Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 31
VTOx modestiae non semper eodom modo usurpatur. Nam interdum lata significatione capitur pro ordine decore agendi in o mni virtute: interdum stricte sumitur, ut hoc loco, & sic definitur:
MODESTIA est virtus, quae regit desideria in mediocribus honoribus, aut expetendis tuendisque aut recusandis si offerantur, aut si i1 eorum petitione repulsam passi simus, susque deque ferendis, ad Dei gloriam & humani generis commodum, Psal. 131. v. 1, 2.
Hujus virtutis est, non arrogare sibi alienum honorem, vel majorem debito, non appetere officium aliquod seu functionem supra vires, nihil ambitiose de seipso praedicare aut ab aliis praedicari velle, suas proprias laudes non ebuccinare, de seipso non testari quicquam fastuose, Prov. 27. v. 2. sanctam sanctisque congruentem disciplinam optime conservare, praesertim in communibus conventibus non omnes confuse, nec prosilientes impudenter, quasi rapta uti oratione: sed cedere iis, qui & ordine & consilio praepositi sunt & majores. I. Cor. 14. v. 28, 29, 30, 31, 32. In consultationibus seu deliberationibus, si aliorum consilia & sententiae improbari debeant, cleganti επηθεραπεια id facere, conveniente modesto & urbano viro, exemplo Chuschaei Arcaei, 2. Sam. 17. v. 7. factorum suorum rationes reddere aliis quorum interest, Actor. 10. v. 4. etiam in locis obscuris & non celebribus in hoc mundo, libenter permanere, si vocatio ita postulat & consilio Dei servire, ut Christus exemplo suo praeivit, Johan. 7. v. 9. I non agnoscere elogia & laudes, quibus ab aliis sive adulatorie sive nimium extolleris: non ultro se ingerere Principum alloquiis, sed ea fugere: nec ad illos accedere, nisi vocatus sis, & tum quoque ubi vocatus fueris, modeste te gereret
Virturi huic studendum: I. Quia a Deo nobis praecipitur, Rom. 12. v. 3. Enimvero per gratiam quae mihi data est, edico cuivis versanti inter vos ne sapiat sub pra quam oportet sapere: sed sapiat ad sobrietatem, prout cuique Deus partitus est mensuram fidei. Jacob 1. v. 9, 10.
II. Quia illa Christo similes simus, ac proinde ad eam suo exemplo nos Christus invitat, Matth. 12. v. 15, 16, 17. 18, 19 Joh 5. v. 31, 34. ti. Joh. 7. v. 8, 9, 10. Et cap 8. v. 54. & cap. 13. lavans pedes discipuli, suis. & cap. 18. v. 37. modestissime affirmans se rege esse. Item quum esset natura Deus naturam hunianam assumens ut dicitur Philipp. 2. v. 5, 6, 7. 8.
III. Quia ejusdem & alij sancti fuerunt studiosi, veluti Josephus Patriarcha modeste Regis Pharaonis animum in se defixum ad Deum revocavit, cujus solius est sapientiam praestare, Gen. 41. v. 15,16. David Psal. 131. v. 1. ait: Iehova, non fuit altus animus meus, neque elat oculi mei; ac non aggressus sum res magnas aut arduas supra quam conveniat mihi. Vir Dei qui contra altare a Jarobeamo Bethele erectum vaticinatus est, noluit cibum capere in regia Jarobeami quamvis invitatus a Rege, 1. Reg. 13. v 7. 8 Johannes Baptista, Matth. 3. v. II. Johan. 1. v. 20, 21, 37 Petrus & Johannes Apostoli laudem sanationis claudi noluerunt sibi arrogare, Act. 3. v. 12. Modestiae studiosissimus fuit Paulus Apostolus, I. Thessal. 2. v. 6.
V. Quia est medium per quod pervenitur ad excellentiam, Luc. 9. v. 48. Matth. 23. v. 12. Qui sese deprimit, extolletur
VI. Quia melior est, quam jactantia cum egestate conjuncta, Proverb. 12. v. 8. Melior est qui agnoscit se vilem & servum habet; eo qui se extollit honore & defi itur cibo.
(it & a ministris verbi Dei prae caeteris modestia praestanda, I. Quia illis prae caeteris mandatur II. Quia imitatores modestiae Christi esse prae aliis debent. III. Quia aliis bono esse exemplo debent. QUERITUR, An fidelibus liceat detrectare munus sibi diuvinitus impositum?
