere exstabat. Certe quum epistola secunda ad Timotheum, ultima omnium epistolarum Pauli fuerit, ut liquet ex ejusdem cap. 4. v. 6. caeterae ejus epistolae jam exstabant, a praeterea Evangelium Matthaei, Marci & Lucae, Acta item Apostolorum, epistolae etiam Jacobi. Petri & Judae. Deinde id confirmat v. 15. Teque a puero sacras literas novisse, quae te possunt sapientem reddere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu. Hinc tria argumentadepromimus: Vnum est: Non solam Scripturam Veteris Testamenti, sed etiam Scripturam Novi Testamenti quaecunque exstabat a puero noverat Timotheus qui juvenis adhuc erat, quum primam ad illum epistolam Paulus scriberet, ut patet ex1. Timoth. 4. vers. 12. Nemo tuam iuventutem contemnat, sed esto exemplar fide lium in sermone, in conversatione, in charitate, in spiritu, in fide, incastitate. Neque ullo pacto credibile est, Timotheum natum non tantum matre sed etiam avia fideli 2. Timoth. 1. v. 5. Actor. 16. v. 1. & Paulo commendatum testimonio fratrum qui Lystris & Iconierant, & mature Pauli comitem in ministerio Evangelii Actor. 16. v. 2. & 3. & insuper Evangelistam atque Episcopum Ephesinum, jam propinqua morte Pauli, adhuc ignorasse Scripturam Novi Testamenti. Alterum est: Non tantum veteris sed etiam Novi Testa menti Scriptura sapientem potest reddere ad salutem. Tertium est, Novum testamentum expresse docet, nos servari seu aeternam salutem consequi per fidem quae est in Christo Jesu. Paulus ergo non de sola Veteris, verum etiam de Novi Testamenti Scriptura loquitur cum ait, Totam Scripturam diuvinitus esse inspiratam.
EXCIPIUNT Papistae, Paulum non dicere, Totam Scripturam esst. divinitus inspiratam, sed omnem scripturam, quia in Graeco sit, πατῳ, λραφι.
REPL. πεσα hoc loco Pauli idem est quod Sλn: quia non vult Pau lus, omnem Scripturam, id est, quamlibet. velut est Platonis, Aristo telis & caeterorum quorumcunque esse divinitus inspiratam: sed loquitur de sacris literis de quibus praecedente versu verba fecerat eas que numero singulari Scripturam appellat καν ἔζοχλω seu αυτονομαι, σιαν. Unde necesse est, πεισαν significare σλλν id est, totam, quemad modum etiam Ephes. 2. v. 21. & 3. 15. & 4.16. & 1. Cor. 13. 2 Quit etiam si retinemus, Omnem Scripturam diuvinitus esse inspiratam, restringenda erit particula universalis ad illam Scripturam de qua praecedente versu sermo instituitur; non autem imperite extendenda ad quamcunque scripturam etiam humanam. Quicquid Prophetae & Apostoli testantur esse vere divinum, id profecto est tale. At Sacram Scripturam Prophetae & Apostoli testantur esse vere divinam: Est ergo talis. Sic igitur ex Scripturae ipsius testimonio, cui citra contradictionem fides adhibenda est, nobis constat, totam Scripturam sacram esse a Deo profectam,
PRIMA Si ex solius Scripturae Sacrae testimonio cognoscitur certo atque indubitato, JESUM Nazarenum vere esse a Deo missum: tum etiam ex eiusdem Scripturae testimonio constabit, ipsam esse a Deo. Quod antece dit verum est: nam Christus ad testimonium Scripturae. quod etiam Johannis Baptistae testimonio ptulit, provocavit Joh. 5. v. 39. Scrutamini Scripturas quia videmini vobis in ipsis vita aterna habere: & illae sunt quae testantur de me. Et Petrus Apostolus testimonium Scripturae testantis de Christo praefert quo ad firmitatem nostri respectu, voci quam ipse e coelo audiverat 2. Pet. 1. v. 17, 18, 19. Acceperat enim a Deo Patre honorem & gloriam, voce ad eum delata huiusmodi amagnifica illa gloria, Hic est Filius meus, dilectus ille, in quo acquiesco. Et hanc vocem nos audivimus e coelo delatam, quum essemus unam cum eo in monte illo sancto. Et habemus φεζαιὸτερον, firmiorem sermonem Propheticum: cui recte facitis quod attendatis velut lucernae splendent in obscuro loco, &c.
