Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 29
SHPER ORIBUS capitibus explicata sunt bona opera moralia quae in cultu Dei immediato requiruntur: deinceps agendum est de Ceremoniis Ecclesiae. Antequam autem de reipsa dicatur, vox prius est explicanda,
CEREMONIAE vox Romanis veteribus usitata fuit & ab illis omnis cultus sivinus hac voce appellatus fuit. Dicitur vel a Cere oppide Itol ae in quod Romani sacia sua tempore tumultus Gallici trausportaverant, & in quo illa servata sunt, teste Livio libro quinto: vel a carendo, ut vult Macrobius & Augustinus, quod ceremonia res sit qua Ecclesia omnino carere non possit: vel a churitate, quod ceremonia sit maxime chara atque grata hominibus, ut Festus Pomp. scribit.
Lata significatione ceremonia nominatur actio religiosa quae in Ecclesia Dei externe fit in cultu visibili & externo, sive a Deo, sive ab hominibus instituta sit, vel propter significationem vel ordinem & decorum: ut internam pietatem Deo notam, ipsis etiam hominibus in Ecclesia testatam reddamus ad Dei gloriam & proximi salutem promovendam. Hac significatione ceremoniae dicuntur Sacramenti, sacrificia; observationes seu observantiae sacrae ut vulgo loquuntur: & aliae actiones ad Sacea (quae vocant) pertinentes.
Stricta significatiene ceremoniae dicuntur observationes externae. & sacra ab hominibus instituta¬
De omnibus ceremoniis in genere notandi sunt hi canones. I. Ceremoniae cedunt operibus bonis moralibus & dilectioni tum Dei, tum etiam proximi, si necessitas & salus proximi postulet. 1. Sam. 15. v. 22. Ceremonia igitur potius omittenda, quam salus proximi negligenda, sicut Deus ait Hose. 6. v. 6. Benignitate delector, En in autem sucrificio; & cognitione Dei magis, quam holocaustis. Exepli gratia, quum Pharisaei vitio verterent Christo quod cum pub. icanis & peccatoribusederet, respondit eis, Iis qui valent non est opus M dico, sed iis qui malese habent. Ite vero & discite quid sit: Miserationem volo, & non sacrificium, non enim veni vocatum justos, sed peccatores ad repiscentiam, ut legitur Matt. 9. v. 1. 12, 13. Unde colligimus. humanitatem quam proximo debemus ad revocandum eum a pec catis ad resipiscentiam, magis placere Deo quam sacrificium, maxime oblatum ab hypocritis justitiam sibi arrogantibus quam destituuntur. Matth. 12. vers. 3. & sequentibus laudatur a Christo factum Davidis qui panes propositionis contra legem ceremonialem edipotius, quam contra legem moralem se & suos fame conficeret. Erhoc ipso exemplo Christus defendit discipulos suos, quod esurientes coeperant spicas vellere & edere sabbatho: & eandem ex Prophota Hosca sententiam accommodans ait v. 7. Quod si nossetis quid sit Msericordiam volo, & non sacrificium, non condemnassetis inculpabiles. Similiter sacrificia & oblationes praeceperat Deus: sed si fierent neglectis parentum & cognatorum necessitatibus, non observationem. sed violationem praecepti divini oblationes eas esse docet Christu Matt. 15 3 & seque
II Ceremoniae differunt ab operibus moralibus. Nam ceremoniae sunt temporariae: moral a perpetua. Ceremoniae semper fiunt similiter: moralia non semper. Ceremoniae significant: moralia significantur. Moralia habent se ut genus: ceremonialia sunt determinata in specie. Moralia sunt finis & scopus ceremonialium: ceremonialia subserviunt moralibus
III. Ceremoniae in religione partim ad communem omnibus. Gentibus Naturae legem pertinent: partim ad specialem propriamque cujusque populi religionem. Nam omnes homines inde ab initit mundi, censuerunt ceremoniis Deum colendum: sicut Cajinus & Abel externis sacrificiis Deum coluerunt: idem fecerunt postea omnes. populi & nationes. Sic ipsa natura instigat omnes homines ad Deum colendum. Israelitis autem Christianis certae ceremoniae divinitus mandatae fuerunt.
