Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 30
Hactenus expeditae sunt quaestiones controversae de divina autoritate Scripturae Propheticae & Apostolicae. sequuntur quaestiones de Canonica ejusdem autoritate,
Altera, Qualis sit Canon seu regula, totalis ne an partialis Tertia, Aquo Scriptura habeat hanc autoritatem quod Canon seu ula est fidei & bonorum operum. Quod ad primam quaestionem attinet, nos affirmamus, Scripturam Sacram esse Canonem seu regulam fidei & bonorum operum: Papistae vero hodierni negant, aut saltem inconstanter affirmant & quod verbis dant, reipsa tollunt
Nostram affirmationem roborant tum testimonia divina in quibus Scriptura Sacra diserte Canon seu regula appellatur, tum argumenta alia ex Scriptura depromta
Testimonia haec sunt. Gal. 6. v. 16. Quicunque secundum hunc Cano ricordia & super Israelem Dei. Loquitur autem Apostolus de Canone tas Spiritus Sanctus praescripsit. Ideo non ait indefinite, quicunque se cundum Canonem incedent, sed δεικτικώς & εμφατικώς, quicunque secundum HuNe Canonem incedent, secundum HuNe inquam, qui in hac epistola ut & in aliis Scripturis divinis assignatur Philip. 3. v. 15. 16. Quotquot itaque adulti sumus, hoc sentiamus: quo- si quid auter sentitis, hoc quoque vobis Deus reteget. Attame in eo ad quod pervenimus τῶ αυτῶ σοιχειν κανονε eoden incedumus Canone (seu eadem incedamus regula,J& itidem simus affecti. Loquitur rursus Aposto us de Canone ut in aliis libris sacris, ita in hac quoque epistola assigna to, sicut ait; Quotquot adulti sumus hoc sentiamus, Hoc nempe, quod in hac epistola, ut & in aliis Script. Sacris praecipitur
Nominatur autem Scriptura Sacra Canon seu regula per Metahoram ab architectonica lumtam. Quemadmodum enim architecti qui exstruunt aedificia ad normam exigunt, ut singulae partes justa symmetria ac proportione inter se cohhaereant: sic docentes atque edificantes Ecclesiam Dei ad Sacram Scripturam omnia quae docent exigere eique insistere debent, ut certus & perpetuus doctrinae tenor conservetu
Argumenta alia ex Scriptura depromta sunt haec PRIMUM: Verbum Dei est Canon seu regula fidei & bonorum operum:
Maior a Papistis non negatur. Nam Bellarminus in prefatione prima tomi primi in disputatione de controversiis Christianae fidei ad versus hujus temporis haereticos, habita in Gymnasio Romano An no 157G ait sub finem: Convenit inter nos & omnes omnino haereticos. Verbum Dei esse regulam fidei, ex qua de dogmatibus iudicandum sit: esse commune principium ab omnibus cocessum, unde argumenta ducantur: denique esse gladium spiritualem, qui in hoc certamine recusari non possit
Porro haec demonstratio est τὸ διοη, a proxima & immediata caus efficiente Canonis seu Regulae fidei & bonorum operum: causa illa est verbum Dei seu divinitus inspiratum, quia Prophetae & Apostolis canonem seu regulam fidei bonorumque operum non ab hominibus, neque per homines, sed ex immediata revelatione divina acceperunt & Ecclesiae tradiderunt. Unde principium Theologiae excelienius est principiis omnium aliarum disciplinarum: siquidem principium Theologiae ex immediata revelatione & inspiratione divina habetur: principia vero omnium aliarum disciplinarum habentur ex lumine rationis naturalis, ut supra etiam dictum
Sacra Scriptura est prima veritas nobis revelata: Ergo: &c. Maior propositio sua luce manifesta est: nam ex prima veritate omnis doctrina fidei & bonorum operum oritur ac pendet: tum prima veritate nihil prius est, nihil verius, ac proinde per eam regulari fidem & bona opera necesse est.
Minor certa est etiam Papistarum confessione. Nam Sicitus Senensis libro sexto Bibliothecae, Annotat. 151. ait, Sacram Scripturam prima summaque rerum credendarum principia ac praecipua hene vivendo praecepta & exempla cognitu facilia complecti. Tum Scholastici ipsi subinde Sacram Scripturam agnoscunt esse primam veritatem.
TERTIUM: Quaecunque Scriptura est divino modo utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfecte instructus, illa profecto est Canon seu regula fidei & bonorum operum.
At Sacra Scriptura est talis: testante Paulo 2. Timoth 3. v. 16, 17. QUA RTUM: Quaecunque Scriptura potest primo & per se sapientem reddere hominem ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu, illa cerre est Canon & regula fidei & bonorum operum.
At Sacra Scriptura hoc potest, teste Paulo2 Timoth. 3. 15. Ergo QUINTUM. Quamcunque Scripturam divino mandato omnes tubentur aud re, legere, scrittari, & ab ea non recedere dextrorsum vel sinistror. sum, ea profecto est regula fidei & bonorum operum:
At Scripturam Sacram divino mandato omnes iubentur audire, legere, scrutari & ab ea nonrecedere dextrorsum vel sinistrorsum;: Ergo: &c.
Minor liquet ex histestimoniis Luc. 16. vers. 29. Habent Mosen & Prophetas, audiant illos. Jesa. 8 v 20. Ad Legem & ad testimoniam, Josu. 1 v. 7, 8. Tantummodo confirmare & fortis esto valde, ut cum obseruantia facias prorsus secundum Legem illam, quam praecepit :ibi Moses servus meus, ne recede ab eo dextrorsum aut sinistrorsum ut secunderis. quocunque iveris. Ne discedito liber iste Legis ex ore tuo, sed meditaberis de eo interdiu & noctu, ut cum observantia facias, omnino prout scriptum est in co: tunc enim presperaberis in viis tuis, & tunc secundaberis. 1. Timoth. 4. v 13. Attende lectioni. Joh. 5. v. 39. Scrutamini Scripturas
SEXTUM: Ad quod fidees osim etiam Apostolorum ipsorummet doctrinam exegerunt illud profecto est Canon seu regula fidei & bonorum. operum:
Atqui ad Scripturam Sacram fideles olim etiam Apostolorum ipse rummet doctrinam exegerant. Ergo, &c.
Major per se patet: quia quae fuit regula omnis doctrinae in Ecclesia primiriva, ean em nunc quoque esse oportet: quum unius verita. tis una sit necessario regula, eaque perpetua.
Minor probatur ex Actor. 17. v. 11, ubi commemoratur, Beroeenses sermonem Dei a Paulo praedicatum suscepisse cum omni alacrita. te, quetidie scrutantes Scripturas, an haec ita se haberens. 2. Pe. 1. v. 18, 19. Henc vorem nos audivimus e coelo delatam, quum essemus una cum coin montesllo suncto. Et hubemus firmiorem sermonem Propheticum, curecte fiuttis quod attendatis
SEPTIMUM: Quaecunque Scriptura est lucerna pedibus nost:is & lumen semitis nostris, & fund amentum cui superstructi sumus; illa revera est Canon seu regula fidei & bonorum operum
At Scriptura Sacra est lucerna pedibus nostris & lumen semitis nostris, & fundamentum cui superstructi sumus: ut liquet ex Psalm. 119. vers. 165. Ephes. 2 v 20.
