Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
Hactenus recitata sunt testimonia divina, ex qui¬ bus certo nobis constat, Scripturam pro¬ pheticam esse vere divinam: se¬ quuntur
TPATIONESDIVINA, hoc est, ex Scriptura sacra de¬ promtae, eaeque firmissimae, quae itidem sunt κριτήρια ac normae judicii certissimae, ex quibus idem nobis constat, & qua abunde refellunt Bellarmini & aliorum Papistarum assertionem: non aliunde quam ex Ecclesiae traditione non scripta cognosci, quinam libri vere sint divina
Rationes autem illae sunt partim in causis scripturae nimirum per sonis per quas Scriptura est exarata, & essentia doctrinae ipsius quam Scriptura tradit: partim in Scripturae effectis, subjectis, adjunctis dissentaneis, comparatis
Nam cujus causae omnes sunt divinae, ipsum divinum esse necesse est. At Scripturae S. causae omnes sunt divinae, efficientes, materia forma & finis
In causis efficientibus instrumentales sunt personae, quarum mi nisterio Deus in scriptura S. exaranda uti voluit; quarum considerada est divina vocatio, missio & inspiratio: Unde sic ratiocinamur
Quaecunque Scriptura exarata est ab illis hominibus, quorum vocatio. issio & inspiratio, certo divina fuit: illa quoque cerro est divina At sacra Scriptura exarata est ab illis hominibus quorum vocatio issio & inspiratio certo divina fuit. Ergo S. scriptura est certo divina. Major propositio est firmissima: nam res quaelibet talis censetur. quales sunt illi per quos effecta est; sicut res illa quae effecta est ab hominibus humanam tantum vocationem, missionem & institutionem habentibus, merito censetur tantum humana. Actio in unum conjuncta est, principalis causae atque instrumenti, re & effectu eadem, sed ratione differens
Minorem propositionem itidem esse veram, inde constabit, si certum fuerit Prophetarum & Apostolorum, per quotum ministerium Scriptura S. exarata est, vocationem, missionem & inspirationem fuisse divinam: Id autem ostenditur his argumentis.
PRIMVM Quicunque ea quae docuerunt Ecclesiam & in scriptis eidem reliquerunt, non didicerant antea in scholis hominum: aliqui etiam paulo anre ex professo hostes Ecclesiae fuerant & non potuerunt errare in doctrina quam tradebant: ac praeterea vera miracula diabolo hominibusque inimitabilia ediderunt: & vaticinia de rebus longe maximis protulerunt. quae eventus comprobavit: insuper vera pietate & sanctitate ceu lumina fulserunt: & id quod docuerunt martyriis suis constanter obsignarunt, eorum profecto vocatio, missio & inspiratio divina fuit.
At qui de Prophetis & Apostolis haec omnia vero affirmantur. Ergo Prophetarum & Apostolorum vocatio, missio & inspiratio divina fait.
Primi membri probatio. Prophetas & Apostolos non didicisse in Scholis hominum ea quae docuerunt Ecclesiam & scripserunt, certum est. Nam Moses, David, Amos pecuarii fuerant: Ieremias prope adhuc puer, cum ad Propheticum munus vocaretur: alii etiam Prophetae plerique antea in mediplebe viles, contemtibiles, obscuri fuerant: Matthaeus ad mensae sua quaestum antea affixus: Petrus & Iohannes in naviculis suis versati, ut & caeteri Apostoli illiterati & idiotae, ut de illis dicitur, Act. 4. v. 13.
Sed OBIICITUR, Mosen institutum omni sapientia AEgyptiorum, fuisse potentem dictis & factis antequam a Deo vocaretur, ut Ster phanus testatur Actor. 7. v. 22. Samuelem institutum apud Sacerdotem Heli, 1. Sam. 2. v. 11. Danielem eruditum sapientia Chaldaeorum, Dan. 1 Paulum nutritum Ierosolymis apud pedes Gamalielis, Actor. 22 v. 3.
RESP. Moses ab ÆEgyptiis & Daniel a Chaldaeis humanas solummodo artes & scientias didicerunt, veluti Astronomiam, Astrologiam, Physicae partem aliquam, linguas & artes alias politicas: a rerum divinarum sapientiam discere non potuerunt ab illis, qui ver Dei ignari erant. Quid enim de Deo percepisset Moses ab illis, quo rum Rex dicebat: Quis est Iehova cujus voci auscultem dimittendo Israelem? non novi Ichovam, ideo etiam Israelem non dimittam. Ex od. 5. v. 2. quique unanimi consensu adversati sunt Jehovae & populo ejus? quorum idololatriam & impietatem Deus prohibet & detestatur? Levit. 18. v. 3. Secundum opera terrae AEgypti in qua habitastis, n Tacitote. Et Ezechielis S ubi narrantur cultus AEgyptiorum (illos enim Israelitae imitabantur,) quos exhibuerunt rebus etiam abjectissimis & vilissimis, nempe reptilibus & jumentis: AEgyptii siquidem feles & crocodilos, serpentes, aspides & canes divinis honoribus affecerunt, qua ere Athinagoras Atheniensis Philosophus Christianus, in Apologia seu Legatione pro Christians statim sub in tium. Cul¬ tum item religiosum exhibuerunt Isidi, hoc est, Cereri seu Lunae, ut Diodoro visum est Bibliothec. Hist. lib 1. part. 1. eamque adumbrabanmuliebri simulacro bubula cornua habente: & Ofiridi, id est, Isidi marito quem Strapidem etiam vocabant AEgyptii, Ezechiel Thammugum nominat: & Soli, quem vocabant Orum & filium Isidis est praedicabant magica virtute ab ipsa ex mortuis excitatum: & Anubifilio Osiridis quem referebat imago corporis virilis canino capite, quod ipsi galea fuerit canini capitis pellis. De illo AEgyptiorum Deo. ait Virgiitus AEneidos &
Omnigenumque Deum monstra & latrator Anubis. Mercurium Servius appellat: Et Api vitulo seu bovi qui Serapidi consecratus ab illis erat. Apidis signa recenset Herodotus in Thalia, Niger est, inquit, & in fronte maculam albam figurae quadratae, in tergo effigiem aquilae, in cauda pilos duplices, in lingua scarabaeum habet. Tadis erat religio AEgyptiorum: colebant Solem. Lunam & stellas alias; colebant Reges & Reginas veteres, a quibus aliquo beneficio insigni affecti fuerant: colebant bestias & res alias creatas. Moses igitur ab illis sapientiamrerum divinarum non didicit. Daniel Propheta si militer, quid de Deo rebusque divinis didicisset a Chaldaeis, qui homines mortuos, qui elementa, qui stellas pro diis habebant & colebant? Celebres dii Babyloniorum erant, Bel qui fuit Jupiter Saturm filius a quo Belschatzar dictus: Rach, qui fuit Apollo seu Sol, a quo Sadrach: item Nego, a quo Abednego appellatus: item Or, hoc est ignis. Deae autem Chaldaeorum fuerunt Schacha, quae est Terra MVLITTA, quae Venus. Samuel non didicit ab Heli Sacerdote divina oracula quae protulit, ut satis indicat historia sacra. Denique Paulus Apostolus a Gamaliele Evangelium de Jesu Christo minime percepit.