IV. Ceremoniae in religione in Deum directae esse debent, qui solus est objectum citca quod cultus religiosus occupari debet.
V. Ceremoniae non sunt ipsa justitia qua apud Deum justifica mut: ac proinde proprie loquendo non justificant.
VI. Ceremoniae aliae sunt necessariae, aliae adiaphorae: illae a Deo prae ceptae: hae ab hominibus institutae. Illae secundum voluntatem Dei ab omnibus quibus sunt praeceptae, observari debent:hae liberam habent & habere debent observationem pro ratione uniuscujusque Ecclesiae, nec propter illas movendae lites & contentiones
IIX. Ceremoniae placent Deo observatae per fidem: absque fide autem & vera resipiscentia Deo displicent, ut dicitur Hebr. 11. 4. Abel per fidem, majoris pretii sacrificium obtulit Deo quam Cajin: poquam testimonio fuit ornatus, quod esset justus, testimonium perhibente Deo de donis ejus: & mortuus adhuc per hanc loquitur. Psal. 50.. 16. Prov. 15. 8. & 6. 21. v. 27. Ecclesiastae 5. v. 1. Jesa. 1. v. 11, & cap. 66. Jer. 7. v. 9, 10. IX. Ceremoniae aliae sunt veteris Testamenti, aliae novi. Geremoniae veteris Testamenti erant tum ante legem per Mosen latam: tum post legem, quae speciatim ceremoniae Mosaica & Leviticae nominantur. Intelliguntur nomine carnis, Gal. 3. ver. 3. Quum spiritu inceperitis, nunc carne perficimini.
Earumque usus in Scriptura traditur multiplex. Primo enim erant paedagogia ad Christum & ipsius regnum, hoc est, erant typi & figurae rerum spiritualium ac caelestium in Christi regno: significabant enim vel Christum vel Ecclesiam, vel beneficia Christi ergaEcclesiam, vel Ecclesiae officium erga Deum & Christum. Gal. 3. 24. I. Cor. 5. v. 7. Secundo iis fideles veteris Testamenti Deo consecrabantur. Tertio iis tanquam visibilib. notis & illustri discrimine fideles ab infidelibus segregabantur & discernebantur, propter Dei gloriam & hominum salutem, ut inquirentes Ecclesiam in mundo, invenire & conspicere eam possent. Deut 4, v. 5, 6, 7, 8. & cap. 12 Quarto subferviebant obedientiae & exsequutioni praeceptorum moralium, Morale enim est, ut sit publica & solennis invocatio &c elabratio Dei hujus adminiculum & formam externam voluit Deus esse ceremonias a se praescrptas. Quinto erat multiplicium ceremoniarum observatio exercitium & testificatio obedientiae erga Deum: sicut Deus Abrahamo, volenti mactare Isaacum dixit, Nunc expertus sum, timentem Dei esse te, quum non subtra xeris filium tuum, unicum tuum, a me, ut le gitur Gen. 22. 12 Sexto c. remoniae pleraeque, videlicet beneficia Christi significantes, erant peculiaris obsignatio federis gratiae & confirmatio fidei, Gen. 17. Rom 4 Exo. 3.. Ezech. 20. Sectimo sunt novi Testamenti confirmatio: quia etsi quantum ad typos attinet, sunt abolitae amen res per eas significatae sunt perpetuae, & in novo Testamento exhibitae atque etiamnum exhibentur, Joh. 19. Os no frangetis et. Heb. 9. Per proprium sangumem ingressus est semel in sauncta sanctorum, Hoset 14. reddemus vitulos labiorum nostrorum. Heb. 13. Per ipsum assidue ifferamus Deo sacrificium laudis, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
On this page