Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 66
OFFICIUM Magistratus in corporalibus rebus hanc vitam concernentibus conspicitur tum in togata, tum in bellica justitiae
Iustitia Principis seu Magistratus togata, est per quam subditorum commoda tempore pacis recte administrantur.
Eaque conspicitur in legibus: in gubernationis administris & donesdicis, in pace: nenda; in jure dicendo reddendoque; in tributorum & vectigalium insta exactione: in publicis motibus praecavendis aut se agnais, in munitionum & civitatum aedificatione; in comparatione. armorum omnis generis necessariorum ad defensionem subditorum ο¬
Cena ad leges attinet, occupatur officium Magistratus politici tum inei etcon? observationis ligum divinarum civiliumque antea latarit tum in nov rum lecum promulgatione & iusta exsequutione; tum in les mn xiaruim abrogatione. Magistratus enim politicus in Christiana republica tum leges politicas a Deo latas, quantum communes sunt omnibus Gentibus & naturali aequitate nituntur, sequi in reipu icae administi atione & judiciis debet: sed praeterea jus habet ferendi lrges in sua Republica facientes ad conservationem salutis popudi: Deinde quuim felicitas status publici consistat in bene praecipienll18. hine obtemperando, legibus, quibus praecipitur quid faciendu n sit, opus est
Leges sunto paucae & pauciores erunt lites forenses. Quinium legum politicarum mensura ac regula esto Lex Dei: quia haec est lex prima & suprema & perfectissima. Quemadmodum omnis veritatis creatae mensura ac regula est veritas increata, quae est prima ac suprema ac perfectissima
Quaecunque ergo lex, quodcunque statutum, quodcunque edictum cum Lege & voluntate Dei pugnat, jure a piis improbatur & rejicitur: Quales fuerunt leges, qualia edicta improbi Pharaonis Exod. 1. v. 11, 16, 22. Homri Regis Israelitatum Miche. 6 v.16. Nebucadnetzaris Magni Dan. 3. vers. 4, 5, 6. Darij Medi Danc. sexto, versiculo decimo¬
Legum promulgatio felicitatem subditorum spectare debet. Ea felicitas non tantum sita est in negotiis ad hanc vitam pertinentibus, sed etiam vel maxime in hoc, ut primo loco verus Dei cul tus vigeat, a quo uno vera omnis felicitas promanat, Deut. 17. vers. 8. 2. Sam. 6. & I. Reg. 2. 27. & 11. 11. Ps. 75. 11.
Princeps potest jure se opponere Pontifici Romano excommunicationem injustam promulganti, ob leges justas a Principe in Republica sua latas: nam Pontifex excommunicans injuste Principem & Rempublicam, obsistit potestati ordinatae a Deo.
Paulus Apostolus jure restitit Petro, Galat. 3. Ergo & princeps secularis potest jure resistere Pontifici Romano. Nec dici potest, exmplum Pauli esse singulare & non imitandum: quia omnia quaescripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ergo etiam ad imitationem recte factorum
Exsequutio iusta legum, est earum in effectum productio, ad conservationem publicae disciplinae & pacis. Roman. cap. undecimo, versiculo tertio¬
Estque duplex, defensio bonorum & coercitio malorum: Defensionis bonorum duae sunt partes: procuratio & conservatioboni status subditorum, & praesidium eorum qui justam habent cauiam adversus iniquitatem aliorum, Ps. 75. v. 3. 4.
Coercitio malerum, est altera exsequutionis legum pars, quam poenae sontibus irrogantur. Ezech. 7. 26. Ps 101. v. 8.
Scelera a Deo prohibita, ineprimis publice grassantia, Magistra tus puniet: cujusmodi sunt idololatria, blasphemia in Deum, perjurium, caedes malitiosae, scortationes, furta, latrocinia, usurae, falsa testimonia & similia
I. Quia illa puniri vult Deus. II. Quia sunt causa publicarum calamitatum & ruinae Reipublicae & regiminis, nisi a Magistratu puniantur: ut testatur diluvium universale, Sodoma & Gomorrha, respublica Israelitica sub Judici bus & deinceps sub regibus, tot monarchiae eversae, tot urbes devatatae. Hoc inculcant omnia scripta Prophetarum
