Caput 3
Caput 3
In quo de Theologia archetypa
THEOLOGIA vera vel archetypa est, vel ectypa. Haec divisio est analogica; quia Theologia archetypa primo & principaliter Theologia est & dicitur: Theologia ectypa secundario & ad similitudinem archetypae. Ea enim ratio est Theolegiae, quae sapientiae, bonitatis, justitiae, potentiae, aliarumque qualitatum in creatura rationali a Deo creatarum, quarum archetypu: est in Deo, aut potius quarum archetypus Deitas est, imago autem & similitudo in creatura rationali. Omnes quippe verae virtutes menti creatae quodammodo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quae est Deus. Sicut igitur sapientia, bonitas, justitia, potentia, &c. vel archetypa est, vel ectypa, illa in Deo exsistens, haec in creaturis rationalibus expressa: ita etiam Theologia. Sic Theologia nostra ad Deum nostros animos attollit & cum ipso unit. Thomas Aquinas in prima parte Summae Theologiae & in Expositione super Boetium de Trinitate: Item Johannes Duns Scotus, in Prolog. Sententiarum, quaest. tertia, folio octavo, columna quarta, & clarius folio decimo, columna secunda, & passim, meminerunt Theologiae Dei, Theologiae in se, Theologiae beatorum, Theologiae viae seu viatorum seu nostrae. Similiter Pelbartus de Themeswar in aureo Rosario Theologiae ad sententiarum quatuor libros, Questionum prooemialium septima. §. 25.
I. Sapientia rerum divinarum est in Deo. At Theologia est sapientia rerum divinarum. Ergo Theologia est in Deo.
II. Omnes perfectiones, quae sunt in nobis, sunt etiam in Deo. At Theologia est perfectio in nobis: Ergo Theologia est in Deo. Haec Theologia est archetypa, & sic describitur.
Haec & Theologia ωρολοταςος prototypa: a Scholasticis usitate Theologia Dei, item Theologia exemplaris dicitur, ad quam velut, ad ideam & exemplar primigenium, primarium & immutabile expressa ac conformata est velut effigies Theologia creata, quam divinam Theologiam nos adoramus, ac non investigamus: & pars est. ut ita dicamus, sapientiae Dei essentialis.
Quum oporteat in omni disciplina vocum ipsarum cognoscere usum, a quo provehimur in rerum ipsarum perceptionem: ita etiam hoc loco explicandum quid archetypi voce significetur, unde facilius intelligetur quid sit archetypa Theologii. Apχιτθπος, est exemplar primigenium, forma primigenia, typus primus, idea, exemplar primitivum, ad cujus similitudinem alia effecta sunt ac velut effigiata: ut ostendit insignis locus Philonis Judaei in libro ωοι φι το χειορον τῳ χρείτιονε φιλεῖν ἐπικθε τα, id est, de eo, quod deterius potiori insidiare soleat: δξχετυπον υξυ φυσεως λογικῆσ ὀ θεός οσι, μιμημα α α ἀπεικονισμος ἄνθρωπος, id est, archetypum rationalis naturae Deus est, homo vero imago & effigies. Idem declavat locus Clementis Alexandrini, qui libro quinto Stromatum, pagina ducentesima trigesimanona ait de Deo hominis creatore: " ας ἐτεχιι τουσει αυον αρχετυπῳ χώυδος ἐουτῳ, hoc est, qui ipsum est fabricatus seipso usus archetypo": Citat autem hoc ex Eutyso Pythagoreo: idque sic paulo ante explicat: Τὸν δημικρ¬ ρον αυτῳ χζωμδμον πααγαειγμαλε ποιησον τ αυτρωτον, hoc est, Opificem seipso usum exemplari, fecisse hominem. Ostendit idem Basilij Magni locus, libro secundo adversus Eunomium pag trecentesimasexta editionis Dialogorum quinque Athanasij de Trinitate & librorum. quatuor Basilij adverjus Eunomium, excusa ab Henrico Stephano in octavo Anno 1570. vοεῖν δε εἰκονα γ ζεκ γ αοθγτα, ακγρασ τεχθεηλεισ τοθλασ υσεπεν α ωζγαθεισαν ωρος το λοχι τθπον, αλλα σωθπαρχεσαν και πaρθγεσηκηαν αι ωρολοτθκῳ θπσκσοθκ, γ εινα τι αρχετθπον, χσαν, σοα εκτθποθειραν δα μιμεσεως, αλλα, σσεχεν σφραγιδι κνσ της ολης φυσε¬ ωσ φ Πατζασ ενπεσημανθεισης τις Υιῳ hoc est, Imaginem Dei inconspicui cogitare, non quae, sicut artificiosae illae, postea sit ad exemplatis normam elaborata, sed quae simul ac ipsum exemplar substitit, simul exstiterit, simul cum ea substiterit, & simul ac fuit ipsum archetypum, fuerit: imaginem, inquam, non imitatione efformatam, sed tota Patris natura in Filio, quasi in sigillo quodam impressa. Clemens Alexandrinus Protreptico ad Graecos Filium Dei vocat " φωος δζχετυπον φὼς" Theodoretus sermone secundo de curatione Graecarum affectionum, pag. vigesima ait: φωιῆ ακηκοασ, ειδος ι εχ εωρα¬ κas, μηδενα κη τυπον καζαεκδυσκς, κ τό δξχιτυπον εσκ επιςασιμ, id est vocem audivisti, speciem vero non vidisti. Nullum igitur typum comparaveris, cujus archetypum haud nosti. Et Sermone duodecimo vocat αρχετθπα τῆς δοετῆς, exemplaria virtutis, ad quarum imitationem depingintur εικνες. In caput tertium ad Colossenses ait: A typo ad archetypi, id est, a figura ad exemplar conueitit sermonem. Nam in baptismo docet esse figuram novi hominis quem induimus; in Christo archetypum.
Theologia ergo propriissime est illa notitia, quae est in mente divina de rebus divinis. Isto modo solus Deus dicitur Theologus, ac proinde Deus intelligitur esse primus, optimus & perfectissimus Theologus.
Eaque est sapientia formalis, absoluta seu perfectissima, insi¬ nita, tota simul, incommunicabilis, & sui imaginem quandam solummodo cum creaturis rationalibus communicans.
On this page