Sermonem Propheticum vocat firmiorem voce quam e coelo audiverat, quia firmior est sermo ἔτιραφος ἀλραφῳ, duplex autoritas simplice. Rei non scriptae, sed tantum auditae, simplex est autoritas nempe ab autore: Scriptae vero autoritas est duplex, ab autore modo. Hoc in testamentariis causis, in contractibus denique omnibus & pactis quis nescit observart? Promissio voce Principis facta habet autoritatem, sed firmior est promissio scripto facta & sigillo Principis munita. Verum igitur est & quod sequitur
SECUNDA RATIO: Scriptura Sacra est principium religionis divinae: Ergo ipsa sibi testimonium abunde perhibet quod sit divina. Nam principia sunt αυ τοπισο, & habent in se certam rationem quae illis fidem facere possit.
TERTIA RATIO: Si Scriptura Sacra tantae est autoritatis, ut qui illi fidem non habet, nec Christo ipsi coram praedicanti sit crediturus, tum profecto ipsa se abunde confirmat quod sit divina. Verum est antecedens: Ergo & consequens. Assumtum patet ex Johan 5. 46. & 47. Si enim crederetis Mosi crederetis mihi: nam ille de ne scripsit. Quod si scriptis illius non creditis, quomodo verbis meis credetis? Qui Scripturae Sacrae non credit, is nec Christo ipsi coram praedicanti crederet.
Quin ipseniet Bellarminus libro primo de Verbo Dei, capite secundo, fectione sexta & undecima docet, Scripturas quae Propheticis Apostolicis literis continentur, non humana inventa, sed oraculadivina continere, testem esse ipsam Scripturam. Idem faretur libro Veteris Testamenti a libris Novi Testamenti & plurima & luossalentissima suae autoritatis habere testimonia, libro primo de Verbo. Dei, capite quinto, sectione quarta. Idem saepius eodem capite libros Veteris Testamenti, quos haeretici divinos esse negarunt testimoniis Novi Testamenti divinos esse asserit. Ergo praeter testimonium Ecclesiae est aliud externum, nempe Scripturae ipsiusme testimonium, quo constat libros sacros quos habemus, vere divinos esse.
Hoc testimonium Scripturae de seipsa est publicum, non privatum: & quia divinum est, inter omnia externa testimonia solum est. praecipuum & infallibile & omnium luculentissimum, certissimum. fide dignissimum, sic ut inter ea nullum sit eo principalius, infallibi. lius, luculentius, certius & fide dignius: ac proinde est longissime testimonio Ecclesiae anteferendum
Crediturque & acceptatur propter se, & per se fide dignum est Porro Bellarminus libro quarto de verbo Dei, capite quarto, sectione decima quinta contendit, NuLLO MODO ex Scripturis haberi posse, libros Prophetarum & Apostolorum esse divinos. Idque his argumentis evincere conatur:
I. Si non credimus Alcorano Mahumetico ipsum a Deo missum decoelo, etiamsi in eo passim id logatur; tum quoque non cerro credam? Scripturae, libros Prophetarum & Apostolorum esse divinos, etiamsi, Scriptura id dicat, nisi prius credidero Scripturam quae hoc dicit, esse divinam. At prius est: Ergo & posterius.
RESP. Propositio Bellarmini non tantum falsa est, sed etiam imbia, blasphema & incredulitatis plusquam Mahumetanae testis. Falsa. est, quia parem rationem esse statuit Alcorani Mahometis & Scriturae Sacrae Dei, quod ad autoritatem seu testificationem utriusque attinet, quum longissime sit impar. Impia est, quia animi impii index est, & Mahumetanum agentis, ut principium Christianum non Christiane labefactet. Sic Mahumetanus Scripturarum Sacrarum divinitatem impugnaverit; Si tu non credis Alcoranum esse divinum, etiamsi Alcoranus id dicat: tum nec ego credam Scriptura; Propheticas & Apostolicas esse divinas, etiamsi id dicant. Putabam rem nobis cum Christiano esse, non cum Mahumetano: jam vero argumentatio loquitur Bellarminum Mahumetanum agere ut Christianae religionis principium evertat. Atqui aliis oculis, alia luce Christianus quam Mahumetanus videt. Blasphema est eadem propositio, quia non plus tribuit Deo vero loquenti in Scriptura Sacra, quum quicquid Scriptura dicit Deus dicat, quam Deo ementito Alcorani aut potius Mahometi, Deum in Alcorano loqui mentiens ti. Quis vero Deum reverens & sancte colens, non facile agnoscat ex genere doctrinae