Sequitur secundi membri probatio. Quosdam paulo ante vocationem hostes ecclesiae fuisse exempla ostendunt. Matthaeus fuerat publicanus, saevus exactor vectigalium, nemini parcens ut genus hoc hominum inhumanum & rapax esse solet. Paulus ex professo sae vus & sanguinarius hostis & persecutor Ecclesiae Christi fuerat, & coelitus conversus statim in Synagogit Christum praedicavit, ut Lucas testatur Actor. 9.
Tertii membri probatio sequitur. Quod Prophetae & Apostoli non erraverint in doctrina quam tradebant, certum est. Nam per illos veritas ipsa, nempe Spiritus Christi& Christus ipse loquebatur, 1. Pet. 11. 2. Pet. 1v. 21. Actor. 28. 25. 2. Cor. 13. 3. OBIICITURI. Prophetas & Apostolos interdum dixisse & scripsisse quaedam, a veritate: quam Deus revelat discrepantia. Exempl causa: Samuel dicebat, cum videret Eliabum filium Iischai maximum natu; hic utique coram Jehova est unctus ipsius, ut legitur I. Samue 16. Dicebat item Nathan Propheta Davidi Regi aedificationem domus sacrae cogitanti; Quicquid est tibi in animo fac, nam Jehova adest tibi 2. Sam. 7. Scribebat Paulus se profecturum in Hispaniam & ea profectione ad Romanos venturum esse Rem. 15. Idem Corinthiis & Thessalonicensibus. Cum ergo falsum dixerint illi, aut etiam scripserint, quo- modo affirmabitur, eos non errasse in doctrina:
RESP. Aliud est rerum divinarum doctrina, aliud indicatio seu significatio judiciorum & consiliorum humanorum. In rebus divinis eae numerantur, non solum quas Deus facit, sed etiam quas testatur sermone suo, sive per verbum quod communiter omnibus annunciari jubet, si ve per singularem revelationem. Contra vero in judicii & consiliis humanis ea comprehenduntur, quae citra testimonium conmune aut singulare Dei ab hominibus, quamvis sanctissimis aut humano quocunque judicio aut etiam sanctissimo consilio proferuntur. Ejusmodi fuerunt illa Samuelis atque Nathanis judicia, cum Deo inconsulto, secundum opinionem per se minime malam, contra statuerunt quam Deus arcano suo judicio definiverat. Neque enim quia Prophetae erant, homines esse desierant: sed utrumque genus actionum ab illis fiebat, humanum secundum naturam: propheticum vero secundum revelationem gratiae, quae ad naturam accesset rat. Atque haec judicia ipsorum in quibus falsi fuerunt, ex veritate scriptura narrat; quod fides historiae desiderat. Sed difficultatem non parvam exemplum Pauli habere videtur, propterea quod epistola; allegatas dictante Spiritu sancto scripsit: & tamen aliud sermonpromittebat, aliud eventu est consequutum. Sed & hoc ex dictamino Spiritus sancti est profectum, ut Paulus consilia sua humana de profectionibus suis scriberet, quamvis effectus eorum arcana Dei voluntate non sit consequutus: nam visum fuit Spiritui sancto testatum palam facere, humanas voluntates quae ad pietatem humanitatemou pertinent, a Deo probari & sanctificari, etiamsi Deo sic voleute effectum non semper sortiantur; ut & Davidis voluntas de aedificand domo Jehovae pia atque sancta fuit, etiamsi David eam non aedifica verit postea, sed Salomon, ita disponente Jehova 2. Samuel. 7. Voluit & hoc Spiritus sanctus indicare, discrimen esse inter promissiones divinas quac Deus de se & suis actionibus facit, & humanas quas homo de se & actionibus suis facit. Deus solus promittit in veritatis certitudine, sicut dicitur 2. Cormth. 1. vers 20. Quotquot sunt promissiones Dei, in Christo sunt etiam, & in ipso sunt amen ad Dei gloriam: homo vero promittit in veritate mentis suae permittens Deo rei totius certitudinem & eventum, quemadmodum Jacobus in epistola mone cap. 4. v. 15. dicere debuistis si Deus volueru & vivemus, faciemus hoo aut illud; & Paulus nominatim exprimit ad Romanos scribens c. 15 v. 32. Vt cum gaudio veniam ad vos per uoluntate Dei; & 1. Cor 4v. 15. Veniam cito id vos, si Dominus voluerit: & cum Epheso discessurus esset, ait: Reuertar ad vos Deo volente. Act. 18. v. 21. Itaque inspirante Spiritu sancto Paulus etiam ea scripsit & promisit, quae ad declarationem humanitatis & testificationem charitatis erga alios faciebant, arcanae atque absolutae voluntati Dei eventum permittens. Voluit etiam Spi titus sanctus exemplo Pauli nos instituere, paratos nos esse debere ad praestanda humanitatis & charitatis Christianae officia, etiamsi nobis non constet ex peculiari revelatione divina de voluntate Dei definita, an nobis sit permissurus ut officia illa facto impleamus. Nam si ad ea tantum promti esse, si ea tantum promittere alijs deberemus, quae certo sciremus nos facto ipso praestituros; cessare omnia officia hu manitatis & charitatis, quae ad futurum tempus extenduntur oportes ret. Quin etiam Deus testatus est, sibi placere voluntatem nostram faciendi id quod ipse praecipit, etiamsi illud a nobis fieri non permittat: quemadmodum probatum fuit Deo promtum obsequium Abrahami volentis immolare filium Isaacum, sicuti Deus ei praeceperat; etiamsi postea non permiserit, ut eum immolaret, sed voluntatem profacto acceptaverit, ut legitur Genes. 22.
Obiicitur II. Apostolos putasse regnum Christi terrenum futurum. Act. 1. v. 6. Petrum Apostolum putasse, gentes non pertinere ad regnum Christi, sed solos Israelitas, Act. 10. Eundem non recto pede incessisse ut veritati Evangelii congruebat, testante Paulo, Gal. 2. v. 14. Apostolo. igitur potuisse errare in doctrina quam tradebant.
RESP. Negatur istud sequi. Nam aliud est opinio animo ad tempus concepta, sed non praedicata: aliud doctrina in nomine Dei praedicata. Ac rursus quum dicitur, Petrum non incessisse recto pede ut veritati Evangelii congruebat, non significatur eum errasse in doctrina seu falsi quidpiam docuisse, sed indicatur eum simulasse, non egisse sincere cum Gentibus, quemadmodum Evangelium requirit, quod docet, Gentes quoque ad regnum Christi pertinere, ac proinde cum illis qui ex Gentibus conversi sunt ad fidem, cum declaratione charitatis & conjunctionis cum illis conversandum. Hoc etum Petrus sciebat verissimum esse: tamen metuens ne offenderet Judaeos, subduxisese ac separavit a fidelibus ex Gentilismo conversis. Ergo Petri exratum non fuit in doctrina, sed in vita seu conversatione. Ita Paulus postendit peccata esse opposita sanae doctrinae, quae est secundum glotiosum Evangelium beati Dei, I. Tim. 1. v. 9, 10, 11.
