Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
SEcUuNDo decretum Dei vel generale est vel speciale. Decretum Dei generale, est quod in genere ad omnes res creatas pertinet, quas pro suo arbitrio cum omnibus illatum citcumstantiis quam optime decrevit. Hoc appellatur etiam providentia Dei, quatenus de interna actione Dei intelligitur; ut supra quoqui dictum.
Decretum Dei speciale, est quod creaturas rationales attingit speciali ratione. Hoc decretum praedestinatio dicitur Synecdochice quum praedestinationis nomen alioquin latius pateat, & significet in genere decretum Dei aeternum & immotum, quo, prout ipsi placuit, tam in genere omnes res creatas, quam in specie creaturas rationales ac certum finem ordinavit. Hoc loco autem specialis praedstinatio intelligitur, quatenus creaturas rationales respicit extra temporalem & animalem hanc vitam: & praedestinatio creaturarum rationalium appellatur; ac proinde pars est providentiae Dei & praedestinationis generalis
III. Quid sit praedestinatio illa IV. Quotuplex sit, seu quot eius partes sint? & quae distincte sint utriusque partes, causa, effecta, subiecta, adiuncta, dissentanea, comparata, &c.
De prima quaestione. Quum quaeritur, An sit ulla in Deo praedestinatio in specie ad creaturas rationales pertinens? sententia est, an sit aliquod consilium & decretum Dei, quo ab aeterno discrevit salvandos & condemnandos
Esse autem praedestinationem talem in Deo, hoc est, decretum qui discrevit creaturas rationales beatitudinis & miseriae aeternae ratione probant primo Scripturae Sacrae testimonia. Eph. 1. v. 4. praedestinavit. nos, quos adoptaret in filios, per Christum Iesum, in sese, pro benevolo affecta uoluntatis suae. & v. 11. In quo etiam in sortem adsciti sumus, quum essemus praedestinati secundum praestitutum eius qui agit omnia ex consilio voluntatis suae. Rom. 8. 29. Quos praescivit, etiam praedestinavit, conformandos imagini Filii sui. In epistola Judae Apostoli Catholica v., Subrepserunt quidam homines, iam olim descripti ad hanc damnationem. Alia testimonia deinceps adducentur.
Secundo probant idem rationes sequentes. Prima: Qui est sapientissimus, is omnes res suas antequam fiant non in incertum eventum, sed ad certum finem praedestinat: Atqui Deus est sapientissimus: Ergo Deus omnes res suas antequam factae sunt non in incertum eventum, sed ad certum finem praedestinavit; Acproinde etiam creaturas suas rationales.
Secunda: Qui est liberrimae potestatis & αυυπευδυνος, is de suo facit? quod sibi placuerit: Atqui Deus est liberrimae potestatis & solus vero ἄνθπεθδυνος: Deus igitur de suo fecit quod sibi placuit, ac proinde creaturas suas praedestinavit quo voluit.
Tertia: In quo est consilium & decretum de rebus futuris, in eo est praedestinatio: quia praedestinatio est tale consilium & decretum. At in Deo est consilium & decretum de rebus futuris: Ergo, &c.
Quarta: Providentia est in Deo: Praedestinatio est pars providens tiae. Ergo praedestinatio est in Deo.
Quinta: In quo est praescientia, amor & propositum voluntatis, in eo est praedestinatio: quia haec ab illis separari non potest Jam in Deo est praescientia, amor & propositum voluntatis, &c. Ergo, &c. Sexta: Omnis perfectio est in Deo. Praedestinatio est perfectio: Ergo illa est in Deo.
OBJICITURI. Si Deus non est acceptor personarum; tum in ipse non est praedestinatio: Atqui Deus non est acceptor personarum, ut dicitur Act. 1. 34. & passim in Scriptura¬
Ergo in Deo non est praedestinatio RESP. Negatur consequentia connexi: quia praedestinatio non est? acceptio personarum, neque pars ejus, aut causa, aut effectum, aut ad unctum ejus. Praedestinatio enim est decretum Dei aeternum: at τξe σθποληγια seu personarum acceptio est actio temporalis, quum aliquic in quopiam consideratur, quod gratiam ipsi pariat; ut est genus, sexus dignitas, carnalis propinquitas, opes, patria sive gens, officia praestita. merita & similes externae qualitates, quibus homines in judicio de aliis solent moveri: aut quum aequalibus dantur inaequalia, quibus exobligatione aequalia danda erant. Atqui nihil est in ulla creatura rationali, quod ei gratiam apiid Deum concilier; sed Deus ipse sibi gratos & acceptos in filio suo fecit quos voluit: Nec Deus est cuiquam obligatus, ut ei teneatur quicquam dare
I. Cor. 4. v. 7. dicitur: Quis te ab aliis discernit? Ergo nulla est in Deo praedestinatio. RESP. Nulla prorsus est consequentia. Nam Paulus in allegato loco non agit de praedestinatione divina, sed tantum ostendit eptimum. remedium coercendae arrogantiae ministrorum verbi Dei; q. d. quis enim tibi praerogativam dedit, ut solus emineas inter pastores Ecclesiae
Hactenus de prima quostione. SECUNDA quaestio est: An doctrina de praedestinatione divina sit tradendo, an potius omittenda in Ecclesia Dei.
