Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
PTHEOLOGIA viatorum, est sapientia rerum divinarum: Christo per Spiritum Sanctum cum hominibus hic in terra degentibus per gratiosam inspirationem communicata, ut lumine intellectus contemplentur Deum, & res divinas ipsius persua incrementa, Deumque recte colant, donec in coelo claram & perfectam ejus visionem consequantur, ad gloriam ipsius. De hac dicitur,, 2 Corinth. 13. vers. 9. Ex parte enim cognoscimus & ex parte. prophetamus. Et vers. 12. Cernimus enim nunc per speculum & perenigma, &c. nunc cognosco ex parte, Ephes. 4. vers. 11, 12, 13. Is igitur dedit alios quidem, Apostolos, alios vero, Prophetas, alios autem, Evangelisias, alios autem, Pastores & Doctores. Ad compactionem sanctorum, ad opus ministerij, ad aedificationem corporis Christi. Donec perveniamus nos omnes in unitatem fidei, & agnitionis Fili Dei, in virum adultum, ad mensuram plenae staturae Christi. 1. Petr. I. vers. 8. Quem, cum non videritis, diligitis: in quem, nunc eum non cernentes, tamen credentes exultatis gaudio ineffabili & gloriosoreportantes mercedem fidei vestrae salutem animarum. Petrus negat nos videre JESUM CHRISTUM dum in hac vita sumus, sed negat & i, secundum quid, nimirum oculis corporis, item respectu visionis illius, quam in coelo perfruemur, prae qua visio aenigmatica in his terris non censetur esse visio; quum ea quae in hujus vitae caligine de Deo cognosei ab hominibus possunt, vix sint tenue inatium illius sapientiae, quae in vita caelesti nobiscum communicaFitur? Vocatur Theologia viae, seu viatorum, quia nobis hominibus hic in terra revelata est: Item Theologia inspirata & revelationis: quia Prophetis & Apostolis in terra degentibus immediate inspirata & revelata est, & per illos aliis fidelibus manifestata.
Synecdochice autem Theologia revelationis appellatur: quia etiam anima humana Christi plurima cognoscit per revelationem Dei, tatis cui est unita: & sancti Angeli ex revelatione mysteria multa rerum divinarum cognoverunt & cognoscunt, sicut Danielis octavo & nono revelatur Angelo Gabrieli mysterium septuaginta septimana. rum: Ephes. 3. vers. 10. docet Paulus, gratiam praedicandi Evangelium sibi datam esse, ut nota fieret per Ecclesiam imperiis ac potestatibus, quae in caelis sunt, multiformis illa sapientia Dei. Sic Petrus ait, 1 Petri 1. vers. 12. Quod in mysteria annunciata in Evangelio cupiant Angeli introspicere. De qua cognitione Angelorum vide Hieronymum Zanchium libro primo de operibus Redemtionis, capite decimo tertio: Et Zachariam Ursinum in volumine primo Tractationum Theologicarum, pagina trecentesima decimaquinta. Et post hanc vitam patefactione plena & clarissima nos homines cognoscemus, quae jam credimus, secundum haec testimonia, I. Johan. 3. vers. 2 Charissimi nunc filii Dei sumus, sed nondum patefactum est quod erimus: scimus autem fore, ut quum ipse patefactus fuerit, similes ei simus: quoniam videbimus eum sicuti est. Roman. 8. vers. 18. 19. Statuo minime esse pares passiones temporis hujus gloriae illi, quae futurum est ut reveletur in nobis. Universa enim creatura exspectate oculos intendit in revelationem Filiorum Dei. I. Corinth. 1. vers. 7. Adeo ut nullo dono deficiamini, exspectantes dum reveletur Dominus noster Iesus Christus. 2. Thessal. 1. vers. 7. Vobis vero qui affligi mini, relaxationem nobiscum, in revelatione Domini Iesu de cael cum Angelis suis potentibus. 1. Petr. 1. vers. 5. 7. 13. Qui virtutis Dei praesidio custodimini per fidem, ad salutem paratam revelari praestituto tempore ultimo: Vt exploratio fidei vestrae multo pretiosior ex ploratione auri, quod perit & tamen per ignem exploratur, inveniatur vobis esse laudi & honori, & gloriae quum revelabitur Iisus Christus. Quapropter succinctis lumbis mentis vestrae, sobrii ad finem usque sperate in eam, quae vobis defertur, gratiam, quum revela bitur Iesus Christus. Et cap. 4. vers. 13. Imo in eo quod consortes estiafflictionum Christi, gaudete: ut & quum revelabitur gloria ipsius gaudeatis exsultantes. Hinc perspicuum est, Theologiam viatorum per Synecdochen dici revelatam, seu Theologiam revelationis.
On this page