Mahumeticae, blasphemias in Deum, injustitiam in homines, rapinas & flagitia palam stabiliente, Christi vero gratiam prorsus evertente, non Deum, sed satanam Alcorani auto rem esse? Denique eadem propositio Bellarminiana increducitatis plusquam Mahumetanae testis est: quia expresse Bellarminus ait Etiamsi Scriptura dicat, libros Prophetarum & Apostolorum esse divi. nos, tamen certo id NON CREDAM, nisi prius credidero Scripturam quae hoc dicit, esse divinam. Quid enim hoc aliud est, quam si diceret; Etiamsi Deus dicat (quia Scriptura est vox Dei: quicquid Scriptura dicit, Deus dicit) libros Prophetarum & Apostolorum esse divinos, tamen certo id non credam, &c. Atqui vel Iuris Canonici autoritate moveri debuerat, ut Scripturae Sacrae per se crederet: Sic enim Distinctione nona, capitulo Noli meis. ex Augustini Prologo in librum tertium de Trinitate praecipit; In illis (scilicet Canonicis Scripturis) & quod non credebas, cum inveneris, INCUN CTANTER CREDE, & capitulo Quis nesciat, ex Augustini libro secundo de Baptismo contra Donatistas cap. 3. inquit, Sanctam Scripturam Canonicam tam veteris quam novi Testamenti certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus Episcoporum (quante magis Mahumetis?) literis ita praeponi, ut de illa omnino dubitari & disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum esse constiterit. Et Augustinus tomo primo, libro sextoConfessionum, capite quinto, longissime aliter quam Bellarminus sentiens ait ad Deum; Persuasisti mihi non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus autoritate fundasti, sed QUI NOR EREPERENT ESSECULPANDOS: nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: UNDE SCIS illos libros unius veri & veracissimi Dei Spiritu esse humano generi ministratos? IDIPSUM ENIM MAXIME CREDENDUM ERAT
II. Quicquid ex solo verbo Dei non scripto creditur, id nullo modo ex Scriptura haberi potist: Sacram Scripturam esse vere divinam ex solo verbo Dei non scripto creditur: Ergo Sacram Scripturam esse vere divinam nullo modo ex Scriptura haberi potest.
Minor probatur, quia cum fides nitatur verbo Dei, nisi habeamus verbum Dei non scriptum, nulla in nobis erit fides, ait Bellarmin. dicto libro & capite & sectione.
RESP. Mnor est falsa: probatio vero minoris partim vera est, partim falsa. Verum in illa est, fidem niti verbo Dei. Falsum vero in eadem est, nisi habeamus verbum Dei non scriptum, nullam in nobis esse fidem; quia hoc pugnat cum divina veritate Sic enim pronunciat Christus Johan. 5. v 46. & 47. St crederetis Mosi, crederetis & mihi: nam ille de me scripsit. Quod si scriptis illius non creduis, quomodo verbis meis credetis? Unde licet colligere, qui Scripturae Sacrae non credunt, eos verbo Dei non scripto, quamvis a Christo ipsomet illis annunciaretur, multo minus credituros. Sic Johannes Evangelista & Apostolus cap. 20. 31. Haec SCRIPTA sum ut credatis Iesum esse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credente. vita hubeatis per nome eius. Christo & Johanni assentitur Augustinus. qui 3. tom. lib. 1. de doctrina Christiana, cap. 37. ait: Titubabit fides, si divinarum Scripturarum vacillet autoritas: & multo apertius quinto tomo, libro decimo-nono de Civitate Dei, cap. decimo-octavo: Civitas Dei credit Scripturis sanctis, quas Canonicas appellamus, und fides ipsa concepta est, ex qua justus vivet.
Minor probatur a Bellarmino veterum Patrum autoritate, qui uno ore id testentur. Sicut apud Eusebium libro sexto, hist. Eccles. cap. 16. Serapion rejicit quaedam falso inscripta Petro, quia per traditionem adceperat, nihil tale scripsisse Petrum, Et cap. 11. Clemens Alexandrinus, secundum traditionem sihi a senioribus commendatam, docet quae sint. vera Evangelia. Et cap. 18. Origenes: Ex traditione, inquit, didici de quatuor Evangeliis, quod haec sola, &c. Basilius quoque libro de Spiritu sancto, cap. 27. dicit, su traditiones non scriptae negligantur, fore ut Evangelium etiam magnum detrimentum patiatur. Denique Augusti nus libro contra epistolam fundamenti ca. 5. clare dicit, se Evangelio non crediturum, nisi Ecclesia id praecipiat.