Quarti membri probatio. Quae miracula nulli creaturae imitabilia Moses & alii Propheta atque Apostoli ed: derint, utrumque testamentum commemorat: cujus modi sunt mortuorum resuscitatio, inhibitio aut remoratio cursus solis, sterilium & senio prorsus effoetarum foecundatio, maris divisior & multorum millium hominum per illud traductio, cursus fluviorum magnorum & rapidorum inhibitio, ut transitum non tantum uni & alteri, sed etiam multis millibus hominum praeberent, fluvii aquarum e petra solida productio, &c.
OBIICIUNT homines profani. Miracula conficta divinam vocationem, missionem & inspirationem non probant: At miracula illa conficta sunt: Ergo, &c.
RESP. Negatur assumtio: nam ut de Mose tantum dicam quum mitacula illa pro concione inculcaverit Israelitis, quis fingendi locus fuit apud ipsos rerum gestarum oculatos testes? scil. prodiisset in medium ac populum infidelitatis, contumaciae, ingratitudinis aliorumque scelerum coarguens, suam vocationem & doctrinam sub ipsorum conspectu jactasset sancitam fuisse iis miraculis quae ipsi nunquam vidissent. Nam & hoc notatu dignum, quoties narrat de miraculis, simul conjungi exprobrationem odiosam peccatorum populi, quae ad reclamandum stimulare poterat, si vel minima fuisset. occasio. Unde apparet non aliter ad assentiendum fuisse adductos, nisi quia plus satis convicti erant sua experientia. INSTANT. Quae communia sunt fidelibus & infidelibus, ea vocationem, missionem & inspirationem divinam non probant: Miracus la autem communia sunt fidelibus & infidelibus: Ergo, &c.
RESP. Negatur minor. Nam mitacula vera sunt propria vera Ecclesiae Certum est enim Deum veracem & gloriae suae zelo ardentem, nunquam testimonia perhibiturum fuisse aut esse iis qui falsam doctrinam de ipso & voluntate ejus spargunt.
PROBANTMINOREM: quia Magorum AEgyptiorum Exo7. & 8. & aliorum quoque Ethnicorum nonnulla miracula commemorantur: item effigies deorum penatum, quos de Troja AEneas fugiens ad duxit, de loco in locum migrasse feruntur: narratur etiam quod Actius Naevius cotem novacula secuit: quod Epidaurius serpens AEsculapio naviganti Roma comes adhaesit: quod navim quam simulacrum matris Phrygiae vehebatur tantis hominum boumque conatibus immobilem red ditam, una muliercula, zona alligatam, ad suae pudicitiae testimonium movit & traxit: quod virgo Vestalis de cujus corruptione quaestio ver tebatur, aqua impleto cribro de Tiberi, neque profluente abstulit controversiam, ut ex Ethnicis Scriptoribus commemorat Augustinus de Civitate Dei, decimo libro, capite decimo sexto. Ac de pseudoprophetis prae dictum est, eos edituros signa magna & miracula, ita ut seducant (si fi eri possit) etiam electos, Matth. 24. v. 24. & de bestia illa altera Rom. dominante & potestatem prioris bestiae omnem exercente in conspectu ejus dicitur Apocal. 13. vers. 13, 14. Editque signa magna, adeo ut etiam ignem faciat e coelo descendere in terram in conspectu hominum: seducit incolas terrae, propter signa quae datum est ei ut faciat in conpectu bestiae
RESP. Miracula illa Magorum, Ethnicorum & Antichristi ministrorumque ejus sunt falsa ac merae praestigiae, sunt Satanicis incantationibus producta & non divina virtute, idque ad stabilienda mendacia ac scelera, sicut Exod. 7. & 8. videre est, ubi de Magis AEgypti dicitur, quod praestigiatores fuerint, quodque incant tonibus prae stigias suas fecerint, ad obdurandum Pharaonem contra Jehovam Deum Israelis. Idem sentiendum de miraculis Ethnicorum, quae itidem non nisi imposturae incantationibus effectae fuerunt ad stabili endum idolorum cultum. Similiter ait Paul. de Antichristo 2. Thess2. v. 9, 10, 11, 12. quod ejus adventus est ex effilacitate Satanae, cum omni potentia & signis ac prodigiis mendacibus: Et cum omni fraude injustitiae in iis qui pereunt: propterea quod amorem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo igitur mittet eis Deus efficaciam deceptionis, it credant mendacio: Vt damnentur omnes qui non crediderint verita
INSTANTRVRSVS; Esto, inquiunt, miracula infidelium sint praestigiae Satanicae ad decipiendos homines. At miracula Mosis & Prohetarum, Christi atque Apostolorum talia etiam fuerunt, magicis nemse artibus producta, quum constet, Mosen Magum suisse, &c.
