Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
υταρκεια, est virtus per quam contenti sumus praesentibus bonis juste acquisitis, ita ut etiam in exiguo acquiescamus laeto animo, imo etiam paupertatem placide feramus, vel etiam animo propter Christum relinquamus omnia, parati etiam ex facto omnia relinquere, ubi res desideraverit. Latinis circumscriptione quadam dicitur animus sua sorte contentus. Germanice optime nominatur Derguagliateit.
II. Quia illa praeditos Deus nunquam destituet, Hebr. 13. vers. 5. Dixit enim IESE, Nequaquam te deseram, neque unquam te derelinquam,
V. Quia vitam efficit jucundam, Proverb. 15. v. 15. Boni corde. sunt convivium juge, id est, iis qui acquiescunt laeto animo in sua sorte tam sunt jucundi dies, tam suavis vita, quam si semper lautissimi epulis alerentur. VI. Quia melius est parum cum reverentia Jehovae, animum hominis tranquillante; quam thesaurus amplus cum vexatione animi, cujus possessor animo fluctuat & seipse excruciat, Proverb. 15. v 16, 17. & cap. 16. 8.
VII. Quia ad eam exemplo suo nos alii fideles invitant; ut Paulus Apostolus qui Philipp. 4. 11. ait: ego didici, in quibus sum, iis ipsis contentus esse¬
Paupertas autem piis aequo animo ferenda: I. Quia cedit illis bono, nimirum ad fidei probationem, coelestis vitae meditationem, seriam resipiscentiam, & ad mundi hujus odium & abrenunciationem meditandam.
II. Quia paupertas veras divitias non adimit piis, repositas in coelo, ut exemplum docet Lazari mendici Luc. 16.
IV. Quia est omnibus hominibus connata. Nullus enim non hominum nudus egressus est ex utero matris in mundum, Job. 1. ver. 21. Eccles. 5. 15. Infantem nudum cum te natura crearit, Paupertatis onus patienter ferre memento.
τῆ ἀυταχκεια opponitur anxia solicitudo de sustentatione vithujus corporalis, avaritia, simulatus contemtus divitiarum, fastidium rerum praesentium.
Anxia & perversa solicitudo de sustentatione vitae hujus corporais, de corporali victu & amictu est omnibus modis fugienda, I. Quia vetita est nobis a Christo, Matth. 6. v. 25. Propterea dici vobis, ne estote soliciti de anima vestra, quid esuri sitis, aut quid bibituri: neque de corpore vestro, qua re sitis induendi. Et v. 31, 34. Luc 12. v. 22, 29.
II. Quia ab ea nos revocant beneficia multo majora a Deo percepta: qualia sunt anima & corpus, quae certe praestantiora sunt alimentis & vestimentis. Matth. 6. v. 25. Si Deus animam & corpus nobis dedit: multo magis dabit nobis alimenta & vestimenta.
III. Quia ab ea nos dehortatur ipsa volucrium coeli sustentatio. Si Deus volucres coeli sustentat: multo magis nos homines sustentabit, Matth. 6. v. 26. Intuemini in volucres coeli: non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in horrea, sed Pater ille vester coelestis alit eas, nonne vos multo praestatis eis:
IV. Quia anxia illa solicitudo est inutilis & vana, Matth. 6. vers. 27. Quis autem ex vobis solicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum
V. Quia ab ea nos dehortantur ipsa etiam lilia agrorum. Nam si Deus liliis aliisque herbis augmenta & ornatum tribuit: quanto magis nos homines alet & vestiet? Matth. 6. 28, 29, 30. Ac de vestitis quid soliciti estis: discite quomodo lilia agrorum augescant: non fatigantur, neque nent. Sed dico vobis, ne Solomonem quidem cum universa gloria sua, sic amictum fuisse ut unum ex istis. Quod si herbamagri, quae hodie extat; & eras in clibanum coniicitur, Deus ita cit cumvestit: nonne vos multo magis:
VI. Quia est indicium ἔλιργοπισίας aut etiam incredulitatis dDeum, Matth. 6. 30, o exigua fide praedit.
VII. Quia est vitium proprium Gentilium, qui Deum non noverunt; quibus nequaquam similes esse debemus, Matth. 6. v. 32.
VIII. Quia ab ea nos merito avocare debet consideratio providentiae Dei cui sustentatio nostri curae est, Matth. 6. 32. Novit Pater ille vester coelestis vos indigere his omnibus.