I. Ut Dei voluntas & justitia fiat II. Ut auferatur malum e medio populi Dei, Deut. 13. v. 5. Ps. IOI. v. 8
III. Ut omnes videntes & audientes timeant, nec pergant ulli scelera committere quae lege prohibentur, Deut. 13. 11.
In poenis adhibetur vel severitas, vel clementia Severitas, est quam secundum jus strictum sine mitigatione poena delicto legitimo modo dicta sontibus dolosis irrogatur: Exempl causa homicidae, qui astu vel deliberato consilio quempiam occidit. Exod. 21. 12. Qui percutit quemquam, nimirum astu & consilio deliberato, ut moriatur, omnino morte plectitor, seu ut ex Hebraeo sonat, moriendo ut moriatur fiat, quam praecipiendi forma juris exsequend. necessitas inviolabilis ostenditur, veniaeque dandae interdictum, sic ut Magistratus hanc legem Dei exsequi debeat, nec ullo studio aut affectu indulgere delinquenti
Boni judices, quum de capite & fortunis hominum consultant suam saepius debent interrogare conscientiam, an ullius rei acriori sensu tangantur, quae eos a recta via transversos agat
Huc pertinet τὸ αυυπεπονθυς αλλῳ, lus talionis, quum quis tale aliquid patitur ab alio, quale fecit. Ab Imperatoribus in l. 8. C. Theod. de exhib. reis appellatur poena reciproca, a Theoph. in S. poena. Instit. de injur. nominatur τυλοπἀδεια. Hoc jus etiam Rhadamanto, & autoribus duodecim tabularum placuit. Quin etiam probatur lege Mofaica, Exod. 21. vers. 23, 24, 25. Levit. 24. vers. 19, 20. Deut. 19. vers. 21. ubi praescribitur, ut detur vita pro vita, manus pro manus dens pro dente, oculus pro oculo, &c.
Ita Samuel usus est jure talionis in puniendo Agago Rege Ama lebitarum. 1. Sam. 15. versic. 33. Dixit Samuel Agago: Quemadmo. dum orbavit mulieres gladius tuus, sic orbabitur inter mulieres mater tua, dilaniavitque Samuel Agagum coram Iehova Gilgale. Ita accusatores Danielis qui non conquieverant donec Daniel in foveam seo num conjectus esset, justa sententia Regis Darii conjecti sunt una cum uxoribus & liberis suis in foveam leonum, Dan. 6.
Clementia, est virtus propria superioris in inferiorem, quam justis & sufficientibus de causis, sontibus poena vel mitigatur, vel plane remittitur.
Justae exsequutioni Legum opponitur crudelitas seu tyrannis: & nimia mollities seu indulgentia publica.
Crudeluas seu tyrannis, est qua vel innocentes occiduntur aut durissime tractantur, aut nocentes rigidius quam jus est: ut rex Saul jussit Sacerdotes Dei tyrannice occidi. 1 Sam 22. Manasses rex Judea sanguinem innoxium fudit quam-plurimum 2. Reg. 21. 16.
Impii Reges & Magistratus inprimis crudeles sunt in servos Dei qui peccata ipsorum redarguunt, ut Jarobeamus, 2. Reg. cap. 13. vers. 4.
Nimia mollities seu indulgentia publica est, quae legum vincuh non modo relaxat, sed etiam dissolvit, & quia verbo & voluntati Dei adversatur, fatalis est, ut exemplum praeposterae clementiae Saulis in Agagum docet, primo libro Samuelis, capite decimo-quinto, versi cula nono. & Achabi in Benhadadum, primo libro Regum, capite vigesimo, versiculo quadragesimo-secundo
rum. Quemadmodum ad officium boni Principis & Magistratus pertinet, bonas leges antea latas observare, novas promulgare & utrasque exsequi: ita ejusdem officium est, leges noxias abrogare.