RESP. Apage cum ista calumnia, quam pater mendacii suggessit, Miracula Mosis & aliorum Prophetarum, Christi & Apostolorum fuerunt vera miracula, praeter & contra totius naturae & causarum secundarum ordinem, nonnisi divina potentia facta ad veritatis coelestis confirmationem. Sed quam conjectura Mosen fuisse Magum insimulant qui tantopere ab hac impietate abhorruit, ut lapidibus obtuere jusserit eum qui tantum consuluerit magos & ariolos? Deinde nemo impostor praestigiis ludit, qui non obstupefacere vulgi animos studeat captandae famae atque etiam pecuniae causa, sicut Joannes & Jambres magi AEgyptii: sicut Simon ille Magus, qui in urbe Samariae artem magicam exercuerat, & gentem Samariae obstupefecerat, dicens se esse quempiam magnum, quem attendebant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes, Iste est potentia illa Dei magna. Attendepant autem eum propterea quod a multo tempore magicis artibus eos dementarat, quemadmodum legitur Actor. 8. v. 9, 10, 11. Contra, Moes se & fratrem Aaronem nihil esse clamans, sed tantum exsequi quae Deus injunxit, satis abstergit omnem sinistram notam, Jam si res ipse considerentur, quaenam incantatio facere potuit, ut mare divisum iter populo Israelitico praeberet? ut petra baculo percussa largissimum fluvium funderet? ut Manna e coelo quotidie pluens, ad tantum populum, quantus ex AEgypto eductus & in deserto natus fuerat, alen dum sufficeret? Et si quis plus justa mensura repositum haberet, exipsa putredine disceret incredulitatem suam divinitus puniri? Quid plura? Eventus palam docet, Miracula Mosis divina fuisse, quae in omnia secula sanxerunt ejus doctrinam. Idem de aliorum Prophetarum Christi & Apostolorum mitaculis statuimus
INSTANT adhuc; Miracula quorum narratio est dubiae fidei, nihil probant: At miraculorum quae in sacris literis habentur narratio est dubiae fidei: Ergo nihil probant. Quis enim scit (nquiunt) an quae narrantur miracula in sacris literis vere fic gesta sint? Aut quis nos certiores fecerit a Mose & Prophetis & Apostolis haec fuisse scripta, quae sub eorum nominibus leguntur? Quin etiam quis nos certiores fecerit fueritne unquam aliquis Moses, aliquis Iesaias, Petrus, Paulus & alius Propheta vel Apostolus:
RESP. Minor propositio est falsa & probatio ejus plena improbitatis. Sed refellundae sunt ordine partes probationis. Primo, qui vocat in dubium, an miracula quae in sacra Scriptura commemorantur vere sic gesta sint, ejus haud dubie nimis magna est impudentia. Eadem enim opera sacram & profanam historiam universam arguet mendacii. At hos primum videmus, cum caeteras historiae sacrae partes, tum vero praecipue mitacula tanquam res non occultas sed in publico ecclesiae, & multorum hominum conspectu gestas recitari. Frustra vero conati fuissent Prophetae & Apostoli fidem vocationi, missioni & doctrinae suae conciliare miraculis, quae alii homines nunquam vidissent: Imo fidem potius omnem sibi abrogassent praesertim cum ea non ut occulta, sed velut publice nota praedicarent. Deinse doctrina quam annunciabant, rationi humanae ignota & affectibus hominum adversa erat: ideo miracula, nisi manifestissima, fidem munquam invenissent. Tum etiam & in ipsis miraculis & in doctrina quae illis confirmatur, palam apparet, ab his qui illa descripserunt. non suam gloriam, potentiam, aut alia vitae commoda, sed solam Dei gloriam & hominum salutem quaesitam esse: de veritate ergo narra tionis illorum non dubitandum. His argumentis adstipulatur non tantum Ecclesiae testimonium, verum & hostium Christi confessio, qui sane, si ulla ratione potuissent, etiam vera & nota negassent atque auppressissent. Unde satis constat mitacula quae in Scripturis sacris narrantur, tam certo facta, ac si oculis nostris ea fieri vidissemus: ac proinde non minus nobis confirmandis serviunt etiamsi oculis corporis ea non conspeximus, quam illorum qui ea edi cernebant i quemadmodum Joh. 20. v. 29, 30, & 31. dicitur: Quia vidisti me. Thoma, credidisti: beati qui non viderunt & crediderunt: Multa vero etiam alia signa edidit Iesus in discipulorum suorum conspectu, que non sunt scripta in hoc libro. Haec autem scripta sunt, ut credatis, Iesumesse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credentes vitam habeatis per nomen ejus
Secundo, si quis in dubium revocet, an Prophetae & Apostoli haec scripserint quae legimus? aut fueritne aliquis Moses, fuerintne tales Prophetae & Apostoli? Pari ratione in dubium revocet an Plato, Aristoteles, Cicero, Livius scripserint ea quae sub eorum nominibus habentur? revocet in dubium fueritne unquam vel Plato aliquis, vel Aristoteles, vel Cicero, vel Livius? Sed si nemo non censet insanim eum qui hoc revocat in dubium: quanto magis desipit is, qui de illo ambigiti
tur quinti probatio. VATICINIA Prophetica & Apostolica de ribus maximis, & nullius creaturae pervestigationi expi sitis etiam lugissimo tempore ante puomulgata & de, nceps eveniu certissimo cem, robata, vo¬ cationem, missionem & inspirationem Prophetarum & Apostolorum vere divinam esse evincunt. Idoneum testimonium diuvinitatis vertas divinationis. Tertullian. Apologet, adversus Gentes, capit vigesimo. Genes. 3. refert Moses vaticinium de Messia humani gene ris Servatore, factum annis 39 70 ante eius complementum, ut Abrahamus Bucholcerus supputat, vel annis 39 48. ut Iosephus Scalige, numerat. Genes. 6. praedicitur cataclysmus universalis, annis centumviginti ante, quam primus mundus eo perderetur. Gen. 15. praedicitu Abrahamo descensus suae posteritatis in AEgyptum, servitus in ea, & liberatio ex ea post annos quadringentos demum futura. Gen. 49. recitat Moses vaticinium quo principatus regius tribui Judae assignatus fuit, qui ei suo tempore contigit. Moses praedixit vocationem Gentium in regnum Christi quae & secuta est. Jesaias quo temporflorebat regnum Judaicum & cum Babyloniis amicitiam colebat, de excidio uibis Ierosolymorum & populi per Babylonios futuro, concionatus est. Deinde per Coresch seu Cyrum, quem expresse nomi nat plus centum anis demum post nasciturum, Babylonios subigere dos, populum Judaicum in libertatem asserendum pronunciavit. Jeremias quamdiu captivitas Babylonica duratura esset definivit. Eze chiel & Daniel de rebus etiam longe post futuris, vaticinati sunt: ac Daniel prophetias de rebus futuris ita contexuit, ac si historiam de rebus jam gestis & passim notis scriberet. Omnes Prophetae denique de Christo & vocatione Gentium ad ipsum: Apostoli item de Antichristo, de futura apostasia a Christo ac vere Catholica Ecclesia, de rebus denique aliis ea praedixerunt, quibus eventus partim exact tam responderunt, partim etiam nunc respondent, ut de complemen to residuorum nihil dubitate debeamus.
OEIICIUNT qui lam. Quicquid etiam apud Ethnicos fuit, id divinam vocationem, missionem & inspirationem Prophetarum & Apostolorum non probat. At vaticinia rerum futurarum etiam apud Eth. nicos fuerunt. Ergo, &c. Minorem probant: quia Ethnici quoque habuerunt vaticinia, quibus respondit eventus
RESP. Maiorem limito. Quicquid etiam apud Ethnicos fuit se ita ut est in vera Ecclesia, id divinam vocationem, missionem & inspirationem non probat. At vaticinia rerum futurarum fuisse apuc Ethnicos ita ut sunt in Ecclesia, negatur. Magnum enim & multiples inter Ethnica & sacra vaticinia discrimen est. Nam Ethnica vaticinia fuerunt imposturae diaboli, fictitia imitatione divinam veritatem & gloriam obscurate volentis: a vatibus furiosis & diabolico impeti agitatis fundebantur: scelera & idololatriam confirmabant: falsa spo illis auscultates in fraudem & perniciem illiciebant: de rebus incertis edebantur, aut saltem de iis quarum eventus pro sua calliditate diabolus utcunque e signis praecedentibus colligere potuit, vel quas divino permissu atque imperio effecturum se cognoverat: quin etiam ob sura erant aut ambigua, aut vana: denique a veritate & iustitia divina prius patefacta dissidebant
sequitur probatio sextiQuod vero Prophetae & Apostoli a quibro sacri libri sunt scripti aut quoru doctrina in scriptis Propheticis & Apostolicis continetur, omnes Ethnicorum vel alias religiones sectantium virtutes fulgore suae pietatis & virtutis obscuratint, ex collatione historiarum Ecclesiae & hominum extra ecclesiam manifestum est. Certe in Prophetis & Apostolis ea fuit pietas & vitae sanctitas, quae extra ecclesia non invenitur:
OBIICITURI. Quorum lapsus sunt minime leves, eorum non est tanta pietas & sanctitas: At Prophetarum & Apostolorum lapsus minime leves fuerunt: Ergo eorum non fuit tanta pietas & sanctitas.