De hac quaestione discrepantes sunt sententiae. Pelagiani enim afirmarunt olim, & nunc contendunt multi, doctrinam hanc in Ecclesia Dei esse omittendam, moti his argumentis
I. Quod illa arcanum sit, captum hominis excedens, quod propter majestatem & profunditatem audientes magis implicet, quam expediat, erudiat, imbuatque salutari notitia, sic ut valere hic debeat illud Prov. 25. 2. Honor Dei est abscondere rem¬
2. Quod homines de sua salute reddat dubios, quum praedestinationis arcanum vere absconditum sit in Dei aeterno consilio.
3. Quod obstet invocationi & cultui Dei, 4. Quod nonnullis desperationem adferat, nimirum sis, qui in eam partem inclinant, ut potius in reproborum numero, quam ad vitam aeternam praedestinatorum sese statuant
5. Quod securitatem impiam vitaeque prophanitatem pariat, officiorumque pietatis neglectum: ut cum prophani homines dicunt; Si sum praedestinatus ad vitam, nihi l refert, sive exerceam pietatis opera, sive secu¬
Alii putant posse hanc doctrinam tractari; sed in Scholis: in templis autem admodum parce: moventur iisdem argumentis, quibus priores
Nos contra doctrinam hanc non debere omitti; sed in Scholis & templis tradi, his argumentis statuimus. I Nulla doctrina quae a Christo ipso & Apostolis saepe & lucupenter inculcata est, dissimulari in Ecclesia Dei debet
Doctrina de praedestinatione est a Christo ipso & Apostolis saepeluculenterque inculcata. Luc. 19. vers. 20 Marci 13. v. 20, 26, 27. Matth. 20.16. & capite 24. 21. 22, 24. Johan. 10. 26, 28, 29. Johan 13. v. 18. Joh. 17. 6, 12. Roman. 8. & 9. & 10. & 11. Ephes. 1. & passim.
Ergo dissimulari in Ecclesia Dei non debet. II. Nihil divinitus inspiratum & utile ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in justitia, est praetereundum in Ecclesia Dei,
am haec doctrina est divinitus inspirata & utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in justitia: Est enim pars Sacrae Scripturae, ut testimonia ante allegata ostendunt. Scriptura Sacra autem est verbum Spiritus Sancti, in quo ut nihile praetermissum est scitu & necessarium & utile; sic nihil docetur nisi quod scire conducat,
Ergo non est praetereunda in Ecclesia Dei. III. Cujus doctrinae rejectione ipse Spiritus S. argueretur, quasi implicita, inania, infrugifera tradidisset, adeoque & perscrutantibus. erniciosa; id nequaquam est in Ecclesia Dei omittendum. Jam rejectione doctrinae de Praedestinatione ipse Spiritus Sanctus argueretur, quasi implicita, inania, infrugifera tradidisset, adeoque & perscrutantibus perniciosa: Ergo, &c.
IV. Cujus doctrinae dissimulatione non exigua consolatione fileles privantur, id profecto non est omittendum in Ecclesia Dei:
Atqui dissimulatione doctrinae de Praedestinatione non exigua consolatione privantur fideles: Nunquam enim liquido, ut decet persuasi erimus, salutem nostram ex fonte gratuitae misericordiae Dei, fluere, & certam esse donec innotuerit nobis aeterna ejus electio: Ergo, &c.