OCTAVUM a conjugatis: Scriptura Sacra vocatur Canonica al omn bus Christianis: Ergo est Canon, hoc est, regula.
His argumentis addimus tum consensum orthodoxae antiquitatis, um ad verser. orum noprorummet testimonia. Tertullianus libro adver sus Hermogenem cap. 1. per regulam veritatis intelligit Scripturam Sacram. Chry estomus ait homilia decimatertia in Genesin: Oro igitur & obsatro, ut omnibus ills praeclusis auribus, ad amussim Caconem Sacrae Scripturae sequamur. Et homilia decimatertia in secundam epistoelam ad Corinth. os Scripturam vocat ἀποντον ἀκριοη ζυρον κ γνώμο¬ νακιαγονα, hoc est, omnium exquisitam trutinam & normam & regulam. Basilius libro primo contra Eunomium vocat Scripturam κονο να δυθεος α γνώμονκαν ηοειας Canonem recti & normam veritatis, Augustinus septimo tomo, lib. 2. contra Cresconium Grammaticum, etrigesimo primo: Nis enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum ejus quaslibet literas, a Canonica divinarum Scripturarum autoritate. distinguimus. N que enim sine causa tam saluber viglantiae Canon Eccli siasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus, & secundum quos de caeteris literis vel fidelium vel infidelium libere iudicemus. Reffinus in Expositione Symboli, postquam Sacrae Scripturae libros recensuis. set, Haec sunt (inquit) juae Patres intra Canonem concluserunt, ex quibus fidet nostrae usserti i nes constare voluerunt. Thomas Aquinas lectione prima in 1. Tim. 6. Doctrina Apostolorim & Prophetarum Canonica de citur, quia est que si regula intellectus nostri. Non ait(quasi)ut Scripturae dignitatem minuat, sed ut comparationem ostendat, ac si diceret. est instat regulae. Est enim particula ( quasi) hoc in loco conparationis, non diminutionis nota. Rabertus Bellarminus liv. 1. de Verbo Dei cap. 2. sectione decimatertia ait, quod Sacra Scriptura regula credendi certissima tutissimaque sit. Et libro quarto de Verbo Dei, capite duode cimo, sect one decima ait: Scriptura, quia est regula, inde habet, ut quicquid continet, su necessario verum & credendum,: & quicquid ei respugnat, sit necessario falsum & regudiandum. Andradius in principie libri tertii Defens. Trident. Concilii scribit: Minime illorum mihi displicet sententia qui Canonicas ideo appellari dicunt Scripturas, quia pietatis, fidei & religioris Canonem, hoc est, regulam atque normam e coelis summa Dei beneficio ad nos delatam, continent amplissimam.
Hactenus nestrae sententiae confirmatio BELLARNINUS contra, quamvis Ibro primo de Verbo Dei, capite secundo docuerit, Scripturam Sacram esse regulam fidei certissimam tutissimamque, ad quam semper fideles revocati fuerint, & qua Ecclesia cirere non possit: tamen pse secum dissidens, libro quar to de Verbo Dei non scripto, capite duodecimo, jectione octava dicit, Scripturae sinem proprium & praecituum non esse, ut sit regula fidei Istud ad extennandam & imminuendam autoritatem Scripturae dicit.
rgumenta habet levia, quae breviter discutiemus. I. Scriptura est commonitorium quoddam utile ad conservandam & fovendam doctrinam ex praedicatione accepuam
Ergo proprius & praecipuus cius finis non est ut sit regula fidei. RESP. Antecedens exclusive intellectum, quasi Scriptura Sacrasit tantummodo commonitorium, & non simul proprie praecipueque Canon fidei, negatur. Tum enim non Canonica, sed Commonitoris potius dicenda esset, velut a proprio & puaecipuo fine: quum convenientius sit rem quamvis a propria causa denominari, quam ab impropria & aliena.
Antecedens probat Bellarminus tribus Scripturae testimoniis. Primum est Rom. 15. v. 4. Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam & consolationem Scripturarum spenhabeamus. Alterum est 2 Petr. 1. v. 13. Iustum autem arbitrer, quam diu sum in hoc tabernaculo, extitare vo, per commonefactionem. Tertiis est in eadem epistola cap. 3. v. 1. Hasce iam alteras vobis literas scribo, dilecti, quibus sinceram mentem vestram per commonefactionem excito¬
RESP. Nullum istorum testimoniorum probat antecedens exelusive intellectum, nempe, Scripturam esse duntaxat commonitorium Sed primum testimonium potius probat, Scripturam non tantum ad commonefaciendos, verum: etiam ad docendos nos exara tam: quia diserte ait Paulus; Quaecunque scripta sunt,, ad nostram doctrinam scripta sant. Plus est docere quam commonere. Commonemur enim de iis rebus quas antea novimus: docemur vero etiam ea, quae antea ignoravimus Ita doctrina latius patet, quam commonitio¬
Deinde Petrus exclusive non loquitur, sed indefinite, unde etsi fateamur, Scripturam valere ad commonitionem, tamen duntaxat ad commonitionem eam valere, non sequitur: ac repugnaret factum Potri, qui in utraque epistola praeclare docet summa mysteria religionis Christianae. Quod si docet, doctrinam igitur tradit, & non tantum commonitorium.
