Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 49
VIRTUS moderans decorum in moribus & gestibus externis. vocatur dignitas morum, quae est virtus per quam moribus & gestibus externis nos gerimus, uti dignum est, Ejus species sunt: gravitas morum, & civilitas eorundem. Gravitas morum, est virtus, quum quis ex agnitione officii se gradus servat decorum conveniens personae & dignitatem in externis moribus & gestibus totius corporis & singulorum membrorum ita ut animus gravis & a levitate omni alienus inde eluceat, ad tuendam honestam existimationem & autoritatem, ne officium contumelia afficiatur, xοσμιοτης. 1. Tim. 3. 2.
Opponitur ei levitas morum & fastus Levitas morum, est vitium quum quis non servat in moribus & gestibus decorum personae aut constantiam, aut non habens studium retinendi existimationem honestam & autoritatem:
Fastus, est vitium quum quis propter officium aut dona sua sese effert & ostentat, & moribus gestibusque suis alios contemnit & negligit, quaerens loca altiora & applausum hominum, non studio gloriae Dei & salutis proximorum, sed mera cupiditate supra alios eminendi.
CIVILITAS MORUM, est virtus, per quam moribus & gestibus elegantibus studemus, qui cum honestis consuetudinibus hominum; quibuscum vivimus, conveniunt: Unde & elegantia morum appeldatur
Consuetudines illae vel patriae sunt vel peregrinae: in quarum usu observandum decorum, ut nempe ibi usurpentur, ubi valent. Nam qui peregrinas consuetudines in patriam suam adferunt, illisque se ostentant, merito sunt ridiculi. Tum quod uno in loco civile putatur in alio incivile judicatur.
Porro civilitas morum pro hominum ratione variat: Quaedam enim decent omnes, cujuscunque sint aetatis, conditionis & sexus: quae dam certam aetatem, conditionem & sexum: sic ut alia deceant puerum, alia juvenem, alia virum, alia senem; alia virilem, alia femineum. sexum: ac rursus alia superiores, alia inferiores. Qua de re plura monent, qui de civilitate morum, & de Aulico praecepta tradiderunt
On this page