RESP. Minor est falsa: & probatio ejus το ἐν αρχι λαμξανει. Nam ex Patribus illa est desumta: atqui Patres non sunt principium religionis Christianae, ex quo dogmata religionis controversa sit probanda Deinde adducta testimonia Patrum minorem Bellarmio non confirmant: nam ex nullo illorum colligi potest, tantummodo ex traditione non scripta haberi, Scripturam Propheticam & Apostolicam esse divinam: Primo enim est aequivocatio seu homonymiin nomine traditionis, quod vel significat actionem Ecclesiae docentis & tradentis in posteritatem, Scripturas quas habemus esse divinas vel significat dogma seu verbum Dei ἀχραφον. Patres a Bellarmino. adducti priore significato voce traditionis utuntur & docent se majo ribus suis tradentibus didicisse quae sint vera Evangelia, quae non; q nos ultro concedimus, quia hoc est officium Ecclesiae, tradere in posteritatem, hoc est, docere posteros quae sint vera Evangelia, quae non sint. Hoc Ecclesia facere semper debuit & adhuc debet. Bellarminus vero posteriore significato vocem traditionis accipit & contendit, exsola doctrina αγραφῳ, seu verbo Dei non scripto constare Scriptutram quam habemus esse divinam, quod nos jure negamus. Secundo Patres allegati particula exclusiva non utuntur. Serapion ait se per traditionem accepisse, Petrum non scripsisse quae ei falso inscribuntur: sed non ait se tantummodo per traditionem id accepisse. Tum nulla est consecutio; Scripta quaedam quae Petro inscribuntur, non esse Potri ex traditione acceptum est: Ergo Scripturam esse divinam, tantummod ex traditione habemus: Nisi forte per novam quandam Logicam ex negatione quavis necessario concludatur contraria affirmatio etiam in disparatis rebus: & ex antecedente quod secundum quid verum est, simpliciter intellectum consequens inferatur. Clemens Alexandrinus similiter exclusivam nullam habet, ut nec Origenes. Basilius agit locoadducto tantum de traditionibus rituum & observationum Ecclesia sticarum: nos autem hic agimus de dogme te Ecclesiastico, de autoritate divinorum religionis Christianae principiorum quibus nitur tur Ecclesiae, non ipsa Ecclesiis. Ritus quosdam a majoribus acceptos in posteros & propagatos esse sponte damus: verbum aliquod DEI non scriptum ab Apostolis acceptum ad posteros transmissum quo- traditionis nomine Bellarminus intelligit, nequaquam concedimus: aut si quid tale proferri potest, nihil ad stabilienda falsa Papistarum dogmata fecerit, Augustinus denique cum dicit, se Evangelio non crediturum, nisi Ecclesiae autoritate moveretur; non simpliciter de se loquitur, ut per se clarum, sed secundum quid, nimirum assumta personam nondum credentis & veritatem adhuc indagantis, ostenditques commoveri autoritate Ecclesiae, h. e. asseveratione tot millium hominum fidelium, qui inde ab Apostolis usque ad sua tempora constanter testificati sint, Evangelium quod habemus esse verum & non supposititium, non adulterinum. Et nos quoque ultro concedimus, Ecclesiae verae autoritatem seu testimonium esse causam moventem ad amplectendum Evangelium, verum causam non principalem, sed adjuvat rem, non essentialem, sed accidentariam; non per se necessariam, sed concurrentem nostro commodo. Hocipsum Petrus de Alliaco Episcopus Cameracensis, Ecclesiae Romanae Cardinalis, & ex patribus Constantiensis Concilii unus tradidit in Sententiar. prim. lib. qu. 1. artic. 3. Per autoritatem Augustini non habetur quod ipse crediderit Evangelis per autoritatem Ecclesiae tanquam per principium Theologicum, ex quo Evangelium Theologice probetur esse verum: sed solum tanquam ex causa movente ipsum ad fidem Evangelit.
Haec de externo testimonio divino. Internum testimonium divinum ex quo unicuique nostrum constat, Scripturam sacram quam habemus esse vere divinam, est revelatio interna Spiritus sancti, qui nos per internum afflatum ita docet in cordibus nostris quo efficaciter persuadeat ut firmiter credamus scrituram sacram quam habemus in libris Propheticis & Apostolicla esse vere & indubitato verbum Dei. De hoc testimonio dicitur Jesa59. 21. Hoc erit fedus meum cum istis ait Iehova; Spiritus meus qui es¬t in te & verba mea quae posui in ore tuo, non recedent ex ore tuo, &c. 1 Joh. 2. v. 20. Vos unctionem habetis a Sancto illo, & nostis omnia, & v. 27. Unctio quam vos accepistis ab eo, manet in vobis, nec necesse habetis ut quisquam doceat vos: Verum sicut eadem unctio docet vos de omnibus, quae verax est & non mendax: & sicut docuit vos manebitis in eo. Unctionem vocat Johannes Spiritum S. quo a Sancto illo, hoc est Christo Domino donati & veluti oleo perfusi sumus; metaphor sumta ab unctionibus in Lege receptis. Haec unctio docet nos de omnibus ad salutem aeternam necessarijs: Ergo etiam de S. Scriptur? quod illa sit divina 1. Cor. 2. v. 10, 11, 12, 13. Nobis autem Deus ea rete¬ xit per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutetur, etiam profundi: tates Dei. Quis enim hominum novit ea quae sunt hominis nisi speritus. hominis qui est in eo? ita etiam ea quae sunt Dei nemo novit nisi Spiritus Dei. Nos vero non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui est ex Deo: ut sciamus quae Deus est nobis gratificatus: quae etiam loquimur non sermonibus quos docet humana sapientia, sed quos docet Spiritus sanctus, spiritualia cum iis quae spiritualia sunt conjungentes. 2. Cor. 1. v. 21, 22. Qui confirmat nos vebiscum in Christum & qui unxit. nos, Deus est; qui etiam obsignavit nos, deditque arrhabonem Spiritus in cordibus nostris.