II. Si proprius & praecipuus finis Scripturae sit, ut sit regula fideit tunc continere deberet omnia & sola illa quae ex se ad fidem pertinent. sicut videmus factum esse in Symbolo, quod vere dicitur, & est composi tum, ut sit brevis quaedam regula fidei. At Scriptura non continet omnia & sola illa quae ex se ad fidem pertinent
Ergo, &c. Assumtio probatur: quia multa sunt credenda, quae non sunt in Scriptura: Deinde in Scriptura sunt plurima quae ex se non pertinent ad fidem, id est, quae non ideo scripta sunt, quia necessario credenda erant, sed necessario creduntur quia scripta sunt, ut patet de omnibus historiis Testanenti veteris, de multis etiam historiis Evangelii & Actuum Apostolicorum, de salutationibus Pauli in epistolis, aliisque id genus rebusRESPON. Committitur a Bellarmino fallacia secundum plurainterrogata, quia duo media conjungit, quorum diversa est ratioPrimum concedimus: nempe, si proprius & praecipuus finis Scripturae sit, ut sit regula fidei, tunc eam continere debere omnia quaead fidem pertinent. Ac illa continet omnia: nec est quicquam quod credendum est ad salutem, quod non sit in Scriptura Sacra. Secundum negamus, Si proprius & praecipuus finis Scripturae sit, ut sit regula fidei; tunc illam continere debere sola illa quae ex se ad fidem pertinent, quae necess. rio credenda sunt. Nam primo non ea tantum continere debet quae sunt fidei, sed etiam quae sunt bonorum operum, quorum documenta & exempla in h storiis veteris & no Testamenti & salutationibus Apostolicis & aliis Scripturae partibus propomuntur. Nam Scripturam affirmamus esse regulam & fidei & bonotum operum. Secundo, dicere de omnibus historiis Testamenti veteris, non ideo scriptas esse quia necessario credendae erant, est imbium & blasphemum Nam ideo sctipta est historia creationis rerum omnium: historia item lapsus hominis: historia factarum promissionum de Messia in Paradiso Adamo & Evae, deinde Abrahamo, saaco, Jacobo. Davidi: histeria de Ecclesiae exordio, propagatione, subernatione, perpetua conservatione, & admirandis liberationibus: historia item rerum aliarum quarum summa in Symbolo Apostolico exstat; quia res illae necessario erant & sunt credendae ad sac utem. Quis enim nisi impius audeat negare, non fuisse semper necessario credendum, Deum creasse coelum & terram & omnia qua in eis sunt? Semen mulieris conterere debuisse caput serpentis, &c. Terto, etiamsi quaedam historiae non perinde necessariae sint, quia multi sine multatum histor iarum cognitione servari possunt: tamen omnes suo modo sunt necessariae, aliae ad esse fidei, aliae ad melius esse. Quario Bellarminus Deum accusat, quasi Prophetis & Apostolis inspirasset plurima Ecclesiae proponenda, quae tamen non fuerint necessaria, ac proinde superflua atque otiosa; accusat Prophe tus & Apostolos quasi illi multa quae non necessaria sint temere & frustra scripserint, & contra omiserint multa quae necessario credenda sint: accusat denique ipsam Sacram Scripturam, quasi multa supervacanea contineret, & eandem tamen paulo ante accusavit obdefectum multorum necessariorum. Profecto scripti alicujus humani accusatio satis gravis foret, si quis diceret, multa in eo desiderari necessatia; & contra, multa in eo tradi supervacanea ac non necessaria. Ecllarminum scilicet aut Papam Romanum consulere. Spiritus Sanctus debuit, cum Scripturam Prophetis & Apostolis pspiratet, ut sciret quae essent necessatia, quae non, quae essent revelanda & dictanda, quae omittenda. Quinto, Bellarminus Symbolum raeferte Scripturae: affirmat Symbolum continere omnia & sola illa quae ex se ad fidem pertinent, & vere dici & esse eo fine compositum ut sit regula fide: Scripturam vero negat continere omnia, negat hoc praecipue sine consignatam ut sit regula sidei: At hoc valde mirum est, Symbolum quod est brevis quaedam regula fidei, ut Bellarminus ait, omnia credenda contineres Scripturam vero quae tam longa, tam copiosa est, & ex qua omnes articuli Symboli Apostolici sumti & probandi sunt, non omnia continere.
Sexto, nec hoc simpliciter verum est, regulam fidei ea tantum continere debere quae praecis e & ex se ad fidem pertinent & ad salutem necessaria sunt: quia in Symbolo Apostolico sit Pontii Pilati men tio, quae ex se & praecise ad salutem necessaria non est alioquin Patres. in Synibolo Niceno illo celeberrimo, Athanasius in Symbolo abEcclesia recepto, alii item Patres in Symbolis suis tam minime praetermisissent.
III. Scciptura variis documentis, exemplis, adhortatiouibus, nunc terrendo, nunc instruendo, nunc minando, nanc consolando adiuvat, nos in hac poregrinatione: Ergo non est proprius & praecipaus eius finis ut sit regula fidei.
RESP. Elenchus est falsorum repugnantium: ista enim non pugnant, Scripturam adjuvare nos in hac peregrinatione & esse regus iam fidei & bonorum operum. Scriptura enim est tale adjutorium per quod sit ut credamus, per quod simus sapientes ad salutem per sidem quae est in Christo Jesu Domino nestro, per quod perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum perfecte instructus; ac proinde est; regula fidei & bonorum oporum. IV. Scriptura non est unum opus continuum, quale esse deberet regula fidei, sed continet varia opera, historias, conciones, vaticinia, carmina, epistolas, &c
Ergo non est regula fidei RESP. Antecedens est falsum. Nam Scriptura est unum opus continuum ac proinde regula, etiamsi variet modo, nunc historiis, nunc contionibus, nunc vaticiniis, nunc carminibus, nunc epistolis nos docens quid credendum nobis, quid faciendum sit; eadem enim semperdocet nos credere de iisdem, non alia in historiis, alia in concionibus. alia in aliis partibus; sicut unus idemque Spiritus est omnium Scripturae partium autor & inspirator. Deinde dato, sed non concesso, Scriptutam non esse unum opus continuum, tamen nequaquam conficere. tur, non esse regulam. Nam major propositio omissa, nempe regus lam esse continuum quoddam corpus, restringenda esset ad regula; mechanicas, non autem vera esset de regulis per metaphoram sic dictis: Alioquin & corpus Juris Civilis non esset regula justitiae in causit forensibus, quia illud praeter leges continet multas historias & res satras
operum. SECUNDA quaestio est, Sacra Scriptura qualis Canon & regula. sit, totalis ne, an partialis? Nos affirmamus, Sacram Scripturam esse potalem Canonem seu regulam fidei & bonorum operum.
Confirmant hoc sequentia argumenta: PRIMUM: Quicquid solum est Canon seu regula fidei & bonorum. operum, illud est totalis Canon seu regula.
Ergo est totalis Canon seu regula. Major per se evidens est: Minorem probamus aliquot prosyllogismis. primus. Quicquid absque ulla dubitatione partium disceptantium est verbum Dei seu divinitus inspiratum, illud est Canon seu regula; fidei & bonorum operum.
At sola Sacra Scriptura absque ulla dubitatione partium disceptantium est verbum Dei seu divinitus inspiratum: De verbo autem non scripto disceptatur, an jam aliquod sit, & si est, quod nam sit.
Ergo sola est Canon seu regula fidei & bonorum operum. Major hujus prosyllogismi per se patet. Neque enim disputari potest, nisi prius in aliquo communi principie cum adversariis conveniatur, ut ait ipsemet Bellarminus tomo primo, controversiarum, Praefatione prima sub finem. Canonem seu regulam judicii talem esse oportet, cui utraque pars disceptantium subjecta sit: quemadmodum etiam in foro Canon seu regula judicii sunt, necessario leges & consuetudines quibus utraque pars litigantium se subjicit.
Minor certissima est, sicut Augustinus ait septimo tomo, libro de unitate Ecclesiae, cap. tertio;s Sunt certe libri Dominici, quorum autoritati utrique consentimus, utrique credimus, utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Aut proferant Papani praeter Scripturam Sacram aliquod aliud verbum Dei quod absque ulla. dubitatione partium disceptantium sit vere verbum Dei.
EXCIPIUNT Papistae, & verbum Dei non scriptum proferunt. At illud regula judicii esse inter nos & Papistas non potest. Nam Regulam judicii necesse est commune esse principium, ab utraque parte fitigantium concessum.
At verbum Dei ἀδραφον, quod Papistae jactant, non est commune rincipium ab utraque parte litigantium concessum: Nam de verbo Dei non scripto disceptatur an jam aliquod sit, & quodnam illud sit.
Ergo illud non est regula judicii. Secuntus prosyllogismus primi argumenti: Ad quod solum omnes. fideles Deus vult jam alligatos esse, id solum est canon seu regula fidei & bonorum operum.