ex noxia est quae veritatem inauditam damnat; quae vetat audire homines, quod auditum damnare non possint. Tertullian. Apolo getico adversus Gentes, capite primoEt capite quarto ejusdem Apologetici ait Tertullianus: Si lex tuae erravit, puto ab homine concepta est: neque enim de coelo ruit. Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse in reprobanda? Nonne & ipsius Lycurgi leges a Lacedemoniis emendatae, tantum autori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semet ipso judicarit. Nonne & vos quotidie experimentis illuminantibus tenebra antiquitatis totam illam veterem & squalentem sylvam Legum novis Principalium rescriptorum & edictorum securibus truncatis & caeditis? Nonne vanissimas Papias leges quae ante liberos suscipi cogunt, quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae autoritatis senectutem heri Severus constantissimus Principum exclusit? Sed & judicatos i1 partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crude litas postera erasa est, & in pudoris notam capitis poena conversa est, bonorum adhibita proscriptione; suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere. Quot adhuc vobis repurgandae leges latent, quas neque annorum numerus, neque conditorum dignitas commendat, sed ae quitas sola? & ideo cum iniquae recognoscuntur, merto damnantur: licet damnent cum iniquas dicimus, imo si Nomen puniunt, etiam stultas
Haec de legibus. Electio & constitutio tum administrorum gubernationis tum domesticorum principis seu Magistratus, ut perquam necessaria est, ita & legitiina esse debet
Differunt Senatus seu Consilium, & Judicium seu Judices: & id optiina quaque Republica distinguuntur. Consilium ad publicam Reipublicae administrationem requiritur: Iudicium ad privatas causas & lites cognoscendas decidendasque. Sic in Republica Israelitica aliud fuit Consilium: aliud Judicium. Consilium nominabatur σ uiεδριον, Consessus, distinctumque erat synedrium politicum ab Ecclesiastico. De politico Synedrio, consessu, Consitio sive Senatu agitur? Numeror. 11. De Judicio sive Judicibus Exod 18. Deuter. 1. Discere nuntur eadem Matth. 5. versic. 22. Quicunque irascitur fratri so temere, tenebitur juditio: quicunque vero dixerit fratri suo, raca, tenebitur consessu, &c. Sic Romae alia fuit Senatus in consiliis alia centumviralis judicii in litibus autoritas: Sic Athenis, sic Lacedaemone.
Celeberrimi quique Reges nihil sine consilio puocerum faciebant, veluti David, Salomon, Assuerus seu Xerxes magnus
Porro eligendi & constituendi sunt a Principe seu Magistratur summo, tum Senatores seu Confiliarii, tum Judices atque adeo omnes gubernationis administri tales, qui sint Dei timentes, sapientes prudentes, temperantes, veraces. justi, &c Exod. 18. 21. Genes. 41. v. 33. 2. Chron. 19 v. 5. & sequentibus, Psalm. 101. 4, 5, 6, 7. Proverb. 16. 13. Daniel. 2. v. 48, 49 & 6. 2, 3. Vide Francisci Junii Commenta. riuni in Psalmum centesimum-primum.
Quae damna improbi Senatores seu Consiliarii, & Judices aliiqui gubernationis administri adferant Reipublicae, docetur Chabbac. 1. v. 4. Ps. 10. & 12.
Hic igitur explicanda monita, necessaria tum Senatui seu Consiliariis, tum Judicibus & aliis administris gubernationis.
Consiliarii Judicesque & administri gubernationis alii, praesertim qui ab exili loco repente ad summos honores sunt exaltati, superbiam, ambitionem & impiorum maleficorumque hominum de fensionem, piorumque Dei cultorum & innocentium hominum oppressionem omnibus modis fugiant. Nam superbi, ambitiosi & fau tores impiorum ac maleficorum, & oppressores piorum atque innocentium hominum de dignitate & autoritate sua deturbantur just. judicio Dei, & tandemmiserrimo luctuosoque fato pereunt, atque ita producti in theatrum fiunt exempla inconstantiae rerum humanarum, ut Achitophel consiliarius Davidis, Joabus, Schebna praefectus praetorio in regno Judaeae sub ChiaLija, Jes. 22. versic. 15, 16, 17. 18, 19, 25. Epatchi & Satrapae Darii Medi Danielem opprimere conantes Dan. 6. Haman sub Rege Achaschvero; Sejanus sub Tiberio Imperatore; Claudius & Henricus Guisii in Gallia sub Carolo IX. & Henrico III.
Quin etam caveant, ne sint administri injustitiae & crudelitatis Principis seu Magistratus adversus pios & innoventes: nam tales judicium Dei non effugiunt, ut ostendit exemplum Doegi, de quo Ps. 52. exemplum item praetorianorum Nebucadnetzaris Magni, qui socios Danielis in fornacem conjecerant, Dan. 3
Multo minus absque scitu, voluntate & jussu Principis seu Magistratus summi quenquam interficiant, aut injuste tractent. Exempl sit Joabus qui occidit Abnerum & Amasam inscio & postea improbante Davide, & vicissim occisus est jussu Davidis a Salomone Rege, 1. Reg. 2.
