Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 35
Eaqque tum Veteris Testament sunt, tum NeviĀ¬ Tempera sacra in veteri Testamento erant tum diei, tum anniTempora sacra diei vel uninecujusque erant, vel septimi vel Calendarum singularum.
Tempora sacra uniuscujusque diei erant quibus juge sacrificium offerebatur, nimirum mane & inter duas vesperas. Exod. 29. v. 38. & sequentibus.
Tempora sacra septimi cujusque diei, erant quibus Sabbathum observabatur. Feriae į¼ĻĪ¶Ī±Ī·Ī¼ĪµĻĪ¹ĪŗĪ±Ī¹, hebdomadariae,
Sibbathum, erat dies festus, qui septimo quoque die celebrabatur mandato Dei, ut esset signum inter Deum & cultores ejus; & monimentum perpetuum, tum quietis Dei absolutis operibus creationis: primae, tum nostrae quietis spiritualis a peccatis in hac vita & aeternae post hanc vitam: utque esset quies & recreatio a continuis laboribus. hominibus & jumentis. Exod. 20. v. 8, 9, 10, 11. & cap. 23. 12. Jerem. 17. 18. & sequentibus. De eo videantur plura in explicationibus Catecheticia
ra sacra anni. Tempora sacra anni, erant quibus celebrabantur solemnitates veliniversariae, vel post plures annos recurrentes. Solennitates anniversariae, erant quae quotannis recurrebant, & plurium dierum erant, in quibus primus & ultimus dies pari ceremonia & solemnitate celebrandi erant. Levit. 21. Propterea ultimus ille dies commode vocatur a Luca Sabbathum Ī“Ī“Ļ ĻĪµĻĪæĻĪ¾įæ¶Ī»ĪæĪ½, cap. 6. vers. 1.
Solennitates illae erant vel legitimae vel indictiva Legitimae, quae ab ipso Deo erant in Lege expressae praeceptae. Eaeque vel magnae fuerunt vel minores. Magnae erant tres, nempe Festum Paschae, Pentecostes & taberna. culorum, Exod. 23. v. 14, 17.
Festum Paschae, erat dies festus magnus, qui decimo-quinto diee mensis primi, qui Abib dicitur, celebrabatur, tum ad sempiternam memoriam eductionis populi Israelitici ex AEgypto, tum ad praefigurandum verum illum Agnum Paschalem pro peccatis totius humani generis immolandum, Exod 12. 1. & 23. 15. Ezech. 45. 2.
Festum Pentecostes, erat dies festus magnus die quinquagesimo; ecunda feria Paschae, quo quaelibet familia duos panes ex primitiis frugum offerebat, ad memoriam promulgatae Legis. Exod 23. 16. ubi festum messis appellatur, quia eo incipiebat segetum messis, Deuter. 16. 19. Levit. 23. 16.
Festum tabernaculorum, erat dies festus magnus, qui die decimoquinto mensis septimi celebrabatur, ad memoriam conservationis populi in tabernaculis deserti commorantis, & gratiarum actionem pro terra promissa ipsis tradita, & pro annis frugibus collectis; unde & festum collectionis dicitur Exod. 23. v.16. De eodem agitur Deut. 16. v. 13, 14, 15. Ezech. 45. 2.
Illi festo etiam CHRISTUM DOMINUM interfuisse legitur, h. 7. 14. Solennitates minores, erant quae minore cum apparatu celebrabantur.
Erantque vel festaum tubarum, vel festum expiationum. Festum tubarum, primo die mensis septimi celebrabatur: Expiationum, decimo ejusdem sacrum erat, Lev. 23, 24, 27.
eAdhuc fuerunt solennitates legitimae, Indictivae solennitates, quae & conceptivae dicuntur, erant quae extra ordinem a Deo praescriptum a Judaeis institurae fuerunt pio consilio; & approbatae a Deo ad recordationem beneficiorum divinorum ipsis suo tempore exhibitorum.
Eaeque vel una tantum vice celebratae sunt, vel quotannis Vna tantum vite celebratae fuerunt feriae conceptivae ab Ezechis Rege & populo Israelitico, ad professionem grati erga Deum animipro reformatione & instauratione puri cultus Dei, 2. Chron 30. 23.
