Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 15
TTrumque autem verbum Dei appellatur Scriptura; internum quidem, Scriptura cordis, externum vero, Scriptura vtriusque Testamenti
Scriptura cordis, est Scriptura interna, quam Spiritus Sanctus immediate in carneis tabulis cordis filiorum Dei ad vitam aeternam. praeordinatorum inscribit, ut θεοδίδακζο, hoc est, a Deo docti, credant ad salutem. Jer. 31. v. 33. & Hebr. 8. v. 10. & cap. 10.16. Hoc illud est fedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dictum Iehovae, indam legem meam menti eorum, & cordi eorum inscribum eam; & ero eis Deus & ipsi erunt mihi populus. 2. Cor. 3. v. 3. Dum manifestum fitvos esse epistolam Christi subministratam a nobis, inscriptam non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in carneis tabulis cordis.
Scriptura Testamenti Veteris & Novi, est Scriptura externa, quae a Prophetis & Apostolis & Apostolorum comitibus Evangelistis per chartam & atramentum est consignata: ad tradendam, propagandam & ad posteros transmittendam sanam sapientiae coelestis doctrinam. 2. Cor.3 vers. 3. 2. Joh. v. 12. Quum multa haberem vobis scribenda, nelui per chartam & atramentum. 3. Joh. v. 13. Multa possem scribere, sed nolo per atramentum & calaman tibi scribere Phil. 3. v. 1. Eadem scribere vobis, me quidem haud piget, vobis autem tutum est,
Ex sola Scriptura externa, separata a Scriptura interna & superiore lumine, nulla in nobis potest esse fides salvifica.
Scriptura sacra secundum essentiam, est verbum Dei seu doctrina ipsa coelestis, quae libris sacris continetur, cujusmodi inde ab initioefuit etiam antequam scriberetur & viva tantum voce traderetur.
Hoc modo accepta Scriptura fuit prius quam Ecclesia esset. Est enim aeterna in ipso Deo sapientia: Neque eius notitia tum demum Ecclesiae patefacta est, quando literis est consignata, sed ejus patefactio cum ipsa creaturarum rationalium creatione & primordiis Ecclesiae coepit. Quin verbum illud est immortale semen ex quo Ecclesia nascitur. Non igitur potuit Ecclesia exsistere, nisi verbo Dei prius tradito. Quapropter S. Scriptura quo ad essentiam, natura ut causa prior est quam ecclesia, ac proinde antiquior quam Ecclesia
Scriptura S, secundum ac idens est verbum Dei, quatenus suo tempore literis exaratum est in libris veteris & novi Testamenti singulari providentia Dei, ut esset veritatis divinae, quae est secundum pieta tem, ad salutem nostram aeternam necessarium instrumentum. Eadem Scriptura secundum accidens considerata, hoc est, quatenus consignata est in libris, duobus modis Sacra dicitur; proprie & amproprio Proprie quidem quae καν ἀληθεαν, hoc est, secundum veritatem seu vere est sacra, & ita συνωνυμως, hoc est, univoce appellatur
Improprie vero quae κατα δέςαν, id est, secundum opinionem humanam est satra & divina, secundum veritatem autem non est, ac proinde sacra oμωνυμως, id est, aequivoce nominatu
Scriptura proprie, vere & univoce sacra, sunt certi libri qui per voluntatem Dei ex inspiratione Spiritus Sancti sunt a fidis servis Dei Prophetis, Apostolis & Evangelistis ad id sanctificatis conscripti, ut in Ecclesia Dei immobile essent fundamentum fidei & religionis divinae. De hac Scriptura agitur 2. Tim. 3. v. 14. 15.16. At tu maneto in iis, quae didicisti & quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris: Teque a puero sacras literas novisse, quae te possunt sapientem reddere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu. Tota Scriptura diuvinitus est? inspirata, & utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem ad institutionem in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus boquu perfecteiustructus.
On this page