Sed potius crudelitati Principis subtrahant innocentes, eosque oc cultent, pascant, conservent, ut fecit Hobadja praefectus domui Acha¬
bi, 1. Reg. 18. 3. 4. Non sint autores Principi suo ut belium injustum moveat & copiis nagnis confidat, 1. Regum capite 10. versiculo 23. 24. 25. Maneant fidi Principi seu Magistratui suo legitimo, nec ab eo perfide deficiant: nam perfidi & defectores puniuntur a Deo, ut Achitophei qui a Davide Rege defecerat ad Absolonem, 2. Samuel. cap. 17 vers. 23.
VUAERITUR, MAn quis bona conscientia possit in aula impii & idololatrici Regis seu Principis vivere & fungi officio aliquo aulico;
Ad quaestionem hanc cum distinctione respondendum: nam vel subditus est quis regis seu Princicipis impii & idololatrici aut alioqu legitime vocatus ad officium aliquod, vel non. Si est subditus aut aioquin legitime vocatus, potest in aula Regis seu Principis idolola; trici vivere & fungi aliquo officio bona conscientia in iis rebus & nepotiis quae voluntati Dei non repugnant, ut fuit Iosephus Patriarcha, Gen. 41. v. 39, 40. & Hobadjia praefectus domui regis Achabi 1. Reg. capite 18. versiculo 3. Daniel & amici ejus Dan. capite 2 versiculo 18, 49. & capite 5. versiculo 29. & capite 6. versiculo 2, 3. Si quis autem nec subditus nec legitime vocatus est, is si ultro sese ingerat, procul. dubio peccat.
IUDICES inecprimis justitiae studeant in causis & litibus forensibus cognoscendis decidendisque: id enim praecipitur Exod. 23. vers. 6, 7. 8, 9. Deuteron. 1. vers. 16, 17. & cap. 16. v. 18 19, 20. 2. Chron. 19. v. 6, 7. Psalm. 82 v. 3. 4. Jesa. 1. vers. 17. absit injustitia, absit favor iniquus in judicio, absit rigor injustus & nimius.
Injustitia in judicio, est non tantum quum adimitur alicui quod psius est, sed etiam quum processus in dijudicatione causarum a leibus deflectit: veluti si una tantum pars audiatur, altera non item quod nequaquam faciendum:
I. Quia Lege Dei est vetitum. II. Quia justitia causae cognosci nequit, nisi utroque litigantium audito, Proverb. capite 18. versiculo 17. Iustus videtur qui primus est in lite sua; donec adveniente proximo ejus, pervestiget illum.
Favor iniquus in judicio, est peccatum cum judices alteri partium litigantium plus aequo favent, velut pauperibus misericordiae specie, vel divitibus ob amicitiam aut dona aut metum offensionis & inimicitiarum, vel ob alias causas. Vocatur etiam σωροσυποληθία, id est, personarum acceptio, quae est tribuete justa iniustis, vel praemia non meritis; veluti si judex relinquens cauiae meritum de qua judicat, al teri contra alterum suffragatur, quia invenit aliquid in persona quod honore vel miseratione sit dignum. Vocatur etiam δαροφαγια, id est, munorum acceptatio
Caveri debet favor iniquus in judicio: I. Quia prohibetur a Deo Exodi capite vigesimo-tertio, versiculo tertio & sexto: Levit. capite decimo-nono, versiculo decimoquinto
II. Quia Deo displicet: ut displicuit in judicibus Jezreelis, qui Nabothum in gratiam Regis Achabi damnaverant & lapidaverant, 1. Reg. 21.
V. Quia punitur a Principe seu Magistratu summo: aut hoc connivente vel ignorante, a Deo ipso, ut Haman qui injuste rmorti adjudicaverat Judaeos & in iis Mardochaeum, justo supplicio punitus est a Rege Achaschvero, Esther. 7. vers. 9, 10. Huc pertinet quod dicit Ecclesiastes cap. 5. vers. 8. Si oppressionem pauperis, interversienemque juris ac justitiae videris in ipsa provincia; ne mireris de ista uoluntate: nam altus superior alto observat, imo altissimus superior istis. Caveri ab iisdem debet δυχοφαγια, munerum captatio & accepta. tio.
Quia prohibetur a Deo, Exod. 23. v. 8. Deuter. 16. v. 19. II. Quia coarguitur a Deo Jesa. 1. v. 23. Prov. 17. v. 23. III. Quia munera excaecant oculatos, (d est, sapientes) & pervertunt verba justorum, Exod. 23. v. 7.