RESP. Quorum lapsus sunt minime leves, eorum non est tanta pietas & sanctitas, sc. si in lapsus illos plena voluntate & dedita opera inciderunt & in illis perseverant. At Prophetas & Apostolos in lapsus illos plena voluntate incidisse & in illis perseverasse, negamus: nam setio resipuerunt & resipiscentiam constanter declararunt, quod vera pietatis & sanctitatis magnum est documentum. Qui vero extra Ecclesiam fuerunt & sunt, illi non resipuerunt nec resipiscunt, sed indies deteriores evaserunt & evadunt.
OBIICITURII. Quicquid Prophetis & Apostolis cum haereticis & seductoribus commune est, id vocationem, missionem & inspirationem eorum divinam minime probat:
At pietas & sanctitas Prophetis & Apostolis cum haereticis & sedu ctoribus communis est. Ergo, &c.
RESP. Quicquid Prophetis & Apostolis cum haereticis & sedu ctoribus commune est, sc. revera, id vocationem, missionem & inspirationem eorum divinam minime probat. At pietatem & sanctita tem Prophetis & Apostolis cum haereticis & seductoribus revera conmunem esse, negatur: Nam haeretici & seductores pietatem & sanctitatem tantum simulant: & ut nihil simulatum est diuturnum, ita Et illi malitia suam brevi, pdunt, nec fere solent omnia flagitia occula tare, sed ea vel excusant vel extenuat, vel pflagitiis omnino non ducunt.
OBIICITURIII. Quicquid revera in multis Ethnicis aut non minus aut certe maius etiam fuit, quam in Prophetis & Apostolis. id Prophetarum & Apostolorum divinam vocationem, missionem & inspirationem non probat: At picias, sanctitas & vitus revera in multis Echnicis aut non minor aut certe maier etiam fuit quam in Prophetis & Apostolis: Ergo, &c.
RESP. Assumtio negatur. Nam etsi videtur re vera non minor aut maior pietas, sanctitas & virtus in multis Ethnicis quam in Prophetis & Apostolis fuisse, tamen revera minime fuit. Quicquid n. Eth nici fecerunt q externa specie admodum laudabile videtur, illud neex vera fide profectum est; quod autem ex fide non est, peccatum est Rom. 14. v. uli, nec Deo placuit, quia absque fide impossibile est placre Deo Hobi. 11. v. 6. nec ex vera Dei & proximi dil ctione illud pro¬ Amanavit, quia qui vera fide destituuntur, ii vera Dei & proximi chati¬
tate non sunt praediti: nec ad solius Dei gloriam illud retulerunt, sed suam tantummodo famam ex eo aucupati sunt
RESP. Primo virtus illa externa tantum disciplina fuit, intus radices non habuit. Deinde non omnes partes obedientiae Deo debitae complectitur: terrio, iidem probarunt & sccuti sunt plurima cum vera virtute, pietate & sanctitate pugnantia, nimirum, idololatriam multas falsas de Deo opiniones: quarto, motus illi laudabiles, quatenus tales, fuerunt in illis dona Dei, ideo laudari debent: quinto, nullos habent Ethnici qui similes saltem possint esse Enocho, Noacho, Abrahamo, Isaaco Jacobo Josepho, Mosi, Josuae, Samueli, Davidi, Josaphato, Jesaiae, Jeremiae, Ezechieli, Danieli, Paulo & aliis innumeris Christianis
Restat ultimi membri probatio. Quod Prophetae & Apostoli doctrinam, quam annunciarunt & inscriptis ecclesiae tradiderunt, martytiis suis atque adeo sanguine & morce sua obsignarint, & quod in illorum martyriis divina & insuperabi lis virtus eluxerit, divinitatem doctrinae pro qua patiobantur evidenter testificans, sacra historia & Ecclesiastica testatur. Paulus Phil. 1. v. 7. vincula sua affirmat defensionem & confirmationem fuisse Evangelii. & I. Thess. 2. v. 1. & 2. ait: Ipsi nostis fratres, ingressum nostrum ad vos non fuisse vanum: Imo etiam prius passi & contumeliis affecti Philip. pis, sicuti nostis, libertate loquendi usi sumus in Deo nostro ad annunci: andum apud vos Evangelium Dei cum multo certamine. Petro Apostolo praedixit Christus quam morte glorificaturus esset Deum, Joh. 21. 8, & 19. Historia vero Ecclesiastica commemorat singulorum Apostolorum mortes, quibro doctrinam quam annunciaverunt obsignarunt,
exstitisseSEGUNDUM hoc est: Si vestibula aliaeque partes librorum sacrorum testantur, Prophetas & Apostolos, a quibro scripti sunt, divinitus vocatos; missos & inspiratos fuisse: tum Prophetarum & Apostolorum vocatio, missio & inspiratio fuit divina. Verum est antecedens. Ergo & conseques.
Consequentia connexi certa est: Nam aut in sola scriptura fides nostra terminatur, aut datur processus circularis in infinitum, in quo files, cum nusquam terminetur, necessario evanesca¬
Assumtio inductione ostendi posset omnium librorum, si necesse esset: unius & alterius solumodo mentionem faciam. In libris Mosis subinde legitur, Et dixit Iehova ad Mosen, Dic populo Israelis, &c. Jesaias sic orditur librum suum; Audite coeli & auribs percipe terra; nam Iehova loquitur. Libri Jeremiae initium est, Verba Ieremiae ad que fuit. verbum Iehovae temporibus Iosiae, &c. Sic in Novo Testamento, Paulus Apostolus Iesu Christi: & speciatim in epistola ad Galatas, Paulus Apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum ad Deum Patrem, qui suscitavit cum ex mortuis. Sic in vestibulo epistola Petri; Petrus Apostolus Iesu Christi: & in secunda epistola, cap. 3. v. 2. ait, Memores sitis verborum quae praedicta sunt a sanctis Prophetis, & mandati illius nostri qui sumus Apostoli Domini & Servatoris. Denique in vestibulo Apocalypseωs dicitur; Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit ipsi Deus ut indicaret servis suis quae oportet fieri cito: is vero missam per Angelum suum, servo suo Iohanni significavit: Qui testificatus est sermonem Dei & testimonium Iesu Christi, & quaecunque vidit.