Immodestia seu arrogantia, est vitium cum quis ordinis sui & sortis suae oblitus, plus sibi arrogat & usurpat quam par est, & de seipso ambitiose jactat aliquid, propriasque suas laudes praedicat, aut ab aliis praedicari desiderat & gaudet, atque ita gloriam vanam ab hominibuscaptat: aliis se praefert, eosque contemnit: κενobεζια, inanis gloriae cupiditas quoque insignitur:
Ea cum aliis hominibus omnibus tum maxime ministris verbi Dei est fugienda, I. Quia prohibetur a Christo, Matth. 23. v. 8. Vos autem ne vocamini Rabbi: unus est enim doctor vester, nempe Christus: omnes autem vos, fratres estis. Et v. 10. Nec vocemini doctores; unus enim veter est doctor, nempe Christus. Gal 5. vers. 26. Ne simus inanis glorio cupidi
II. Quia illam Christus ipse fugit, Joh. 5. v. 31. Si ego testor de meipso, testimonium meum non est idoneum. v. 34. Ego ab homine testimonium non capto. Et v. AI. Gloriam ab hominibus non capto.
III. Quia eandem fideles Deo probati studiose fugerunt, ut David Psal. 131. v. 1. Paulus 1. Thessal. 2. v. 6. Petrus Actor. 3. v. 12.
IV. Quia est turpis. Turpe est suas aliquem virtutes laudibus efferre, etiamsi vera de seipso praedicet. Propria laus sordet,
VI. Quia praecipue in mendaces cadit, Prov. 20. v. 6. ut docet ex emplum senis illius Prophetae Bethelani, qui viro Dei ad vaticinandum contra altate Jarobeami misso dicebat, Etiam ego Propheta sum ut tu, & Angelus allocutus est me ex verbo Jehovae, mentiebatur: autem ei, ut legitur, 1. Reg. 13. v. 18.
VII. Quia probro afficit Deum, Prov. 17. v. 5. Qui subsannat pauperem, probro afficit opificem ejus.
VIII. Quia comitem habet poenam. Prov. 17. v. 19. Qui ostium suum exaltat, (qui in edito loco aedificat) quaerit contritionem, id est; qui sese inflat & offert ultra conditionem suam, quaerit & amat ruinam suam
QUaRITUR: An non immodestiae & arrogantiae sit, si quis alios docere cupiat? Videtur affirmandum, quia Christus dicit Matth. 23. v. 10. Ne vocemini Doctores; unus enim vester est Doctor, nempe Chritus. Et Jacobus Apostolus ca. 3. v. 1. Ne estote multi Doctaeres, fictres mei, scientes fore ut gravius judicium auferamus. RESP. Distinctione opus est. Nam si quis praeter vocationem legitimam alios docere cupiat, est immodestus & arrogans, & de tali intelligi debent Christi& jacobi dicta. Si quis vero legitime vocatus docendi munus suscipiat, immodestiae & arrogantiae accusari non potest nec debet
QUae RITUR etiam, an deceat pios studium pietatis seu propria benefacta commemorare? RESP. Distinguendum est. Non dedecet cum necessitate requirente id fit, ut fecit Hobadia, 1. Reg. 18. v. 12. 13.
Intempestiva modestia, est quum quis ubique aut nimis abjecte & demisse loquitur & agit, & officia aliorum temere recusat, nulla habita ratione officij sui & aedificationis aliorum. Vide Chrysostomum homil. viges. secunda in 2. ad Corinth.
Vocatur etiam immodesta modestia. Frequens est nonnullis in comparatione sui cum aliis: ut quum quis alium ut ejus favorem aucupetur, Praetoris magni loco habet, se nec lixae
Apage immodestam hanc modestiam: I. Quia illam vitavit Christus, asserens suam innocentiam, integritatem & autoritatem, quandocunque opus fuit, veluti quum ait Joh 8. v. 46. Quis ex vobis arguit, seu convincit me de peccato? Matth. 12. v. 6. Dico autem vobis, quendam templo majorem hic esse. Et v. 41. Et ecce, plus quam lonas est in hoc loco: Et v. 42. Et ecce, plus quam Salomon est in hoc loco¬
2. Quia illa reprehensa fuit a Chiisto in Petro Apostolo recu¬ sante admittere officium lotionis pedum quod Christus humilitat: tem commendaturus discipulis suis exhibebat, Joh. 3. v. 6, 7. 8.
3. Quia illam fugit Paulus Apostolus, veluti cum asseruit autori tatem Apostolatus sui, quum sinceritatem suam professus est & confirmavit, maxime in secunda epistola ad Corinthios: Idque tam sedulo fecit, ut necesse etiam habuerit ambitionis suspicionem & crimen a se removere, ut 2. Corinth. 2. vers. 16, 17. & sequentibus capitibus multis.
On this page