Atqui ad solam Scripturam Propheticam & Apostolicam omnes. fideles Deus vult jam alligatos esse: Ergo, &c.
Major certissima est: quia solius Dei est canonem seu regulam fidei bonorumque operum praescribere Ecclesiae
Minor liquet ex Luc. 16. v. 29. ubi Abraham ait: Habent Mosen & Prophetas: audiant eos. & v. 31. Si Mosen & Prophetas non audiunt, ne su quidem quispiam ex mortuis resurgat, assentientur. Jesa. 8. v. 20. Deus teron. 12. v. 32 Johan. 5. 39. Apocal. 22. v. 18. Enimvero una testor cuit. vis audienti verba Prophetiae libri hujus:si quis adiecerit ad haec, impones ei Deus plagas scriptas in libro isto: Et si quis abstulerit aliquid ex verbis. libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius e libro vitae & ex urbe i1 Ia sancta & ex iis quae scripta sunt in libro isto. Haec sacra contestatio it huic libro adiicitur, ut tamen sit commune signaculum omnium librorum Scripturae Sacrae. Ut enim libro Apocalypseωs nihil addendum, nihil adimendum: ita nec aliis libris; ac proinde soli Scripturae divinae, postquam Canon ejus a Johanne Apostolo, qui postremus omnium Apostolorum vixit, ultimo & tam vehementi contestatione obsignatus est, adhaerendum & acquiescendum. Hoc inde collegeunt veteres, nempe Tertullianus libro adversus Hermogenem, capite vigesimosecundo, ubi ait: An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogeni officina. Si non est scriptum, timent vae illud adiicientibus aut detrahentibus destinatum. Ita Tertullianus ad totam Scripturam refert, quod de Apocalypsi Johannes dicit: nam quod commune est omnibus libris divinitus inspiratis, id sic de uno dicitur, ut aliis non detrahatur Iohannes Duns Scotus in Prolog. Sententiarum, quaest. tertia, folio decimo, columna secunda editionis Venetae Anni 1506. "Sicut Theologia beatorum habet terminum, ita & nostra ex voluntate Dei revelantis": Terminus autem praefixus a veluntate divina quantum ad revelationem generalem est eorum quae sunt in Sacra Scriptura, quoniam sic habetur in Apocalypsi vltimo. Qui apposuerit ad haec, apponet ei Deus plagas quae apponuntur in libro isto. Igitur Theologia nestra de facto non est? nisi de his quae continentur in Scriptura: & de his quae possunt elici ex ipsi
Tertius prosyllogismus: Ex quo solo Prophetae, Johannes Baptista; Christus ipse, Apostoli, eosque secuti viri Apostolici & alii veri Christiani in institutione fidelium omnia dogmata religionis confirmarunt & examinarunt, id profecto solum est Canon seu Regula fidei & bonorum operum.
At ex Sacra Scriptura sola Prophetae, Johannes Baptista, Christus ipse, Apostoli, eosque secuti viri Apostolici & alii veri Christiani in institutione fidelium omnia dogmata religionis confirmarunt & examinarunt: non autem ex verbo Dei non scriptoErgo, &c.
Maior vera est: nam quicquid olim Canon & regula fuit, idem nobis hodie Canon & regula esse debet. Ut enim veritas una ac perpetua est: ita & regulam ejus unam ac perpetuam esse necesse est.
Minor certa est vel Bellarmini confessione libro primo de verbo Dei, capite secundo, sectionibus primis quatuor: cui nos ista adjungimus. Ex sola Scriptura confirmavit Dominus Jesus Apostolis suis; Messiam seu Christum debuisse pati, mori, resurgere ex mortuis Luc. 24. v. 27, 32, 44. Paulus Apostolus Thessalonicae disseruit ex Scripturis explicans & ob oculos ponens oportuisse Christum pati & resurgere ex mortuis, ut legitur Actor. 17. v. 2& 3. Idem testatur se non dixisse quicquam, extra ea quae Prophetae & Moses futura praedixerunt Actor. 26. 22. Ita Petrum Apostolum in concione quadam dixisse refert Clemens Alexandrinus Stromatum libro sexto, pagina ducentesima octogesima octava, edtionis Commeliniane, ἐδον ἀτερ χξαφης λχοιδν, hoc est, Nihil absque Scriptura dicimus. Quod vero Apostolus Paulus Actor. 17. ver. 28. usus est ad probandum testimonio Arai Poetae Ethnici; factum ideo, quia loquebatur ad Gentiles, quibus Sacra Scriptura ignota erat & qui Sacrae Scripturae autoritatem non acceptassent nisi ad fidem Christi conversi: Gentilis autem & ipsis probati poetae testimonium apud ipsos multum ponderis habebat, Licet enim apud infideles & haereticos uti testimoniis illis quae ipsi pro principiis confirmationum agnoscunt: quemadmodum Iustinus Martyr, Athenagoras Atheniensis Philosophus Christianus, Tertullia nus, Augustinus, Arnobius cum adversus Gentiles egerunt, Gentilium hilosophorum, historicorum, poetarum & aliorum Gentilibus probatorum scriptorum testimoniis sunt usi. At quoties cum fidelibus vel Scripturae Sanctae credentibus negotium eis fuit, ex sola Scriptuta divina testimonia ad probanda fidei dogmata adduxerunt: ut testatur Dialogus cum Ttyphone Judaeo in quo pag. ducentesima decimaquinta editionis Commelinianae Iusunus Martyr ait se quod assecit, ex Sacris literis probaturum: unde Tryphon ibidem dicit; Neque te disserentem sustinuissemus, nisi cuncta ad Scripturas referres, unde & demonstrationes adducere studio tibi ist. Hoc idem CONSTANTINUS, MAGNUS Imperator in Synodo Nicena prima Episcopis adversus haeresin Arianam congregatis suasit, quos, ut commemorat Theodo retus Historiae Ecclesiae libro primo capite septimo in editione Graeca Parisiensi Roberti Stephani Anni 1544.: in hunc modum est allo cutus: ἐυαγsιλικαί γαρ ριολοι κι ρστοσολικαι κι τῶη παλαιῶν ωροφηταίν τῳ θεσπισματα σαφῶς ημας α χεη ωρι τοῦ θεικ φρονεῖν εκπαιδενυσι, τον πο¬ λεμοποιον ον ἀπελῶσαντες κριν εκ τείν θεοπεσυςστον λεγαν λαζωμδν τα θετυμδμων τυν λυσιν, hoc est, Evangelici enim libri & Apostolici & antiquorum Prophetarum divinae sanctiones perspicue nos quae oporteat de Numine sentire erudiunt. Expellentes igitur hostilem contentionem. ex verbis diuvinitus inspiratis capiamus quaestionum solutionem. Iden observavit Augustinus in disputationibus cum Donatistis: quemadmodum ait septimo tomo, libro de Unitate Ecclesiae cap. tertio: Sunt certe libri Dominici, quorum autoritati utrique consentimus, utrique credimus, utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiame causam nostram. Et mox: Auferantur illa de medio, quae adversus noinvicem, non ex diuvinis Canonicis libris, sed aliunde recitamus. Et pauIo post: Si Christi Ecclesia Canonicarum Scripturarum diuvinis & certissimis testimoniis in omnibus Gentibus designata est, quicquid attuleint & undecunque recitaverint, qui dicunt, Ecce hic Christus, ecce illics Audiamus potius, si oves eius sumus, vocem Pastoris nostri dicentis, Nolite credere: Et mox concludit: Ergo in Scripturis sanctis Canonicis eam requiramus. Et capite quinto: Hoc etiam praedico & propono, ut quaeque iperta & manifesta deligamus: Quae si in Sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa & illustrarentur obscura. Et capite decimosexto trecentesima sexagesima sexta editionis Probenianae Anni 1528. Remotis ergo omnibus talibus, Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus & rumoribus Afrerum. non in conciliis Episcoporum suorum, non in literis quorumlibit disputatorum, non in signis & prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista verbo Domini praeparati & cauti redditi sumus: sed in praescripto Eegis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius Pastoris vocibus, il Evangelistarum praedicationibus & laboribus, noc est, in omnibus Canonicis sanctorum librorum autoritatibus. Nec ita, ut ea colligant & commemorent, quae obscure zel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit interpretetur secundum sensum suum: Talia enim recte intelligi exponique non possunt, nisi prius ea quae apertissime dictu sunt. firma fide teneantur. Eodem capite: Utrum ipsi Ecclesiam teneant, non nisi divinarum Scripturarum Canonicis libris ostendant. Et mox: Ipse Dominus Iesut cum resurrexisset a mortuis & discipulorum oculis vi¬ dendum manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis & Prophitarum & Psalmorum confirmandos esse judicavi:, &c. Et capite decimomono. Quod sinolant intelligere, sufficit nobis, quo deam tenimus Ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum & Canonicarum Scripturarum testimoniis demo ustratur.