Quotannis vero celebrabantur Purim & Encaenia. Purim, fuerunt imperativae feriae Judaeorum, a regina Esthera & Mardochaeo institutae, quae 14. & 15. diebus mensis Adar celebrabantur, ad memoriam crudelissimi consilii Hamanis, de Judaeis ubique trucidandis, divinitus impediti, Esth. 9 17.
Encaenia, fuerunt imperativae feriae Judaeorum, a Machabaeo in stitutae, qui die vigesimo-quinto & septem sequentibus mensis noniqui Rislev dicitur, celebrabantur, ad memoriam instauratae religionis templi ante ab Ethnicis profanati, 1. Machab. 4. v. 59 Joh. 10. 22.
Adhuc fuerunt solennitates anniversariae. Solennitates post plures annos recurrentes, erant Sabbathum terSabbathum terrae, erat solemnitas septimo quoque anno, qui Sabbathicus & hebdomadarius annus vocatur, recurrens quo Israeliti a cultu agrorum, vinearum & olivetorum cessandum fuit, & voluntarii insativique fructus egentibus relinquendi aut communi jure cum illis participandi, aut bestiis potius agrestibus relinquendi erant, quam rae, & Annus jubilaus. a Dominis fundorum colligerentur: & quo intermittenda erat exactio nominum, ne videlicet populares Israelitae cogerentur aes alie num exsolvere, quamvis ab alienigenis debita potuerint exigi, ExĀ¬: odi 23. v. 11. Lev 25. v. 6, 7. Deut. 15. v. 1, 2. 3.
Annus Iubileus, erat solemnitas quinquagesimo quoque anno recurrens, quo omnes possessiones ad suos de minos redibant, & servi Hebraei manumittebantur: ut esset typus & praedictio vindiciarum & manumissionis e servitute peccati & diaboli per Christum Dominum, Lev. 25. Luc. 4. v. 18, 19.
Tantum de temporibus sacris veteris Testamenti. Tempora sacra Novi Testamenti sunt quae cultui divino inteChristianos destinata sunt, tum publice, tum privatim
Publite, in conventu commmuni fidelium in Christi nomine congregatorum concorditer, ad alendam fidei consensum inter ipsos pepraedicationem verbum Dei & usum Sacramentorum, & exhibendum unanimiter cultum Deo debitum in sacrificio gratiarum actionis, precum & eleemosynarum
Tempora illa vel in dies festos incidunt, vel alios dies Dies festus Novi Testamenti vel hebdomadarius est, vel anniversarius
Hebdomadarius, est DIES DOMINICUS, qui & Solis dies dicitur, qui est primus cujusque hebdomadae dies, quo Christiam communiter ordinarios conventus agunt, ad exercendum una publi. cum cultum Dei, Act. 20. v. 7. 1. Cor. 16. 2. Apoc. I. 16.
Dies hic Christianis status est, de quo Iustinus Martyr in Apologia secunda pro Christianis ad Imperatorem Antoninum Pium pagina septuagesima- septima: & Plinius in epistola ad Trajanum.
Celebratur autem Dominicus dies a nobis Christianis propter has causas. 1. Ut nos admoneat. hunc primum diem esse, quo DEUS lucem e tenebris splendescere jussit, non tantum ut illa mundum illustraret & diem efficeret, sed etiam ut figura esset lucis notitiae gloria Dei in facie Iesu Christi, 2. Corinth. 4. vers. 6. Colossens. 1. versic. 12, I3
3. Ut credentes intelligant se Legis jugo liberatos esse 4. Ut sit discrimen inter nos Christianos & Judaeos, Legi etiam num, sed abs re addictos
Festum Christi, est quod a Christianis in honorem Salvatoris nostri Iesu Christi celebratur, repetitione & sancta recordatione praecipuorum beneficiorum abipso Ecclesiae praestitorum
Estque tum festum nativitatis Christi, tum circumcisionis Christi. tum Paschatis Christiani, id est, passionis & mortis, & resurrectionis: Christi, tum adscensionis Christi ad coelos
De festo Paschatis Christiani olim gravissima mota fuit controversia, de qua Eusebius Historiae Ecclesiasticae quinto libro, capit, vigesimo-tertio & duobus sequentibus. Alii festum Paschae die 14. mensis primi celebrabant, alii die Solis. Qui die 14. primi mensis illud celebrabant, ob hanc solam causam immerito sunt haeretici judicati & excommunicati
Festorum dierum observatio in initio primitivae Ecclesiae Christianae fuit adiaphora seu indifferens & libera: ideo dissidium & contentio propter celebrationem illorum moveri non debuit, aut nunc debet.