V. Cujus ignorantia gloriam Dei imminuit, humilitatis verae radicem evellit, & superbiam gignit fovetque in mentibus hominum:
profecto non est silentio praetereundum in Ecclesia Dei. Atqui doctrinae de Praedestinatione ignorantia adfert mala ista; Quomodo enim Dei gloriam praedicet, qui ignorat, se secundum electionem gratuitam servari? qui humilem se praebeat & superbiam excutiat, cui non constat ex mera electione divina sibi salutem contingere? Augustinus de Pertseverantia sanctorum, capit. 24. ait: Sicut poenitentia praedicanda est, ut admoneamur de obedientia Deo debi. ta: ita & praedestinatio, ut qui obediunt, non in homine aut seipsis, sed in Deo glorientur. Ergo doctrina de Praedestinatione non est silentio praetereunda in Ecclesia Dei,
Argumenta, quae in contrarium afferuntur, nullius sunt momenti Nam quod ad primum attinet, ex modestiae perperam affectatae studio ortum, distinctione solvitur. Arcana quaedam sunt quae Deus sibi soli reservat, aut saltem in hac vita nobis innotescere non vult quaedam autem nobis manifestavit. Illa non perscrutanda, ne simus temere curiosi: haec vero non negligenda, ne ingrati in Deum exsistamus, neve sobrietatis & modestiae praetextu bruta inscitia nobis plateat. Distinctio haec legitur Deuteronom. 29. versic. 29. Qui occulta sunt, penes Iehovam Deum nostrum sunto: at quae revilata nobis & filiis nostris usque in saculum revelata sunt, &c. Quod si omnia captum humanum superantia taceri debeant in Ecclesia; doctrina de Sancta Triade personarum in una Dei essentia, de creatione mundi ex nihilo de duabus naturis in Christo; earumque unione personali, de resurrectione eniversali omnium mortuorum erit silentiotegenda,
Caetera argumenta sive ex nimia timiditate sive a malitia profecta, falsum assumunt. Nam doctrina de Praedestinatione nec dubios de sua salute reddit homines, nec invocationi & cultui Dei obstat, nec desperationem adfert, nec securitatem impiam prophanitatemque parit.
PRAEDESTINATIO specialiter accepta, est Dei decretum, quo creaturas rationales ab aeterno ad certos fines, extra hanc temporalem & naturalem vitam deputavit, perducendas ad illos per certa media item ab aeterno praeordinata.
Dico extra temporalem hanc seu naturalem vitam: tum quia praedestinatio pertinet ad vitam spiritualem & coelestem: tum quia omnes homines quoad animalem vitam sunt aequales, ut Paulus docet. 1. Cor. 15. 45. & sequentibus.
Addo de mediis, quia praedestinatio tum finium est tum mediorum. Deus enim qui singulas creaturas rationales ad certos fines praedestinavit, idem etiam media per quae ad fines suos perducerentur praeordinavit. Vt destinare aliquid, est fitmo animi proposito illud per certa media aliquo dirigere. Ita praedestinare al quid, est stabili animi decreto antequam quicquam sit constituere ut sit, & ordinare illud ad certum finem, ad quem per media itidem certa perveniat.
Axiomata. I. Causa praedestinationis efficiens primaria est Deus ipse, in quo & a quo praedestinationis actus est, ut a mente suprema a qua omnia ordinata sunt ad suos fines, & a quo media ad destinatos fines ducentia praepatata sunt.
II. Causa προηγριδθη est sola liberrima voluntas Dei, Rom. 9. 18. Cuius vult miseretur, quem autem vult indurat. Eph. 1. 11. Deus facit? omnia ex consilio voluntatis suae,
Proinde praedestinatio est absoluta, seu decretum absolutim, hoc est; cujus causa efficiens non est conditio seu res aliqua extra Deam: sed, ut dictum, voluntas Dei eaque absoluta, hoc est, cujus ulla alia causa superior dari potest, aut quae extra Deum sit aut esse possit: ac idcirco non pendet ex conditione rei alicujus futurae extra Deum, alioquin tribueretur Deo indigna ejus majestate imperfectio¬
IV. Est omnium creaturarum rationalium, nulla excepta. Errant igitur qui praedestinat onem electorum duntaxat esse dicunt
V. Praedestinatio est aeterna seu ab aeterno ante omnes res creatas & causas in illis exsistentes, ac oroinde aeterna, non tantum respectu finis, sed etiam respectu principii: 1. quia facta est ante jactum mundi fundamentum. 2. quia quicquid in Deo est, aeternum est. At praedestinatio est in Deo: non ergo tum demum esse coepit, postquam homines conditi fuerunt aut peccatunt, sed creationem & lapsum creaturarum rationalium antecessit.
VI. Est profunda, inscrutabilis, admiranda, VII. Est immutabilis, hoc est, nec a Deo mutatur nec ab ulla creatura mutari potest. 1. quia quicquid est in Deo, est immutabile. 2. quia & praescientia Dei est immutabilis: quos autem Deus praescivit, eosdem & praedestinavit. IIX. Ex praedestinatione originaliter fluit quis credere aut non credere debeat, a peccatis liber fieri aut non fieri possit. Hoc axionia tradit Lutherus in praefatione Germanica super epistolam Pauli ad Romanos his verbis: Blin 9. 10. vub 11. Cap. sepret Daulus nonben eivigen verschung Gottesybaper es orsprungsicu fseussetr mer glaus benoper nicht giauben sullipon sunbensosj ober nicht sosi sperue tan¬
On this page