EXCIPIUNT Papistae; Nisi prius Veteris & Novi Testamenti libros istos divinos & Canonicos esse credideris, qui credes Catholica fide verum esse, quod in istorum libroris vestibulis inscribitur? An tu non credis ista, quia credis scripturas quae ista asserunt esse d.vinas & Canonicas; Prius ergo scripturas illas esse divinas credis, qex illis inscriptionibus credas Prophetas & Apostolos divini? vocatos, missos & inspiratos fuisse
DUPLICATIO nostra. Duob. modis peccant Papistae in istaJobjectione: Primo occultatione propositionis, quam etsi obtinere cupiunt, tamen hoc loco cauti tacent, nepe, Ex solius ecclesiae testimonio seu ut Bellarminus loquitur libro quarto de Verbo Dei cap. quarto; Non aliunde ex Ecclesiae tradit: one non scripta nobis constare, libros Propheticos & Apostolicus esse divinos. Atqui secundum hanc propositionem Papistica, quod fidem nostram terminabit, non erit scriptura Ssed Ecclesia: & fides nostra quam habemus scripturae, resolvetur ul timo in autoritatem ecclesiae, fides vero Ecclesia in seipsam. Hoc est mysterium iniquitatis Antichristianae, quod sub ista Manichaea argutia delitescit. Sed hoc pacto evertitur primum illud principiu in quod omnia vera dogmata Theologica ultimo resolvi necesse est, DoMINVSDIXIT. Omnis enim cognitio, fides, doctrina & demonstra. tio Theologica necesse est terminetur in aliquo ultimo immobili & primo vero, de quo fas nulli sit ambigere, quod non est nisi Scriptura sacra seu Verbum Domini: quia Scriptura S est vox Dei, & quic quid Scriptura dicit. Deus dicit. Ideo Deus nos revocat ad Legem & ad testim nium, Jes. 8. Sic patrum ecclesia Deo obtemperans statuit. Non audiamus haec dico, haec dicis: sed audiamus, Haec dicit Dominus: ut loquitur Augustinus libr. de Unitate Ecclesiae cap. 3. Secundo si includatur exceptio Papistica centro & spaciis Syllogismi, talis erit:
Prius non potest credi aut probari per posterius: At credere libros Propheticos & Apostolicos esse divinos & Canonicos est prius: credere autem esse verum quod in istorum librorum vesti. nulis scribitur, est posterius.
Ex vestibulis igitur librorum istorum, non potest credi aut probari, libros istos esse d vinos atque Canonicos
At ista Papistarum exceptio argumentum nostrum nec solvit, nec laedit: nam neque consequentiam, neque praemissas attingit: Stat igitur immotum. Conclusionem vero negant quod quale sit disputandi genus & quam conveniens verae doctrinae Analyticae, Papista viderint. Sed videamus tamen ordine praemissas exceptionis. Prim onegamus majorem: nam falsum est, prius non posse credi aut probari per posterius. Quid enim sunt omnes demonstrationes τοῦ ὃν nisi prodessus a posteriore ad prius? Quid est Regressus demonstrativus, nisi postquam causa ignota ex effectu notiore demonstrata est, ostea regrediendo ex eadem causa eundem effectum demonstrare. Fides principiorum prior est quam conclusionum: & tamen per con clusiones demonstratas, fides principiorum magis innotescit. Prius oportet credere, Deum esse, quam Deum remuneratorem esse: & tamen ex Dei remuneratione quam sensu percipimus, magis innotescit & confirmatur fides, Deum esse. Prius oportet credere, Deum est se, quam providentia mundum regi: & tamen ex providentia, quae est, posterior, nobisque notior, venitur in cognitionem Dei, qui est prior & nobis ignotior. Ita quoque in praesenti materia, divina inspiratio Scripturae est causa veritatis ejus. Prius ergo credendum, Scripturam esse divinam, quam esse veram. Sed quando ignotum est alicui Scripturam esse divinam, none licebit ex constante & immutabili eje veritate probare & colligere, eam esse divinam? Major itaque Papanae exceptionis est falsa.
Deinde nec Minor est simpliciter vera, quia ambigua. Prius enim & posterius duplex est, vel natura vel nobis. Etsi fides divinitatis sa trae Scripturae natura prior est fide veritatis Scripturae: tamen quoa, nos, prius credimus esse veras, posterius esse divinas. Nisi enim credas esse veras, nunquam credes esse divinas. Fides autem veritatis ducit in fidem divinitatis, non quidem sola & absolute, sed foris cooperantibus aliis argumentis divinitatem Scripturae probantibus: intus cumprimis persuadente Spiritu sancto, scripturam hanc non modo veram, sed & divinam esse. Res clarior erit appositione exempli Credimus epistolas Pauli esse vere divinas, & Paulum esse Aposto lum lesu Christi, quia credimus esse verum quod in illis epistolis scriptum est, cum perpendimus sublimia mysteria rerum divit arum quae in illis continentur & alia divinitatis earum argumenta, de qui bus postea agetur.
DVPLICANT Papistae: Potest quidem credi verum esse, quod scribitur in Scriptura satra, non credito hoc prius, quod sit divina; sed non Catholita fide. TRIPLICATIO nostra: Falsum hoc est; quia fides Catholica quantum ad Canonem, habet duos gradus: fidem veritatis & fidem divinitatis. Haec quidem prior est natura, sed illa prior est quoad nos: per illam ad hanc Spiritus sanctus nos deducit.
Haec de causa efficiente Scripturae. Si reliquas causas spectemus; comprehenduntur illae in essentia ipsius scripturae quae consistit in materia, forma & fine. Finem hic tausis internis adiungimus; quia sacra Scriptura instrumentum est, per quod rerum divinarum sapientiam consequimur: natura autem & essentia cujusque instrumenti in ipso fine & usu potissimum constituta. est, ut Philosophi etiam agnoscunt, voluti Jacobus Zabarella libro tertio de Methodis, capite decimo-octavo. Ex scripturae igitur essentia sic firmissime colligimus:
Quaecunque scriptura continet doctrinam prorsus divinam materia, forma & fine, illa profecto est divina:
Scriptura Prophetica & Apostolica continet doctrinam prorsus divinam materia, forma & fine: Ergo, &c.
Issumtionis tria sunt membra, primum de materia, secundum deforma, tertium de fine Scripturae sacrae: quae ordine explicabimus & probabimus.