Festum Spiritus Sancti, est festum Pentecostes, quo recolitur memoria missionis Spiritus Sancti e coelo in Apostolos, Actor. 2. 1.
Haec de temporibus sacris in dies festos incidentibus. Tempora sacra alia vel in singulos dies incidunt, vel in dies precunindictivos.
Singulis diebus, si fieri potest divini cultus causa vel semel, maxime tempore matutino vel saepius convenire fidelibus molestum esse non debet:
I. Quia id utile ipsis est II. Quia idem veteres Christiani factitarunt, Act. 1. 14. & cap. 2. v. 46. & 5. 42.
In quibusdam Ecclesiis reformatis etiam in festis nuptialibus & deductionibus funerum horae destinatae sunt certae concionibus nuptialibus & funebribus audiendis
Dies precum indictivi, vel ordinarij sunt, vel extraordinarii. Ordinarii, sunt qui stato die singulis hebdomadibus observantur.
Perinde autem est quis dies sit praeter Dominicum; sive Martis, sive Mercurii, sive Jovis, sive Veneris: nam hac in re libertas cuique Ecclesiae permissa est.
Extraordinarii, sunt qui singulari aliqua necessitate publica exigente extra ordinem consensu Ecclesiae indicuntur: ut si periculum aliquod commune immineat, si expeditio bellica instituenda, si paxcum hoste ineunda, si Magistratus novi creandi, &c.
vo Testamento destinatis. Privatim colitur Deus quotidie sive cum familia & domestica Ecclesia, sive seorsim, tum statis horis, nempe matutina, ante & post pastum, vesperi, ante noctem vel etiam noctu: tum quacunque hora qua vel necessitas impellit vel Deus devotionem gratiose excitat ad sacras literas legendas, meditandas que & ad invocationem Dei religiosam vel seorsim vel cum reliqua familia
De festis diebus inter nos & Papistas sunt controversiae. Nostram sententiam sequentibus thesibus proponimus
I. Festi dies natura & per se non sunt sanctiores aliis diebus: id eo discrimen dierum praecise & necessario observare Christianis non est necesse, maxime cum per Christum liberati sint ab onere ceremonialis Legis, sed observatio dierum. quasi alius alio sanctior per se esset & ad cultum Dei aptior, est superstitiosa. Hoc intelligi potest et his dictis: Roman. 14 vers. 5, 6. Alius quidem aestimat diem prae die alius autem peraeque aestimat quemvis diem. Vnusquisque in animo suo. plene certus esto. Qui curat diem, Domino curat: & qui non curat die Domino non curat. Coloss. 2. vers. 16, 17. Ne quis igitur vos damnet ob cibum vel potum, aut respectu festi, aut novilunii, aut Sabbathorum Quae sunt umbra rerum futurarum; at corpus est Christi
II. Ista propositio Bellarmini: Non teneri sideles diebus festis ex praecepto peculiari ad non peccandum, sive ad actum contritionis: vel dilectionis Dei; est impia ac nefaria. III. Ecclesia non potest ad observationem certorum dierum festorum conscientias obligare.
IV. Festa & vigiliae in honorem & cultum religiosum sanctorum sive Angelorum sive hominum a Christianis institui, consecrari & celebrari non debent.