Ad haec Scripturae testimonia accedunt rationes sequentes. PRIMA. Cujus inspiratione Scriptura sacra perscripta est, ejust dem testimonio interno nobis constare necesse est, illam vere divinam esse: At Spiritus sancti inspiratione Scriptura S. perscripta est: Ergo ejusdem Spiritus sancti interno testimonio nobis constare necesse est, illam vere divinam esse.
Major propositio certissima est: quia cujus principaliter est Scriptutam sacram tradere Ecclesiae, ejusdem etiam principaliter est eandem confirmare. Minor propositio constat ex testimonio Pauli, 2. Tim. 3 v. 5, 16.
SECUNDA: Quod semper efficit ut S. Scriptura authenticam autorita tem apud nos habeat, ex eo profecto nobis constat. S. Scripturam esse divinam: At internum Spiritus S. testimonium semper efficit ut Scriptura S. autenticam authoritatem apud nos habeat: Ergo, &c. TERTIA: Omnia vera fidei dogmata a Spiritu sancto in cordibus nostris confirmantur
S. Scripturam esse divinam, est verissimum fidei dogma: Ergo pacram Scripturam esse divinam a Spiritu sancto in cordibus nostris confirmatur
Major certa est ex promissione Christi Joh. 16. v. 13. Spiritus ille veritatis introducet vos in omnem veritatem.
QVARTA: A quo nobis infunditur fides quam Scripturae S: uverbo Dei credimus, ejus revelatione interna profecto nobis constat Scripturam sacram esse vere verbum Dei.
Atqui a Spiritu sancto nobis infuuditur fides quam Scripturae sacrae ut verbo Dei credimus: Ergo Spiritus sancti revelatione interna nobis constat Scripturam sacram esse vere verbum Dei,
Ratione explico. Fides vel acquisita est vel infusa. Fides acquisita. est quae studio nostro & humanis persuasionibus comparatur. Fidos infusa, est quam Spiritus sanctus in corda nostra infundi
QUINTA. Cujus illuminatione Deum verum & Christum Serratorem nostrum cognoscimus, ejusdem illuminatione cognoscim Scripturam quae hunc verum Deum praedicat, esse vere divinam
At Spiritus sancti illuminatione Deum verum & Christum Servatorem nostrum cognoscimus: Ergo Spiritus sancti illuminatione cognoscimus Scripturam quae hunc verum Deum praedicat, esse vero divinam
His rationibus accedunt testimonia Orthodoxorum Patrum AUGUSTINUS tomo primo, libro sexto Confessionum, capite quinto sic loquitur cum Deo: PERSUASISTI mihi non qui crederent libris tuis quos tanta in omnibus fere gentibus autoritate funda sti, sed qui non crederent esse culpandos: nec audiendos esse, si qui forte. mihi dicerent, unde scis, illos libros unius veri & veracissimi Dei Spiritu esse humano generi ministratos? Id ipsum enim maxime credendum erat.
Et sexto tomo, libro contra epistolam Manichaei quam vocant fundamenti, ca. 14. Eos sequamur qui nos invitant prius credere quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti, quod credimus intelligere mereamur: non jam hominibus, sed IPSODEOINTRINSECUS mentem nostram firmante atque illumivante
BASILIUS Concione in Psal. 115. πίσις ὑπερ τας λογικας μεθεθει τονν ψυχιι εισ συγματαζρασιν ἔλκμσαεπιης εχ η γρεπρικαισ αυαγκαης aλλη τῶῆς γ τουματος ενγειοις εγνορη. Fides supra rotionale. methodos animum ad assensum trahens: Fides non per Geometricas. necessitates, sed per Spiritus actiones accedens:
Testimonium hoc Spiritus internum est certissimum & praestanius omni autoritate humanam: quia Deus solus de se & Scriptura sua idoneus testis est. Et sine hoc interno testimonio Spiritus sancti ne¬
lo Scripturam S. pro divina agnoscit serio & salutariter Huic verissimae doctrinae adversantur Papistae & contendunt, internum Spiritus sancti testimonium ad Scripturarum cognitionem & lijudicationem non pertinere. Objectionibus autem ta ibus utuntur?