IX. Quia ille crassum & socordem animae, coelestisque vitae neglectum arguit, Matth. 6. 33. Quin potius quaerite primum regnum Dei & justitiam ejus.
X. Quia non necessarias & diuturnas molestias hominibus creat ita ut sponte efficiantur ante tempus miseri, dum seipsos curis macerant, somno naturali privant, ita ut sanam etiam mente amittant, Mat 6. 24. Ne sitis igitur soliciti in crastinum: nam crastinus dies curam habebit sui ipsius, sufficit sua diei afflictio. Proverb. 15. ver. 15. Omnes dies pauperis, id est, hominis sua sorte minime contenti, sunt mali¬
Avaritia, est peccatum, quum quis non est contentus iis quae Deus dedit ad sustentationem hujus temporalis vitae, sed quo plus habet, e plus appetit & cumulat & tenaciter asservat, nec in suos nec in aliorum usus necessaria impendens ex diffidentia de providetia Dei & fiducia bonorum terrenorum, quasi sine abundantia illorum vivere non posset & a Deo sustentari. Graece nominatur πλεονεζια, id est, cupidi tas plus habendi
Est fugienda, propter sequentes rationes I. Quia a Deo prohibetur, Matth. 6. v. 19. Ne thesauros recondite in terra, ubi tinea & erosio corrumpit, & ubi fures perfodiunt ac furantur. Luc. 19. v. 15. ait Christus: Videte & cavete ab avaritia. Heb. 13. 5.
II. Quia est idololatria. Coloss. 3. v. 5. sicut avarus est idololatra, Ephes. 5. v. 5. quia confidit opibus suis, Marc. 10. 24.
III. Quia nequit cum veri Dei famulatu & cultu consistere, Matth. 6. v. 24. Non potestis Deo servire & mammonae. Luc. 16. 13.
IV. Quia est radix omnium malorum: nam ad multa scelera detestanda impellit, velut ad apostasiam, ad injustitiam, ad proditionem etiam optime meritorum; ad mendacia I. Timoth. 6. v. 10. Id ostendit exemplum Judae Ischariotae, qui avaritia inductus prodidit Dominum & Magistrum suum Christum. Periculosa cura est velle ditescere: & grave onus innocentia subit incrementis opu occupata, Milite qui sepulcri Christi custodes fuerunt, avaritia impulsi pecuniam acceperunt, & a discipulis Christi corpus furto sublatum mentiti sunt, Matth. 28. 12, 13. 14, 15. Gechaxi minister Prophetae Elisaei mentitus. est ex avaritia Naamani 1. Reg. 5. v. 22. V. Quia nullius vita ex iis quae ipsi suppetunt, in eo sita est ut redundet, Luc. 12. v. 15.
VI. Quia avaritia est malum insatiabile, ut Ecclesiastes ait cap. 7 v. 10. Qui amat pecuniam, non satiatur pecunia, &c.
VII. Quia est serio deprecanda. Psalm. 119. 36. VIII. Quia sibi deditos efficit socios Gechazi & Judae Iscariotae proditoris Christi. Imo plerique avari sunt deteriores Juda Iscariota. hic enim triginta argenteos non retinuit, sed reddidit, illi autem quae per nefas aliis ademerunt, non restituunt, sed retinent.
IX. Quia comitem habet poenam certissimam, tum in hac vita. tum post hanc vitam: Proverb. 15. v. 27. conturbat domum suam qui deditus est quaestui. I. Timoth. 6. 10. quidam dum appetunt pecuniam, seipsos undiquaque transfixerunt doloribus multis. Dolor& cura sunt avaritiae messis, animum quodammodo perfodientes: sic avari seipsos excarnificant. De poena avaritiae aeterna legitur Ephes5. versic. 5.
Quod avaritia impediat ingressum in vitam aeternam, docet Christus Matth. 19 v. 21, & sequentibus. Exempla. Gechazi minister Prophetae Elisaei propter avaritiam divinitus ipse cum posteris lepra percussus fuit, 2. Reg. 5. vers. 20. & sequentibus. Iudas Iscariotes seipsum strangulavit, Matth. 27. 5.