Sic ergo Christus, Apostoli & omnes post ipsos vere fideles non nisi ex Scripturis Canonicis testimonia ad confirmanda dogmata fidei & cultus divini petebant, quoties ipsis cum iis qui Scripturas amplectebantur negotium erat.
Quartus prosyllogismu: Quo solo coelestis doctrina hactenus conservata est ne vel oblivione deperiret, vel errore evanesceret, vel audacia hominum corrumperetur; quo etiam solo a Deo provisum hactenus ut fidei ἀσ ναλεια, id est, firmitas non labascens in Ecclesia Dei, haberetur: id profecto solum est Canon seu regula fidei & bonorum. operum.
At solam sacra Scriptura istud factum: Ergo, &c. Assumtio constit ex Lucae. 1. v. 1, 2, 3. 4. Quoniam multi aggressi sum componere narrationem earum rerum quarum plena fides nobis facta est. prout tradiderunt nobis qui a principio spectatores ipsi & ministri fuerunt sermone: Visum est mihi etiam omnia alte repetita penitus assecuto ordine illa ad te scribere, praestantissime Theophiic: ut agnoscas carum rerum ἀσφαλειαν, id est, firmitatem nequaquam labascentem, quas vivavoce edoctus es. Philip 3. v. 1. Eadem scribere vobis me quidem haud piget, vobis autem tutum est. 2 Petr. 1. v. 19. Habemus firmiorem sermonem Prapheticum, cui recte facitis quod attendatis, &c.
Quintus prosyllogismus: Supra quod in rebus divinis sapere non oportet, id solum est Canon seu regula fidei & bonorum operum.
At supra Sacram Scripturam in rebus divinis sapere non oportet: Ergo sola Sacra Scriptura est Canon seu noria fidei & bonorum. operum.
Mnorem probamus ex 1. Corinth. 4. v. 6. Ut in nobis discatis supra id quod scriptum est non sapere. Galat. 1. v. 8 & 9. Etiamsi nos aut Angelus e coelo evangelizet, vobis praeter id quod vobis evangelizavimus. anathema esto. Vt ante diximus, etiam nunc iterum dico, Si quis vobis. evangelizaverit, praeter id quod accepistis, anathema esto. Hoc autem de Scriptura Sacra intelligendum ostendunt sancti Patres. Chrysostomus in enarratione epistolae ad Galatas: Paulus (porro cum Paulum dico, ipsum Christum dico, hic enim erat qui mentem illius agebat) etiam Angelis e coelo descendentibus praeponit Scripturas, Idque valde congruenter: siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt aministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos. Augustinus septimo tomo, libro tertio contra literas Petiliani Donatistae, capite sexto: Sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacunque alia re quae pertinet ad fidem vitamque nostram, non dicam nos, nequaquam comparandi ei qui dixit, licet su nos, sed omnino quod securus ad ecit, Si Angelus de caelo vobis annuncia. verit, praeterquam quod in Scripturis Legalibus & Evangelicis accepistis, anathema sit
Sextus prosyllogismus: Quaecunque regula est certissima, notissima atque tutissima, ea profecto sola est regula fidei & bonorum operum:
Utrique praemissa est Bellarmini, libro primo de verbo Dei, capite secundo, sectione quinta usque ad decimamquartam
Septimus prosyllogismus: Si sola Sacra Scriptura non est norma fidei & cultus divini, tum nulla est fidei & cultus divini certiaudo. Atqui absurdissimum est vel cogitare nullam esse fidei & cultus divini certitudinem: Ergo solam Sacram Scripturam esse norniam fidei & cultus divini necesse est.
Consequente: connax: est firmissima: nam fidei & cultus divini nulla potest exsistere certitudo, nisi una, certa, perpetua, sibique per omnia constans, certoque a Deo tradita esset norma ad quam tota Ecclesia usque ad mundi finem, esset sic alligata, ut in rebus fidei nihil cum hac consentiens repudiandum, & mnil ab hac dissentiens rec piendum sit. Si enim normae veritatis fidei & cultus divini essent plusres, veritas autem non potest nisi una & simplex esse; nihil inveni rent conscientiae, in quo turo possent acquiescere. Omnis enim homo mendax. Atqui ita omnis vera Dei agnitio & religio ex mundo esse sublata.