PRIMA OBIECTIO. Quod testimonium manifestum ac certum esse debet, id non internum & arcanum, sed publicum esse oportet
At testimonium Spiritus sancti ex quo omnibus constet Scripturam se divinam, manifestum ac certum esse debet Ergo testimonium Spiritus sancti ex quo omnibus constet scripturam esse divinam, non internum & arcanum, sed publicum esse oportet
RESP. Major propositio est ambigua, quia cum indefinita sit potest vel particulariter vel universaliter intelligi. Si particulariter intelligatur, vera quidem erit, sed tum negamus argumentationis propositae consequentiam, quia ex puris particularibus nihil sequitur. Sin vero universaliter intelligatur, est falsa; quia non omne testimonium quod manifestum ac certum esse debet, necesse est esse publicum, sed potest esse internum atque arcanum & soli illi cognitum in cujus conde perhibetur, ut testimonium Spiritus sancti testificantis nos esse filios Dei, est unicuique fidelium manifestum ac certum, etiam si sit internum, ut patet ex Rom. 8. 16. Sic dicitur 1. Joh. 5. 10. Qui credit im Filium Dei, habet testimonium in seipso. Hoc testimonium est manifestum & certum omnibus credentibus quicunque illud habent, ae¬ iamsi internum sit & arcanum. Quapropter etsi testimonium Spiritus sancti ex quo singulis credentibus constare necesse est scripturam cui credunt, divinam esse, manifestum ac certum esse debeat: hoc tamen non impedit quo minus internum & arcanum, & non publicunmt sit.
Deinde committitur in ista objectione elenchus a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Major simpliciter intellecta falsa est, ad vera est secundum quid intellecta & limitata hoc modo: Quod test; monium manifestum ac certum esse debet sc. ad alios convincendos id non internum & arcanum, sed publicum esse oportet: quale est test. monium quodvis in judicio seu foro, quod vel actor vel reus producit ad convincendam partem adversam. At testimonium Spiritus sancti ex quo cuique credentium pro se constat Scripturam esse divinam, manifestum ac certum esse debere ad alios convincendos, negatur. Nam hoc testimonium Spiritus sancti non eo fine perhibetur Scripturae in cordibus nostris ut illo ad convincendos alios utamur & dicamus; Vos debetis nobis asseverantibus credere, Scripturam sacram esse vere divinam, quia hoc nobis dictauit vel revelavit Spiritus sanctus in cordibus nostris; talem jactantiam & modum agendi relinquimus. Enthusiestis & Papistis qui revelationes Spiritus sancti, nescio quas, cum Scriptura sacra pugnantes, quas verbi Dei non scripti nomine palliant, identidem contra nos proferunt. Sed hoc fine in omnium vere credentium cordibus perhibetur, ut unusquisque illorum pro sesolide acquiescat in Scriptura, & virtute Spiritus divini illustratus, jam non aut suo aut aliorum judicio credat, a Deo esse Scripturam, sed sua pra humanum judicium, certo certius apud se constituat, non secus ad si Deum ipsum e coelo loquentem audiret, illam hominum ministerio ab ipsissimo Dei ore ad nos fluxisse
REPLICATIO adversariorum: Omne testimonium Spiritu sancti debet facere ad aedificationem aliorum: Sed hoc testimonium internum non facit ad aedificatione aliorum: Ergo non est Spiritus sancti.
Major probatur testimonio Pauli 1. Cor. 12. v. 7. Unicuique datur declavatio Spiritus ad utilitatem, hoc est, ad usum Ecclesiae
Minor probatur ex eo, quia dictum est hoc testimonium internum valere ad unumquemque credentium pro se confirmandum, non ad alios
DUPLICATIO nostra. Mnor negatur: nam facit etiam ad aliorum aedificationem; quia quicunque testimonio illo persuasus scripturam divinam esse credit, alios quoque ad credendum exemplo suo & hortationibus invitat.
TRIPLICATIO adversariorum: Quicquid ad aliorum aedificationem facit, id illis innotescere necesse est: At testimonium hoc internum aliis non innotescit: Ergo ad aliorum aedificationem non facit.