Materia scripturae sacrae sunt tum dogmata ipsa quae in ea tradum tur, tum verba quibus illa efferuntur, quae prorsus divina sunt: quo- rum pleraque rationi humanae ignota fuerunt, & nonnisi per revelationem divinam cognita sunt in Ecclesia Dei, sive res sive sententias & verba spectes. Res enim de quibus docent Prophetae & Apostolis captum humanum superant & a nullo hominum potuissent cognosci nisi Deus revelasset. Ex sola enim sacra Scriptura didicimus, Deum esse unum essentia, trinum personis, Patrem, Filium & Spiritum sanctum: ex sola sacra Scriptura didicimus, hominem qui ab initio puru& beatus erat conditus per defectionem a Deo puritate & beatitudin sua excidisse & se cum tota posteritate sua peccato & poenis peccatorum. obnoxium fecisse. Ex sola sacra Scriptura didicimus, Deum ex mera sua gratia per unigenitum suum Filium Dominum nostrum IESVM. CHRISTVMhominem factum nos liberaturum fuisse & liberasse a peccato & poenis peccatorum & ad veram beatitudinem nos reduxisse Ex sola sacra Scriptura didicimus, fore universalem resurrectionem omnium mortuorum & judicium universale omnium hominum vivorum & mortuorum electosque in aeternum beandos, reprobos in perpetuum cruciandos. In summa ex sola Scriptura sacra didicimus, veram & solidam cognitionem Dei & nostri, Evangelium de Iesu Christo Mediatore nostro veransque ac constantem adversus peccatum, mortem, omnesque miserias consolationem. Haec doctus Plato nescivit: haec acutur Aristoteles ignoravit: Deus autem in Scriptura sacra nobis revelavit. Hoc testatur Johannes Baptistia cum ait Joh 1. v. 18. Deum neme vidit unquam:: nigenitus ille Filius qui est in sinu Patris, ille exposuit, Hoc testatur Paulus 1. Cor. 2. v. 7. vsque ad finem; loquimur sapientiam Dei in mysterio, oc cuitam illum quam praefinierat Deus ante secuia ad gloriam nostram &c.
Sententiarum vero, hoc est, verborum & styli Prophetici & Apostolici character exercitatis in: criptura & divinitus illuminatis longe evidentius testatur, libros sacros a Deo omnis sapientiae autore ex se inspiratos quam styli Latini aligantia & sotunditas testatur Ciceronianae dictionis peritis, libros de officiis & de Oratore, a Tullio ex loquentiae Latinae parente scriptos esset Objicitur I. Gentiles etiam, veluti Platonem & Platonicos de suncta Trinitate, de Verbo illo aeterno scivisse: unde colligitur, dectrina hanc non esse Scripturae sacrae propriam & diuvinam Antecedens probatur inductione locorum aliquot. Plato epistolam secunda quae scripta est Dionysio Tyranno Syracusano, luculentam divinae naturae descriptione habet: ωοι τῶν παντον σασιλεα πανν κσι κα εκεινσ ενεκα πανοι κι uεινὸ χίτιον ἀπάίταν τείν κολῶν. δευτερον δε ωριτα δουτερα, κι σριτον ωοι τῳ ρίτα, hoc est, Circa omnium Regem sunt omnia & illius causa omnia & ipse est omnium rerum pulchrarum causa: secundum circa secuoda: & tertium circa tertia. Quibus verbis mysterium Sacrosanctae Triados a Platone innui, docent sancti Patres, Iustinus Martyr Apologia pro Christianis, & Theodoretus de curatione Graecarum affectionus Item epistolam sexta quae est scripta Hermeae, Erasto & Corisco, ait; Si τν πάντον θεὸν κγεμόνα τεον τε ὀγτον κι ταν μελλώιτον, τοτε ηγομενος κα διτκ πθτερα κυριονε πομνογτας, hoc est, obtestantes Deum, rerum omnium, & quae sunt & quae erunt, Imperatorem, illiusque Imperatoris & causae Patrem. Idem in Epinomide ait: τὸν κόσμον ἐταζε λόγος ο παυτε, θειδλατος, Mundum digessit Sermo ille omnium maxime divinus. Similiter Numenius Pythagoreus ait in iis quae de Bone conscripsit:: δημικργοντος ζεκ χζηεινασ νομιζειν πατεογ τον πρῶτον θεόν, id est, Existimare oportet Opificis Dei Patrem esse Deum primum. Amelius Platonicus ait de Filio Dei: κοοτος αμα κ ο λόγος, καγ ον αεί δνια τα γ¬ γνομενα εγιγνιlo, id est, Et hic ergo erat Sermo ille secundum quem semper fuerunt quae facta sunt. Similia habet Plotinus & alii.
RESP. Concedimus haec exstare apud Platonem & discipulos ejus: verum ea non a seipsis habuerunt, sed partim ex Scriptura sacra hauserunt, quam lectam ipsis Galeni & Amelii scripta testantur, partim in Academiis Phoeniciae & ÆEgypti perceperunt, in quibus & Plato versatus est,
Objicitur II. Plato & alii Philosophi de beatitudine deque rebus aliis. convenienter Prophetis & Apostolis multa tradiderunt: Ergo doctrina le istis rebus non est scripturae sacrae propria & diuvina. Antecedens probatur inductione locorum aliquot. In Theaeteto Platanis pag. centes. septuages: sexta tomi primi, Editionis Henrici Stephani, Anni 1587. beatitudo hominis est ἐμονωσις θεο κι τό δυυκτόν, αμονωσιε δε, είκαιον & υσεον μετα φρονήσεως γοιο, hoc est, ut Deo quam proxime fieri poteriassimilemur atque conformemur. Deo autem nos assimilat just:tia & sanctitas cum sapientia conjuncta. Et paulo post: θεοσ ὕδαμη κδαμῶς εἴδε¬ κos, αλλ ως οιον τε δεκαιθτατος, μι σσκε σίν αυτῳ αμοιστερον κδεν ἡ oς αν η¬ μών αυ γθητανοτι δικαιοταιος ωρι τθτα καη ως αληθῶς δεινοτης ανδρος hoc est, Deus nusquam ullo modo injustus, sed quantum fieri potest justissimus sid est, infinite est justus) Deo autem nihil similius est, quam um ex nobis hominibs aliquis quam justissimus est. In hoc nimirum & vera hominis praestantia versatur. Item, Deum tempus cum mundo ordinasse docetur tomo tertio operum Platonis in lib. Timaei Locri de anima mundi: & Deum mundum dissoluturum cum voluerit traditur in eodem lib. Timaei Locri de anima mundi & in Timaeo Platonis: Dei providentia mundum regi, in Apologia Socratis.
RESP. Plato haec quoque & similia a Mose & Hebraeis mutuat? est ut docet Iustinus Martyr in apologia, pChristianis, Clemens Aiexandrinus multis in locis, & Theodoretus de curatione Graecarum affect. pluribus itidem in locis. Unde Plato dictus fuit Moses Aiticissans, ut refert Clemens Alexandrinus lib. primo Stromatum, pag. centes quadrages. octava. Edit. Comelinianae, & Theodoretus Sermone secundo de Curatione Graec affect pag. triges. septima, Edit. Comel. ex Numenio Pythagor. Ex materia igitur Scripturae S. sic argumentamur.