Necessario igitur nobis concludendum est, Sacram Scripturam sosam esse canonem seu regulam fidei & bonorum operum. Ac proinde ex sola Scriptura Sacra petenda sunt dogmata fidei & bonorum opetum, ex sola Scriptura Sacra depromenda sunt argumenta seu media. concludendi ad confirmationem dogmatum religionis Christianae si agatur vel cum filiis Ecclesiae, vel cum haereticis & extra Ecclesiae Catholicae gremium constitutis, sed qui Sacram Scripturam proverbo Dei indubitato habent & recipiunt, & credunt illam posse sapientem reddere hominem ad salutem aeternam, & posse perfectum reddere hominem Dei, ac proinde in sola illa acquiescunt, ut in mensura ac regula fidei & bonorum operum sufficiente, & principio dogma um religionis ac Theologiae unico. Quod vero alios attinet, qui vel Scripturam Sacram non recipiunt, ut Gentiles, ut Mahometani, vel quiplura principia religionis praeter Scripturam constituunt, apud eos argumenta seu media confirmationum ac refutationum petenda sunt ex illis principiis, quae ipsi ponunt & admittunt: non ex illis quae non admittunt, ex quibus frustra cum illis ageretur & disputaretur. Exempli gratia: Christus & Apostoli agentes de religione cum Judaeis & Christianis, quia libros Propheticos re¬ cipiebant, ex illis confirmabant vera dogmata, ex iistiam falsas sertentias confutabant; ut videre est Matth. 12. & 15. & 22. versicul. 12 & sequentibus: Luc. 24. vers. 25, 26, 27. 44, 45, 46 Actor. 2. vers. 22. & seqq. & cap. 3. vers. 20, 21, 22, 23, & cap 4 vers. 10, 11, 12. & cap. 9. versicul. 22. & capite 13. 32, 33. 34, 35. & capite 18. versic. 28. & passim in epistolis Apostolicis. Iidem Apostoli agentes cum Gentilibus non admittentibus vel prorsus ignorantibus libros Proheticos, argumenta non petebant ex libris illis, sed ex lumine naturalis tationis, ut Paulus & Barnabas fecerunt apud Lysti enses. Actorum 14. versic. 15, 16, 17. vel tum ex lumine naturali. tum ex testimoniis illorum autorum quos recipiebant, ut Paulus fecit apud Athenienses Actorum 17. versic. 22. & sequentious, quos de vero Deo ejusque cultu docuit partim ex propositionibus per lumen naturale evidenter cognitis, partim ex testimonio Arati PoetaeEthnici. Idem Paulus scribene ad fideles, etsi articulos fidei Christianae & doctrinam de Sacramentis & vero cultu DEI ex sola revelatione divina cognito tantum ex Sacra Scriptura confirmabat, tamen de moribus non dubitavit sententias Ethnicorum Poetarum adferre easque ad sanctum usum accommodare, quia fidelibus illis Poetae Ethnici noti erant & magni ab illis fiebant. Sic
ustinus Martyr, Lactantius, Augustinus, Theodoretus de Curatione Graecarum affectionum, & alii antiqui disputantes adver sus Gentiles ex ipsorummet scriptis eos refutabant. Adversus coslem Gentiles lumen rationis naturalis vibrandum, & conclusionibus ex praemissis cognitis lumine naturae illatis convincendi. Papistae puincipia religionis plura statuunt, nimirum Sacram Scripturam per quam intelligunt etiam libros Apocryphos: Traditiones divinas & Apostolicas & Ecclesiasticas: Conciliorum definitiones upprobatas a sede Apostolita: Decreta Pontificum: conmunem Sanctorum Patium consensum: unanimem Scholasticorum Doctorum sententiam & in primis Thomae Aquinatis: & lume naturale seu propositiones perlumen naturale evidenter cognitas, de quo ajunt Davidem dicere Psal 4. v. 7. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: quidam addunt praxin & consuetudinem Ecclesiae. Ex his igitur: etita argumenta robur habent ad convincendos Papistas, ex his licet: inferre conclusiones ad Papistarum opiniones & sententias erroneas: evertendas. Quanquam lumen rationis naturalis inepte probare conentur ex Psalmi quarti versu septimo, quem & vitios e versum allegant, reddi enim debet; Attclle super nes lumen vultus tui Domine: deinde male exponendo depravant: Nam lumen vultus Dei interpretantur rationem naturalem, quum David intelligat gratiam ac benevolentiam Dei, qui lumen vultus sui super nos attollit, quum gratiam? ac benevclentiam erga nos suam declarat certis documentis, nempe spiritu suo Sancto corda nostra irradiando, fidem salvificam in cordibus nostris accendendo, spem & charitatem in nobis generando, sensum charitatis suae erga nos in cordibus nostris diffundendo. Summa: Dogmata quaelibet sunt petenda & confirmanda aut confutanda ex principiis syngeneis, naturalia ex naturalibus, supernaturalia ex supernaturalibus: proinde dogmata fidei de rebus quae sunt supra natutam & de cultu Dei natura ignoto, nonnisi ex Scriptura Sacra sunt petenda & confirmanda, quae vero natura nota sunt, ex principiis naturalibus; quae sensibus externis percipi possunt, ex sensuum judicio, ut Luc. 28. 39 Dico ex sensuum judicio, quia sentire est judicare; & qui sentit, judicat aliquo modo, ut Atistoteles ait secundo libro Topic. cap. quarto.
Communis consensus Patrum qui post Apostolos in Ecclesia Christiana docuerunt, non est princ ipium dogmatum religionis Christianae. Nam primo consensus ille communis omnium haberi in plerisque dogmatibus non potest. Deinde nonnisi humanus est; divinae autem religionis divinum principium esse necesse est. Unius vero & alterius, imo euam multorum Patrum autoritas probabiliter tantum quod intenditur concludit, praesertim si alii Patres & Doctores sint, qui contrarium prorsus tueantur, ut fatetur Cosmas Morelles Relatione Colloquii Francofartensis; Autumnalibus nundinis anno 1609. habiti, edita Coloniae in quarto anno 1610,pagina sexagesima nona
Hoc primum est argumentum. SECUNDUM: Quicquid est Canon, id totalem esse, non partialem non dimidiatum, non mancum canonem netesse est:
Scriptura Sacra est Canon: Ergo totalis & non partialis, non dimidiatus, non mancus Majuν certa est ex definitione Canonis, κγνώνεσι μί τρον αδιαψδυσον, πατσ σωροΘεσιν κι ἀναιχεσεν μηδοιμῶσ κ πιδεχεμδμον, hoc est, Regula est mensura infallibilis, nullam additionem & detractionem admittens seue recipiens: quemadmodum definit Varinus. Sic Theophylactus in tertium caput ad Philippenses. Regula, inquit, & amussis neque appositio nem habet, neque ablationem. Basilius Magnus libro primo contraEunomium pagina ducentesimanona editionis Hentici Siephani in octavo Anni M DIXX. haereticum Eunomium merito & graviter reprehendit, quod fidem Patrum, μανονα, regulam vocet, simulque dicat, ωροο inης εκριεισιtας δειζςς, additione accuratiore indigeri. Et com tinuo Basu us Magnus addit: τοτε δι αυτοκι τῆς κσχατης αμαθίας onμειον α κι, ει, κ τοτο φιλαν παρεζγεταζειν. ἡ γάρπιικογών κι ο γιώμων, έως ἄν μηδεν ενδεη το κανών ειναι κ γιώμον, γδεμιαν ωροοθεκλιν εις ακριεζαν ὑδεχετα, κη χας τοολλειπον η ωρσθεσιε ἀτελεῆς ι υπαεχεντες, κδε τῶν ωρεσηρορισιν τοταν υγιασ αν ττπ τογχανοιον, h. e. Fuerit auit id quoque extremae ipsius inscitiae signam, si cui in hoc etiam inquirere placuerit. Nam certe res gula & gnomon, modo in eis nihil requiratur, quo minus regula sint & gnomon, nulla indigent additione qua fiant exactiora Ejus nest additio cui deest aliquid. Illa verosnimirum regula & gnomonisi quid ipsis deest, ne nominibus quidem illis congruenter vocentur. Sic Thocius apuc Oecumenium in tertium caput ad Philippenses; Fides, inquit, est instar Canonis, εἰσπερ γαρ επι το κανον ο, κῶν αφιλριν αν ωριθισ, ελυμενῳ τ εεθν, κτπκ επετης τιπεοως, hoc est, quemadmodum enim si e Canone aliquid abstuleris, vel ei aliquid addideris, corrupisti totum: sic etiam in fdo
Isinor etiam certa est. Nam Scripturam Sacram esse Canone exScriptura ipsa auper probavimus, & Patres Orthodoxi unanimi consensu testantur, & adversarii ipsimet fatentur plurimi¬
At est Canon: Ergo totalis Propositio disjunctiva certa est: quia mensuram oportet esse adaequa am mensurato: Regulam oportet adaequari rei cui aecommodatur: Debet aptissima convenientia esse inter regulam & id cujus regula est Si ergo fides nostra longior vel latior est quam Scriptura. tum Scriptura non est fidei regula: aut si est, adaequata sit fidei necesse est. Proinde disjunctio in propositione est immediata.