II. Quia in illis maxime reprehenditur, ut in Bileamo, Numer 22. 2. Petr. 2. 14, 15 Jesa. 56. 11. Jerem. 6. v. 13. Antiquitus clerici nihil ultra decimas appetebant, iisque contenti vivebant: nunc Papa clericorum caput, nonnisi tertia civium & bonorum ac fundorum parte, in omnibus Regnis & provinciis accepta, acquiescit. Sic in Magistratibus reprehenditur I. Sam. 8 v. 3.
Divitiae non sunt appetendae & avare congerendae I. Quia impedimento sunt praestandis cnaritatis in proximum & pietatis in Deum officiis, ut ostendit exemplum divitis illius adolescentis Matth. 19. v. 21, 22. epulonis item illius Luc. 16.
II. Quia plerisque sunt Satanae tendiculae quibus capti retinentur: ne introeant in regnum coelorum, sicut Christus testatur Matth. 19. v. 23, 24. Marc. 10. v. 24. 1. Timoth. 6. v 9.
III. Quia illarum possessores doloribus & curis multis undiqua que seipsos transfigunt, 2. Timoth. 6. v. 10.
IV. Quia illas jubet Christus deprecari in Oratione Dominica, in petitione quarta, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie
V. Quia illas fideles deprecantur, ut Propheta Agur filius Jalce¬ Proverb. 30. v. 8. Paupertatem aut divitias ne des mihi mihi: aleme cibo demensi mei.
VI. Quia facile possunt hominem adducere ad abnegandum Deum, sicut Propheta Agur, Proverb. 30. v. 9. ait, Ne saturatus abnegem, nimirum Dominum, & dicam, Quis est Iehova? I. Tim. 6. v. 10. Et testantur id exempla.
VII. Quia illae potius relinquendae, si necessitas requirat, ut expediti simus ad sequendum Christum & tolerantiam crucis, Matth. 19. vers. 21.
VIII. Quia corruptibiles sunt, Matth. 6. v. 8. IX. Quia amitti multis modis possunt, vel per furtum, Matth. 6. v. 19. vel per incendium, vel per bellum, vel per tyrannidem superio rum, vel per speciem juris, vel per eorum a quibus census emti sunt infidelitatem aut eversionem, vel per mortem corporalem quam neReges quidem evitare queunt:
X. Quia impediunt, imminuunt aut etiam tollunt desiderium thesaurorum coelestium, quos praestabat colligere, Matth. 6. v. 20.
IX. Quia asperos reddunt pauperibus, Prov. 18. v. 23. Supplicaeloquitur pauper, dives autem respondet aspere.
Ergone illicitum est habere opes: RESP. Habere opes; crimen non est, sed modus in habendo retinendus est. Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi & communicandi materia non relinquatur: Ego nocenter magis habere, quam illud ipsum habere, sit crimen¬
Distingui debet avaritia Lege Dei prohibita ab avaritia sancta alaudabili, de qua Hieronymus secundo tomo epist. ad Ctesiphontem adversus Pelagianos, pagina ducentesima quinquagesimaseptima Peto, ut accipiam: & cum accepero, rursus peto: Avarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari: Gustato & videte, quoniam suavis est Dominus.
Paupertas probrosa est deprecanda: I. Quia illam jubet Christus ipse deprecari in oratione Dominica. nac petitione, Panem nostrum quotidianum da nobis hodiet
II. Quia illam vere fideles sunt deprecati, ut Propheta Agur filius Jahe Proverb. 30. v. 8. paupertatem aut divitias ne des mihi: ale mecibo demensi mei.
III. Quia impellit ad furtum, & ad abusum nominis divini, sicut Propheta Agur ait Proverb. 30. v. 9. ne pauper factus furer, & abuter nomine Dei mei. Paaperibus enim non timentibus Deum & honestam famam non curantibus moris est furari & pejerare, quo remfaciant
IV. Quia illam Spiritus Sanctus jubet vitare. Sic enim legitur Proverb. 20. v. 13. Ne diligito somnum, ut non efficiaris pauper, apert oculos tuos, satiare cibo, id est, invigila rebus tuis & effugies paupertatem:
V. Quia est debita poena pigritiae & scelerum: quemadmodum dicitur Proverb. 19. v. 15. Dedita pigritiae, quae injicit altum soporem. & dolosa anima esuriet, id est, & pigri cessantes ab officio, & fraudus lenti contra officium venientes, egestate punientur
On this page