Quaecunque Scriptura continet dogmata a Deo immediate profecta, tum quoad res, tum quoad verba, illa certe est divina: At sacra Scriptura continet talia dogmuta: Ergo est vere divina
Haec de materia Scripturae sacrae. Forma illius est veritas prima, immutabiliter sanctissima, justissima & perfectissima, quae nihil profani, injusti, imperfecti docet, nihilque sancti, justi, perfecti non docet. De ea dicit Christus Joh. 17. v. 17. Sanctifica eos tua veritate: Verbum tuum illud veritas est. Et Paulus Col. 3. v. 5. Propter spem sepositam vobis in coelis quam prius audistis per sermonem veritatis, i. e. Evangelii. Unde Scriptura sacra dicitur prima veritas, tum quia Deus eam primo revelavit Ecclesiae per Prophetas & Apostolos: tum quia vera est simpliciter & sine ulla exceptione & conditione consensus cum altero. Scripturam enim sacram credimus esse veram per se ac propter se: Symbolum autem Apostolicum, item Nicenum, & alia symbola ac scripta ccclesiastica post scripturam Propheticam & Apostolicam a piis viris exarata, cesentur vera, quatenus cum Scriptura Prophetica & Apostolica consentiunt.
Veritas autem illa Scripturae sacrae tum reium est quas Scriptura ipsa docet, tum orationis de rebus enunciatae
Eaque bifariam consideratur: nam aut tota aut pars totius aliqua tum simpliciter in se tum comparate cum naturali veritate: aut partes aliae cum alijs inter se justa comparatione considerantur?
Si tota consideretur in sese, omnibs modis est integra & puraSimiliter si pars aliqua totius veritatis Scripturarum in sese simpliciter consideretur, non minus in qualibet parte deprehendetur: mmutabiliter vera, sancta, justa & perfecta, atque in seipsa tota
Sin conferatur cum veritate naturali nostra, eam integritate & puritate longissime excedit: ut divinae gratiae, quae veritatem quae supra naturam est nobis revelavit, amplitudinem tanto magis cognoscamus & praedicemus. Sin denique partium aliarum cum aliis inter se compatatio instituatur, apparet omnium suavissima panatmonia & consensus perpetuus, sic ut doctrina Christi & Apostolorum cum Prophetis Prophetarum posteriorum cum prioribus, priorum cum Mose, Mosis cum Patriarchis, Patriar hatum denique cum puima patefactione Dei in Creatione & in Paradiso facta per omnia & ad amussim congiuant Ex forma Scripturae Sacrae sic argumentamur:
Quaecunque Scriptura est veritas prima, immutabiliter sanctissima iustissima & perfectissima, ea profecto est divina. At Scriptura Phophitica & Apostolica est veritas prima, &c. Ergo est cerro diuina.
Haec de forma Scripturae Sacrae. FINIS ejusdem est is ad quem nulla doctrina nisi divina citra errorem ullum perducere potest.
Est vero geminus. I. Gloriae solius Dei illustratio, ut qui gloria tur, in Domino glorietur, Jerem. 9. vers. 24. 1. Corinti I. vers. ultim.
II. Solida & aeterna animatum nostratum consolatio & salus quia Scriptura Sacra hoc etiam fine est exarata ut per consolationem ejus, spem habentes, & in Filium Dei credentes, vitam aeternum obtineamus, Rom. 15. vers. 4 Joh. 20. ver. 31. Hac autem seripta sunt, ut credatis Iesum esse Christum Fulium illum Dei, & ut credentes vitam huheatis per nomen eius.
Inde sic colligimus quaecunque Scriptura tradit doctrinam soli Deo gloriam in solidum tricuentem & ad consolationem salutemque aternam animarum nostrarum a Deo peculiariter destinatam, ea profecto divina est.
At Sacra Scriptura tradit doctrinam talem: Ergo est vere divina. Maioris Membra duo sunt: primum negari potest, ideo illud probamus testimonio Christi, qui ait Joh 7. vers. 18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit glortam eius qui misit ipsum, hic verax est, & iniustitia in eo non est, idem Christus Domi nus ut probaret, doctrinam suam esse divinam, hoc ipso argumente usus est Joh. 5. vers. 41. & sequentibus. Gloriam ab hominibus non capto. Sea vos novi charitatem Dei non habere in vobis. Ego veni in nomine Patris mei, nec recipitis meisi venerit alius in nomine suo, illum re tipietis Quomodo vos potestis credere, quum gloriam alii ab aliis capte tis, & gloriam illam quae a solo Deo proficiscitur, non quaeritis: & cap. 17 vers. 30. Ego viro non quaero gloriam meum: & vers. 54. Si ego glorificimeipsum, gloria mea nihil est. Similiter Paulus ut doctrinam suam divinam esse doceat, hoc ipso argumento utitur Galat. 1. vers. 10. Num enim utrum humana an diuvina suadeo: aut quaero hominibus placere Enimuero si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, Idem confirmat oppositio contratiuus Quaecunque doctrina ad hominum & non solius Dei gloriam comparata est, ea nequaquam divina est; qualis erat doctrina Pharisaeorum, de quibus Euangelista Johannes ait cap. 12. vers. 43. Dilexerunt gloriam hominum potius quam gloriat Dei. Etgo illa doctrina vere divina est, quae solius Dei, & quidem in solidum, gloriam quaerit, Haec generalis nota ac regula est, qua divi na doctrina ab humana dignoscitur
Secundum membrum matoris extra controversiam est. Quod ad minoris confirmationem attinet, Sacrae Scripturae doctrinam soli Deo gloriam in solidum vendicate & ad solidam aeter. namque animatum nostratum consolationem atque salutem a De peculiariter destinatam esse, paulo ante ostensum est. Ad confitmationem vero ampliorem, hoc quoque referendum est. Quod Sacr Scriptura soli Deo gloriam in solidum asserat, inde etiam constat quia Deum autorem unicum rerum omnium praedicat & celebrat quod inductione omnium capitum veteris & novi testamenti ostem di posset. Deo adseribit creatione coeli & terrae & omnium quae in eis sunt: Deo adscribit gubernationem & conservationem omnium & singulorum: Deo adscribit Ecclesiae vocationem, redemtionem, sanctificationem Deo soli adscribit salutem nostram, ac in summa Deo. adscribit tanquam autori unico omnia bona quae fuerunt, sunt & erunt.
Quod vero Sacra Scriptura a Deo destinata sit ad subministrat dam nobis solidam consolationem & perducendos nos ad salutem aeternam, similiter inductionee Veteri & Novo Testamento osten¬s di posset Docet enim passim Scriptura, nos peccatores recipi in gratiam & placete Deo & vitam aeternam habere propter Christi per fectissimam obedientiam & justitiam nobis imputatam: tum subministrat multiplicem & constantem adversus omnis generis miseria & calamitates atque adversus ipsam mortem consolationem, quae omnem superat consolationeme Philosophia petitam¬
On this page