Contra Papistae committunt idololatriam in celebratione festorum in honorem Angelorum creatorum & sanctorum demortuorum. Nam primo soli Deo hoc debetur, ut in ejus honorem festi dies celebrentur, quemadmodum certum est ex omnibus festis veteris & novi Testamenti, quorum Scriptura meminit: Festum enim Paschatis, festum Pentecostes, festum Tabernaculorum in solius DEI honorem celebrabatur, sic in novo Testamento dies Dominicus: nec potest ex Scriptura proferri dissimile exemplum ullum. Tum necit vetere nec novo Testamento exstat praeceptum Dei ullum de festo. die ulli sanctorum demortuorum dicando; nec in veteri, nec in novetestamento exstat ullum diei festi cuipiam sancto vita functo consecrati exemplum: non festum ullum fuit Abrahami patris fidelium; non Mosis excellentissimi servi Dei: non Samuelis Deo gratissimi non Davidis qui fuit Rex secundum cor Dei: non Jesaiae, non Jeres miae, non Ezechielis, non Danielis Prophetarum Dei: non Stephani protomartyris post adscensionem Christi in coelum: non Jacobi quem Herodes occidit, nec denique ullius sancti demortui. Hinc primitiva Ecclesia Christianorum festa in honorem Mariae, Apostolorum & Martyrum habuit nulla: sed posterioribus demum seculis al idololatricis hominibus sunt inventa.
Secundo, Quia Papani majorem tribuunt sanctitatem dieb. festis quam aliis diebus; contra Paulum dicentem Galat. 4. vers. 8, 9, 105 II. Tum quidem ignorantes Deum, serviebatis iis qui natura non sum dii. At nunc quum cognoscatis Deum, imo potius cogniti sitis a Deo quomodo convertitis vos retrorsum ad infirma & egena elementa, quid bus ad superiora regressi servire vultis? Dies observatis & menses & tempora & annos, Metuo de vobis, ne frustra fatigatus sim apud vos. Tertio, quia sibi persuadent, propter sanctitatem diei festi, Missas & alia opera esse gratiora Deo, quam aliis diebus.
Quinto, quia tribuunt festis vim per quam salutem, protectionem: & vitam aeternam homines consequantur. Sic enim canunt vel orant in vigiliis Apostolorum, ut est in Breviario Romano in Commun Sanctorum: Da Deus, &c. ut veneranda solennitas devotionem nobis. augeat & salutem: Sic in communi plurimorum Martyrum: Etatorum martyrum pariterque Pontificum, N. & N.nos, quaesumus Domine, festa tueantur: Item: Da ut per haec festa, aeterna gaudia consequa mur. Contra Petrum Apostolum dicentem de Christo, Actor. 4. ver. 1, 12. Hic est lapis ille pro nihilo habitus a vobis aedificantibus, qui factus est caput anguli. Nec est in alio quoquam salus: nec enim aliud nomen est sub coelo quod datum sit: inter homines, per quod operteat nos servari.
Sexto quia putant, sanctos quorum festum celebrant, suis cultoribus adesse suis patrociniis, magis quam alio tempore
Septimo, quia putant gravius peccare, qui festo aliquo die agrum vel hortum coluerit, vel opus aliud domesticum vel rusticum quanumvis per se honestum fecerit, quam qui ipsa Dei mandata transgrediuntur. Nam opus rusticum vel domesticum festo aliquo die facientes puniunt: interim indulgent, si quis eodem die perpotet, inebrietur, choreas ducat, lasciviis & ludis indulgeat
Octavo, quia praecipuam sanctificationis festorum partem collocant in celebranda atque audienda missa solenni in honorem sanctocum quorum festa obeunt: suffitum praeterea faciunt idolis, genicus ationibus ea venerantur frequentioribus quam alias: ossa & reliquias sanctorum veneranda atque osculanda exzonunt: superstitiosas processiones instituunt, quibus vel templum vel partem utbis citcumeunt, praelatis idolis, eorumque signis & vexillis, cereisque accensis: sanctos demortuos invocant, loco precum ad Deum: puo Evangelio Iesu Christi, mendaces legendas fabulasque sanctorum compositas ad oblectandum vetulas & infantes, populo proponunt: pro hymnis & psalmis vernaculo sermone decantandis, boant & bartiunt, cantantque lingua incognita, ad nullius aedificationem: pro sono verbi Dei, autes titillant instrumentis Musicis, sicut apud Danielem factum citea cultum statuae a Nebucadnetzare crectae: loco clemosynarum pro pauperibus, sacrisiculi pro se stipem colligunt: adungunt herbarum, fructuum atque aliaruus terum exoreismos, & benedictio nem: sepulchra sanctorum visitant: & ne quid desit eo rum, quae in festo Bacchi Gentiles inaxime Romani adhibere solebant, solemnia convivia instruunt, largas compotationes instituunt.
On this page