QUA DRUPLICATIO nostra: Et ista minor negatur. Nam privatum Spiritus sancti testimonium licet ad alios convincendos non sit a nobis adhibendum nec adhiberi possit: tamen non iis tantum in quibus inest, sed etiam aliis innotescit; quanquam aliter illis aliter istis. Quibuscunque inest eis, certum & notum esse potest, si & divinitus afficiat eos intus in cordibus ipsorum & divinis testimoniis. externis, id est, Scripturae sacrae consentiat. Aliis vero de aliis notum certumque non potest esse, nisi divinis testimoniis apud alios confirme tur, intus quidem Spiritus, foris vero Scripturae & operum sive fructuum Spiritus sancti atque eventorum, ex quibus alii de aliis ex vera tate & charitate judicamus. Alioquin nemo hominum novit ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo, ut docet Paulus 1. Cor2. v. 11. Sed hoc posterius, nempe quod internum Spiritus sancti te stimonium, quod inest cordi uniuscujusque fidelium, etiam aliis innotescat & unde, sic probatur: Unde se mutuo agnoscunt veri discipuli, Christi, unde alii de aliis colligunt & judicant quod sint vere fidele. quod Spiritu sancto sint illuminati & regenerati, quod ab illo gratiose regantur, inde etiam testimonium illud internum aliis innotescit: Nam non minus illa interna sunt, quam hoc. At ex Spiritus sancti interne motu quo unusquisque filiorum Dei ad alios filios Dei fraterna dilectione complectendos impellitur & ex confessione fidei ingenua & sincera charitate erga vere credentes & ex aliis fructibus Spiritus sancti cognoscunt se mutuo veri discipuli Christi, & alii de aliis colligunt atque judicant quod sint vere fideles, quod a Spiritu sancto sint illustrati & regenerati quod ab illo gratiose gubernentur. Nam Spiritus sanctus animos fide lium unit studentium servare unitatem Spiritus per vinculum pacis. Vnum est corpus & unus Spiritus, sicut & vocati sumus in unam spenvocationis nostrae, Ephes. 4. v. 3. & 4. Per unum Spiritum nos omnes in unum corpus baptizati sumus & Iudaei & Graeci & servi & liberi: & omnes potati sumus in unum spiritum. 1. Corinth. 12. v. 13. Unde etiam charitas erga Deum & proximum dicitur infusa, eo quod a Spiritu S. cordibus fidelium infunditur. Huc pertinent & sequentia loca, 1. Joh5. v. 11. Quisquis credit Iesum esse Christum illum, ex Deo genitus est: & quisquis diligit eum qui genuit, diligit etiam eum qui ex eo genitus est. Joh. 13. vers. 35. Ex hoc omnes cognoscent vos esse discipulos meos, si charitatem habueritis alii in alios. 1. Joh. 4. vers. 12. Si diligamus alii alios, Deus in nobis habitat & charitas ejus adimpleta est in nobis. Pe. hoc cognoscimus nos in eo habitare & ipsum in nobis, quod de spiritu sui dedit nobis. Gal. 5. v. 22, 23, 24, 25 "Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, temperantia. Adversus ejusmodi non est lex. Qui enim sunt Christi, carnem crucificerunt cum affectibus & concupiscentiis. Si vivimus Spiritu, Spiritu etiam incedamus". Matth. 12. v. 33. Aut facite arborem bonam & fructum ejus bonum, aut facite arborem putrem, & fructum ejuss putrem, nam frctu arbor cognoscitur. hoc est, Si qualis sit arbor, ex fructu ejus cognoscitur: tum etiam ex operibus cujusque hominis cognoscendum & udicandum bonus ne sit, an malus, fidelis ne an infidelis.
Ergo inde etiam testimonium internum Spiritus sancti quo unus quisque fidelium est confirmatus ut credat Scripturam esse divinam, alus innotescit. SECVNOA OBIECTIO Si unicuique sit opus privato Spiritus sancti testimonio, & non acquiscendum tantium publico testimonio Spiritus sancti quod in ecclesia sonat, tum alius est cujusque Spiritus privatus, alius Spiritus Ecclesiae. At consequens est absurdum: Ergo & antecedens:
RESP. Negatur consequentia connexi. Nam unus idemque Spiritus Dei & universe Spiritus est Ecclesiae Catholicae totius & cujusque membri singulariter, accipiens de sermone Christi & nobis anmuncians foris & intus Joh. 16, v. 14. operans omnia in omnibus, n. Cor. 12. v. 7. & 11. sicut anima & totum corpus nostrum animat universe & membra singula ipsius,
TERTIA OBIECTIO. Si unicuique credentium obsignatur privato Spiritus sancti testimonio Scripturam esse divinam, tum publicum testimonium Spiritus sancti in Ecclesia est superfluum & otiosum. At posterius est absurdum: Ergo & prius.
RESP. Falsum est connexum: nam coordinata se mutuo non collunt. Spiritus autem sancti testimonium privatum in corde uniuscujusque credentium, & publicum in Ecclesia Catholica, sunt coordinata: nec magis unum excludit alterum, quam interna doctrinaqua edocemur singulariter in cordibus a Spiritu sancto Joh. 6. v. 45. 1. Joh. 2. v 20 & 27. excludit externam doctrinam qua instruimur. communiter in Ecclesia.