QUA RTUM: Quicquid est exactissima regula omnium, id totalis est gni. Scriptura Sacra est exactissima regula omnium: E¬go totalis Major per se patet. Minor est veterum Patrum. Chrysostomus in secundam epistolam ad Corinthios homilia decimatertia sub finem ait, τν θείαν νόμων τυυν, ρτιφκσιν, divinarum legum assertionem sid est, Sacram Scriptura) esse ωκριτη ζυγον ἀπάγτον κι γνωμονα αι κανονα, id est, exactissimam trutinam omnium & gnomonem ®ulam. Ipsum autem Scripturam Sacram intelligere ex consectario addito liquet, illico enim subjicit: di παζακαλῶ α δεομμ πάνταν υμῶν, αφεντος τι τῶ δεινεκι τῶ δεῖνε δοκει ωροι τοτον, παραι ταν γραφον ζαγτα ἀπαντα ωθθεινεθε, hoc est, Quocirca nos omnes rogo atque obsecro, ut quid huic aut illi de his reb. videatur, nihil morantes, Scripturas Sacras de iis omnibus consulatis, Augustinus g. tom libro secundo de doctrina Christiana, cap. 9. In his quae aperre in Scriptura posita sunt, inveniuntur illa OMNIA quae continent fidem moresque vivendi. Et septimo tomo, libro secundo contra Cresconium Grammaticum, cap. trigesim. primo:. Neque enim sine causa tam saluber vigelantiae Canon Ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apostolorum libri pertineant, quos omnino judicare non audeamus; & secundum quos de caetoris literis vel fidelium vel infidelium libere iudicemus. Hic pronunciatur primo unum esse Cano nem Ecclesiasticum; deinde eum esse Sacram Scripturam: tertio omnos literas secundum Scripturam Sacram esse judicanda,
Basilius Maonus, epistolam octogesima, pag. septingentes. decimaquarta editionis Frobenianae Anni 1566. Scriptura divinitus inspira ta arbiter a nobis constituatur, & apud quos inventa fuerint dogmata. diuvinis sermonibus concordantia, his omnino etiam veritatis suffragi um accedat.
Gregorius Mignus Papa Romanus expositione morali in Jobum. decimooctavo libro, capite decimoquarto: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis: sumat: ut omne quod loquitur, ad divinae autoritatis fundamentum revocet atque in eo aedificium locutionis suae firmete
Augustinus quinto tomo, libro decimonono de Civitate Dei. capite decimooctavo: Credit etiam Scripturis Sanctis, & veteribus & iovis, quas Canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, per quam iustus vivite
Et sexto tomo, lib. I1. contra Faustum Manichaeum, cap. 5. Scriptura Canonica est in sede quadam sublimiter constituta, cui serviat omnis fidelis & pius intellectus.
ExCIPIT Bellarminus ad haec duo Augustini dicta lib. 4. de verbo Dei, cap. 12. sect. 10. Ait, Augustinum nunquam dicere, Scripturam sed lam esse regulam, sed dicere, Scripturam esse regulam, ad quam examinari debent scripta veterum Patrum, ut ea recipiamus, quae Scripturae consona sunt, illa reiiciamus, quae Scripturae adversantur.
REPLIC. Etsi particulam exclusivam Augustinus non addat, tamen sensus eam requirit. Nam si ex ea Scriptura concepta est fides per quam justus vivit, tum profecto Scriptura est perfecta fidei & vitae regula: ac proinde & sola regula. Si Scriptura sacra est instar Dominae ac Reginae, cui servire debeat OMNIS fidelis & pius intellectus, tum certe est regula perfecta, ac per consequens sola regula. Ac haec nullibi Augustinus duos Canones, duas regulas judicandi de dogmatibus constituit, sed unicum Canonem, unicam regulam agnoscit & tradit, ut ex paulo ante citato lib. 2. contra Cresconium Grami maticum, cap. 31. patet
His testimoniis Patrum accedunt sententiae Scholasticorum. JOHANNES DUNS Scotus Prologo Sententiar, quaest. 3. folio decimo, columna secunda, Editionis Venetae Anni 1506. ait: "Sicut Thealogia beatorum habet terminum, ita & nostra ex uoluntate Dei revelantis". Terminus autem praefixus a uoluntate divina quantum ad revelationem generalem est eorum quae sunt in Sacra Scriptura, quonia, sic habetur in Atocalypsi ultimo; Qui apposuerit ad haec, &c. Ideo Theologia nostra de facto(hoc est, profecto, revera, Gallica phrasis est, de feict, hoc est profecto, revera) non est nisi de his quae continentur in Scriptura & de his quae possunt elici ex ipsi.
DURANBUSpraefatione in libros Sententiarum: Universaliter di his quae tangunt fidem, loqui oportet ad ea quae tradit Sacra Scriptura ne quis incidat in illud Apostoli 1. Cor. 8. Si quis existimat, se aliquid scire, nondum cognovit quomodo oportet scire. Modus enim est non ex cedere mensuram fidei. Sacra Scriptura mensuram fidei exprimit. Quio dici potuit clarius? Universaliter de rebus fidei loquendum secundum Scripturam: Scripturam esse mensuram fidei: hanc non excedendam Scriptura ergo Sacra est exactissima regula omnium dogmatum de fide & bonis operibus, Patrum & Scholasticorum testimonio: Ac proinde est Canon totalis & non partialis Hactenus evidenter probatum, Sacram Scripturam est.