OBJECTIO. Proverb. 18. 16. dicitur: Donum hominis in later collocat eum, & ante faciem magnatum deducit eum: Ergo δυροφα¬ γία est licita.
Rigor injustus & nimius in iudicio, est peccatum quum vel insons contra ius damnatur & opprimitur, vel necens gravius damnatur & premitur quam juri sit cinsentancum, etiamsi id sub praetextu juris fiat. Caveri debet a judicibus
Haec de administris gubernationis. Domesticos Principis seu Mogistratus vocamus, qui officia praestant domestica in minister ic domesticis, aut quasi domestica, ut pote quibus mugis operam quam consilium Princeps seu Migiitratus xigit: ut sunt ministri domestici, cubicularii, custodes corporis, quaestores, satellites & viatores, praetoriani, praesidiatii. Et hi quoque ut justi, temperantes, veraces, sinceri sint, omniumque virtutum studiosit Princeps seu Magistratus curabit, ne domus ipsius male audiat proter domesticos ipsius. Proverb. 16. 13. Imo ut domesticos sapientes pios, temperantes, justos, castos habeat, institutione & exemplo illis praeibit: sicut Regina Schebae dicebor Salomoni,. Reg. 10. 8. Brati homines tui, beati servi tui, isti: qui stanies coram te iugiter audiunt, sapientiam tuam, Habet Princeps seu Magistratus exemplum laudatissimum, quod imitetur, Dav dis Regis, Psal. 101. in hunce tuenda non minus omnem operam Princeps seu Magitratus impendet, Augustinus tertio tomo, sententia centes. sexagesima-tertia: PAx domestica est ordinata cohibitantium imperandi ebediendique concordia. Imperant enim qui consulunt, sicut vir uxori, parentes filius, domini servis. Obediunt autem quibus consulitur, sicut mulieros maritis, filii parentibus, dominis servi. Sed in Domino justiviventes ex fide, & ab illa adhuc civitate peregrinantes, etiam qui imperant, serviunt eis, quibus videntur imperare: quia non dominand cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi supirbia, sed providendi beneficio
Ius dicere reddere Princeps seu Magistratus sumtus non detrectabit: id enim decet & expedit eum facere, imo debet
I. Quia id ei a Deo injunctum & mandatum. II. Quia id officium & vocatio ejus requitit: hoc fine Princeps, hoc fine Magistratus est,
III. Quia non alia res imperium magis asserit & ostendit. quam haec in bona vitamque aliorum potestas.
IV. Quia contra potentes saepe causae aguntur aut potentes deliquerunt: nec minores illi aut delegati judices satis in eos oris, aut roboris semper habent: Princeps autem sua autoritate & potentia illos coercere valet, Prov. 20. 8
V. Quia saepe veritas subtiliter & sagaciter inquirenda & erus enda, quod plerunque omnium facillime & dexterrime Princeps aut summus Magistratus potest: Proverb. 16. 10. ut exemplum ostendit Regis Salomonis, 1. Reg. 3.
VI. Quia Princeps seu Magistratus summus habet exempla proba aliorum Regum & Principum quos imitetur: ut Mosis, Samuelis, Davidis, Salomonis & aliorum:
Tributa & vectigalia exigenda ac colligenda sunt sine peccato, sie ne oppressione subditorum vel peregrinorum:
I. Quia haec est voluntas Dei II. Quia idcirco magna tributa atque vectigalia minus ad utilitatem Reipublicae proficiunt, quia cum peccati aliqua admistione colliguntur.
III. Quia etsi carnis judicium sequentibus, parum videtur rei publicae accedere utilitatibus, si exigua tributa & vectigalia colligam tur: tamen certum est inde multum tempublicam adjuvari, si subditi non exhauriantur. Moderata durant
IV. Quia vectigalium atque tributorum magnitudo & auctialienat tandem subditorum animos & ad reballionem defectionemquem incitat: ut expertus est Rechabeamus filius Salomonis.
Facultates subditis neque per vim, neque sub specie juris cripiendae, multo minus vita: quam in re peccarunt Achabus & lzebel, I. Regum 21.