Si Moses, Prophetae, Christus ipse, Iohannes Baptista & Apostoli vel divina dogmata ex Scripturis ipsi confirmabant vel cerre ad Screpturas
QVARTA OBIECTIO legendas alios hortabantur, nec ullum unquam ad interni spiritus judicium, Scripturis neglectis remiserunt: tum non recte docetur, ex Spiritus sancti interno testimonio unicuique credentium constare, Scripturam saeram esse divinam. Verum est antecedens: Ergo & consequens.
RESP. Antecedens laborat fallacia secundum plura interrogata confuse conjuncta, & partim falso, partim captiose enunciata. Moses & Christus ipse cum aliis confunduntur male; quorum ratio differens. Moses dogmata non confirmavit ex Scripturis initio, nam prius non exstiterant quod ad consignationem earum in libris attinet, etsi quoad substantiam semper fuerint ab initio. Canonem divinae doctrinae & religionis primus scripsit, non a majoribus scriptum accepit. Postquam autem Canonem veritatis praescripsit, ad cum omnes alligavit. Ne addite (ait Deuteronom. 4. v. 2. j ad verbum illud quod ego praecipio vobis, neque detrahite de eo, ut servetis praecepta Iehovae. Dei vestri quae ego praecipio vobis. Id vero locutum de verbo Dei scripto patet ex Deuteron. 31. v. 9. Sed idem Moses Dei etiam Spiritum omnibus exoptavit Num. 11. v. 29. CHRISTUS vero & Scripturis ea quae dicebat confirmavit: & Spiritum sanctum etiam testem suu fecit Joh. 15. v. 26. Spiritus ille veritatis qui a Patre emanat, ille testabitur de me. Caeteri Prophetae & Apostoli modo Scripturam adhibuerunt testem, modo Spiritum sanctum, modo utrumque simul, ut exsupra allegatis testimoniis liquet: haec enim coordinata sunt, ut ipse quoque Bellarminus agnoscit lib. tertio de Verbo Dei, capit. decimoin responsione ad argumentum sextum: ubi ait, Christum loqui ovibus suis multis modis, per Scripturam, per internam inspirationem & apertissime per os vicariorum suorum. Caetera invidiose & captiose dicuntur, nullum unquam ad interni spiritus judicium, Scripturis neglectis, remissum: istud ad Libertinos & Schovenchreldianos aliosque Enthusiastas referri potest; ad nos certe minime pertinet, qui neminem unquam ad interni spiritus judicium, Scripturis neglectis remittimus
VINTIA OBIECTIO. Quicquid Enthusiastarum errorem sapit, id omnino improbandum. Scripturae sacrae divinitatem ex Spiritus sancti interno testimonio nobis constare, Enthusiastarum errorem sapit
Ergo id omnino improbandum RESP. Majorem limito. Quicquid Enthusiastarum errorem sapit, scilicet vere & non erronea duntaxat aliorum opinione, id omnino improbandum. At Scripturae sacrae divinitatem ex Spiritus sancti testimonio nobis constare, Enthusiastarum errorem vere sapere, negatur.
SEXTA OBIECTIO. Si ex Spiritus sancti testimonio constat, sacram Scripturam esse vere divinam, tum omnes fideles qui spiritum hunc habent;inter se consentient. Atqui non consentiunt inter se: Nam a Calvinistis (ajunt Papistae) dissentiunt Lutherani: Illi omnes libros Novi Testamenti pro divinis non agnoscunt, hi aliquos libros pro diuvinis non agnoscunt. Ergo aut Spiritus sancti testimonio non constat sacram Scripturam esse divinam, aut alterutri istorum Spiritum sanctum non habent.
RESP. Primo peccatur fallacia secundum plures interrogationes quum una tantum concludi debuerit, quae est in controversia; altera autem invidiose admiscetur ad statum controversiae perturbandum. Deinde connexum est falsum: quia etsi ex Spiritus sancti testimonio constet sacram Scripturam esse divinam, tamen non est necesse omnes fideles qui Spiritum hunc habent, inter se in omnibus dogmatibus ac proinde etiam speciatim in hoc consentire: Quia Spiritus sanctus non datur omnibus eadem mensura, nec uno momento omnes. fideles omnia docet, sed per quotidianos profectus cos paulatim perficit. Ideo, si qui hodie non agnoscunt, omnes libros Novi Testa. menti esse vere divinos, eras id agnoscere possunt, aut quando DEUS, voluerit eos magis illuminare. Nec propterea vel desinunt esse fide les vel Spiritum sanctum non habent, si uno aliquo dogmate errent: quia non omnes errores sunt capitales
On this page