regulam. Contra Bellarminus lib. 4. de verbo Dei, cap 12. sectione decima affirmat; Scripturam eisi non est facta praecipue, ut sit regula fidei, ese tamen regulam fidei, non totalem, sed partialem: Totalem enim regulam fidei esse verbum Dei sive revelationem Dei Ecclesiae factam, quae dividatur in duas regulas partiales, Scripturam & traditionem
Nova est: quia duas esse partiales fidei regulas nemo ante Bellar minum, quod sciam, contendit. Etsi enim August. dicat lib. 3. de dostrina Christiana, c. 2. Rigulam fidei de Scripturarum planioribus locis, & Ecclesiae autoritate pertipi: tamen non statuit duas regulas, sed unam: nam sententia ejus est, veram fidem ex Scripturae planioribus locis esse petendam, non quomodocunque intellectis, sed praecunte voce, ductu & magisterio verae Ecclesiae nos ab insidiis haereticorum praemuniente. Etsi enam Vincentius Lerinensis libello adversus prophanas haereseωt novationes, cap. 1. dicat, duplici modo aliquem fidem suam munire debere, primo scilicet divinae Legis autoritate, tum deinde Ecclesiae Catholicae traditione, hoc est, ut ipse cap. 2. se explicat, Ecclesiasticae intel igentiae autoritate seu Scripturae interpretatione vera, quam contra haereticos vera Ecclesia tradit: tamen propterea duas regulas filei partiales minime agnoscit, nec Scripturarum Canonem partiae lem esse dicit, quia mox cap. secundo docet, perfectumasse Scripturaum Canonem, sibique ad omnia jatis superque sufficere. Ei autem Ecclesiasticae intelligentiae autoritatem jungi docet, quin (inquit) Scripturam Sacram pro ipsa sua altitudine non vno eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Photinus, aliter Sabellius aliter Donatus exponit, aliter Arrius, Eunomius, Macedonius, aliter Apollinaris, Priscillianus, aliter louvinianus, aliter Pelagius. Celestius, aliter postremo Nestorius. Atque idcirco multum necesse est propter tantos tam varii erroris anfractus, ut Propheticae & Apostolicae interpretationis, linea secundum Ecclesiastici & Catholici sensus normam diricatur. Ita Vincentius ostendit satis perspicue, Sacram Scripturam esse totalem Canonem, quia est perfectus sibique ad omnia satis superque sufficit: vetam autem interpretationem ejus in sola vera & Catholica Ecclesia esse, non apud haereticos. Ac proinde traditionis vose inteiligit interpretationem Scripturae quam Ecclesia Catholica tradit; non autem aliquod aliud verbum Dei praeter Scripturam, quale Papani fingunt, & Canonem alterum seu regulam alteram esse volunt
Ridicula est eadem affirmatio Bellarminiana: quia stolidum est regulam dicere, & totalem esse negare: cum regula non sit, quod totali ter non mensurat mensuratum, quasi quis dicat, ulnam esse semiulnam respectu ejusdem
Haeretica est: quia ab Eunomio haeretico ejusmodi regulam fidei egentem additione mutuatus est. Is siquidem haereticus, ne quid innovare videretur, Traditionem Patrum (sic vocat doctrinam eorum le Sancta Trinitate traditam) pro regula astute sibi statuebat: simulque ἀκριεεσερας ωροσθικης, accuratiore additameto eam opus habere, dicebat. Ita Bellarminus, ne Scripturam prorsus rejicere videatur, regulam fidei esse concedit, sed non puaecipue, sed partialem, simulque a κριοεσερας ωροσθικης πααγδισεον, accuratiore additamento traditionum indigere contendit.
Refellit vero ac merito ridet Busilius Magnus & illum & istum, exnatura regulae, quod quicquid est regula, nullum omnino additamentum ad sui perfectionem recipiat, libro primo adversus Euno
AEsurda est eadem Bellarmini sententia, quia absurda ex ea consequuntur. Nam si Scriptura est partialis tantum regula & non toalis, tum sequitur, primo aliquid posse esse Regulam quod tamer fallat & additionem admittat; quod naturam regulae plane evertit. Secundo, regulam imperfectam posse nihilominus perfectum reddere hominem Deiad omne opus bonum perfecte instructum; hoc enim potest Scriptura, teste Paulo 2. Timot. 3. v. 15, 16. ac proinde effectum multo esse nobilius & praestantius sua causa efficiente. Qui vero id quod imperfectum est & partiale, hominem Dei perfectum, reddat,
ἀσυσατος denique est affirmatio Bellarminiana, primo quia seipsam evertit. Nam si Scriptura Sacra est tantum partialis regula, omnino regula non est: quia definitio regulae ei non competit: nam Regulo st. mensura infallibilis, additionem vel detractionem recipiens nullam, Ita Bellarminus tollit quod prius dederat: fatetur esse regulam, sed dicendo esse regulam pattialem & non totalem, negar omnino esse regulam. Secundo quia aliam ejusdem Bellarmini sententiam evertit. Dixit enim supra, Scripturam non posse esse regulam, quia nen sit corpus continuum. At verbum scriptum & non scriptum est minus continuum corpus, quod tamen ille conjunctim sumtum reguiam statuit totalem:
Tantum de secunda Questione. TERTIA quaestio est, Unde Sacra Scriptura autoritatem Canonicam habeat.
Idque sic confirmamus I. Cujus est Canonem fidei & bonorum operum praescribere Ec¬ clesiae, ab ro solo Sacra Scriptura autoritatem Canonicam habet
At solius Dei est Ganonem fidet & bonorum operum praescribere Eciae, Ergo a solo Deo Sacra Scriptura autoritatem Canonicam haber II. Qui est Dominus Scripturae Sacrae, ab eo illa autoritatem Canonicam hubet
At Deus solus est Dominus Scripturae Sacrae: Ergo, &c. III. Vox Dei immediata, a solo Deo autoritatem Canonicam habet:
Scriptura Sacra est vox Dei immediata: Ergo, & Majorem nemo nisi impius negaverit: quia vox Dei omnem autoritatem quamcunque habet propter Deum habet & a Deo, non propter Ecclesiam & ab Ecclesia.
Ad minorem excipiunt Papistae. Scripturam non esse immediate ιον seu vocem Dei, sed tantummodo pημα, id est, Verbum Dei λό¬
REPLIC. Falso negatur Scripturam esse immediate vocem Dei. Nam immediate a Deo est Prophetis atque Apostolis inspirata ronunciata atque dictata. Deus locutus est in Prophetis & Apostolis ea quae scripserunt: unde identidem inculcant Prophetae non tantum viva voce loquentes, sed etiam scribentes, Sic dicit Dominus. Idem Deus per Scripturam Sacram & in ea ad nos loquitur: iden Scripturam audire jubet Lucae 16. 39. Quin de verbo suo post ad censionem in caelum Gentibus praedicando, ait Joh. 10. vers. 16. A. lias etiam oves haboo quae non sunt ex hac caula: illus quoque oportet me adducere: nam vocem meum audient: fietque unus grex & unus Pastor. Christus post adscensionem in caelum non est coram viva voclocutus in sua propria persona, sed per Apostolos & per Scripturam & tamen dicit, vocem meam audient. Et communiter de vere fidelibusd cit v 27. Oves meae vocem meum audiunt. Proinde etiamnum vocem Christi audimus: sed ubi illa sonat, nisi in Scriptura sacra? Scriptura igitur sacra est immediate vox Dei. Deinde etiamsi daretur Scripturam Sacram immediate vocem Dei non esse, sed tantummo. do Verbum Dei: tamen inde nequaquam sequeretur, ipsam haberet autoritatem Canonicam aliunde quam a Deo.
Rursus excipit Stapletonus: Scripturam Deus loquitur per vocen Ecclesiae. Ergo Scriptura non est immediata vox Dei.
RESP. Falsum est argumentum, nam Scriptura vox Dei est & quando eam Ecclesia loquitur & quando privatim legitur: & Scripturam locutus est Deus antequam Ecclesia illa esset de qua jam disputamus: edidit enim Scripturam non per Ecclesiam, sed per extraordinarium Prophetarum & Apostolorum ministerium.
On this page