Ad officium Principis seu Magistratus pertinet etiam publicorum operum curatio, id est, munitionum civitatumque exaedificatio & comparatio armorum omnis generis ad defensionem subditorum adversus. hostes. Docent exempla laudatissima. Davidis 2. Sam. 5. versic. 9, 10. I1i. Salomonis 1. Reg. 9. versic. 15. & sequentibus. Asae 2. Chron. 14. versic. 6, 7, 8. Iosaphati, 2. Chronicor. 17. versic. 12, 13. VXχiae, 2. Chron. 26. versic. 14, 15. Ezechiae, 2. Chron. 32. vers. 2. & sequentibus
Ad praecautionem aut sedationem publicorum motuum inter subditos, plurimum momenti adfert ultronea cognitio gravaminum publicorum, onerum allevatio, patientia & dissimulatio injuriarum ἄμτησείια perpetua inj uriarum idatatum, honorum collatio, clementia, fides in servandis promissis, improbatio & punitio homicidiorum & scelerum quamvis a potentibus commissorum
Vltronea cognitio gravaminum publicorum est Principi seu Magistratui necessaria, ad conservandam seu conciliandam subditorum benevolentiam & promtam obedientiam. Exemplum ejus est in dlaudato illo Rege AEgypti qui Josephum Proregem constituerat: Genes. cap. 41. versic. 55. In Josepho Genes. cap. 47. vers. 15, 18. Eam recusantes vel negligentes Principes regna sua amiserunt, ut Sardanapalus,
Qnerum publicorum allevatio interdum etiam est necessaria: nis enim subditis communi eam consensu efflagitantibus fiat, animos eorum a Principe seu Magistratu alienat & mutationi regiminis occasionem praebet, ut exemplum ostendit Rechabeami filii Salomo, nis, 1. Reg. 12.
Eaque sit tum moderando vel plane remittendo tributa: Exem. plum est in Nechemia Principe populi Judaici, Nechem. 5. vers. 14. 15. 18.
Tum necessariam alimoniam aut pecuniam aut alia commodasubministrando subditis; Exemplum est in Nechemia, Nechem c. 5. vers. 17, 18. Exemplum itidem est in Nerva Imperatore; Tum libetando pauperiores sub.litos ab onere servitutis, aeris alieni, oppignerationis bonorum, Nechem. 5. v. 1, & seque
Patientia & dissimulatio prudens injuriarum Principi saepe est ne cessaria, ut testatur exemplum Mosis quo nullus Principum patientior fuit & prudentior in dissimulandis injuriis sibi illatis. Exemplum itidem Gideonis Jud. 8. vers. 1. 2, 3. & Saulis 1. Sam. 10 vers. 27. & cap. II. vers. 12. 13 D. vidis 2. Sam. 19. vers. 22, 23, 24. Ejusdem Davidi occiso Abnere & Amasa a Joabo, in quem tum nihil potuit David in stituere quin totum populum commoveret & peri: htaretur egnum 2. Samuel. cap. 3. versic. 38, 39 & cap. 20. vers. 23. & 1. Reg. cap. 2. versic. 5.
Aecrns cia perpetua injuriarum ad motus sedandos est perquam utilis. Eam sanxic rex David post seditionem ab Absalomo silios excitatam, 2. Sam. 19. v. 12, 11.
Collatio honorum & dignitatum non minorem ad sopiendas seditiones efficaciam habet, 2. Sam. 19. 14, 15. Clementia Principis seu Magistratus non tantum decora est, sed etiam utilis, imo necessaria saepe ad praecavendos aut sedandos publi cos motus: ut ostendit exemplum Davidis parcentis illis qui partes Schebahi filii Bicri secuti erant, & contenti solius Schebalii poena: Sam. 20. parcentis etiam illis qui Absolomo adhaeserant 2. Samuel. cap. 19. Hac clementia populum ad officium & subjectionem reduxit.
Fides itidem in servandis promissis non tantum conveniens est principi seu Magistratui, verum etiam necessaria ad praecavendam rebele ionem, seditionem & motus publicos subditorum. David rex factus servabit fidem promissam Jonathani, unde Beniaminitae & alii Israe ditae libentius in obsequio ejus fuerunt. Idem servavit fidem filiis Barzillai Gilhaditae 1. Reg. 2. v. 7.
Improbatio & punitio sceierum a potentibus perpetratorum & ipsa necessaria Principi seu Magistratui ad continendos in subjectione voluntaria alios subditos. Exemplo suo id docuit David cum Joabus Abnerum interfecisset, 2. Samuel. cap. 3. versic. 28. & sequentibus I. Regum capite secundo, versiculo vigesimo-octavo, ubi poena Joabi memoratur
On this page