Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 23
URAMENTUM, est religiosa invocati: Dei, qua ipsum sine dolo praemeditate in testem eorum quae dicimus aut promittimus, tanquam unicum cordium scrotatorem, appellamus: ut illi quibus juramus, propter interjectum Dei nomen de veritate nostrorum verborum ne dubitent. Deut. 6. v. 13. & 10. v. 20, 21. Rom. 1. v. 9. 2. Cor. t. 23. & cap. 11. 31. Philipp. 1. 8.
I. Quia sic Deus praecepit, Deut. 6. v. 13. Iehovam Deum tuum timeto, & ilum colito: & per nomen eius turato, Jes. 45. 23.
II. Quia solus Deus est religiose invocandus. III. Quia solus Deus est inspector cordium, omniscius, omnipraesens, qui possit scire, quod jurans verum dicat
V. Quia solus Deus est omnipotens, qui possit defendere veri tatem eamque testantes, & punire perjuros
luramentum per Dei nomen, quum vel Magistratus id exigit, ve. alioqui necessitas postulat, pie praestari potest & licitum est: ut sequentes rationes evincunt. I Quia verbo Dei praecipitur, Deuter. 6. v. 13. & cap. 10. v. 20. Jesa. 6 16. II. Quia juramenti finis est bonus & voluntati Dei consentaneus. pertinet enim ad confirmationem fidei & veritatis ad decisionem litium & controversiarum, Haebr. 6. v. 16. quo gloria Dei illustretur & aliorum saluti consulatur.
IV. Quia nititur exemplis probis, nimirum Dei ipsius, Christ Domini, sanctorum Angelorum & fidelium Veteris & Novi Testamenti, Matth. 5. v. 18. Rom. 1. ver. 9 & cap. 9. ver. 1. & 2. Corinth. 1. ver. 23. Philipp. 1. v. 8. 1. Thessal. 1. vers. 10. OBJICIUNT Anabaptistae: Iuramentum Christianis est prohibitum: Ergo ab illis pre praestari non potest: Ergo non est illis licitum Antecedens probare conantur testimoniis Christi & Jacobi. Christus dicit Matt. 5. 34. 35. 36. 37. Ego vero dico vobis, ne jurute omnino: neque per caelum, quia thronus Dei est: Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia urbs est magni regis. Neque per caput tuum jures, quia non potes unum capillum album aut nigrum facere. Esto autem sermo vester, etiam etiam, non non, quod autem supra haec redundat, a malo est. Apostolus vero Jacobus cap. 5. 12. ait: Anteromnia vero fratres mei, ne jurate neque per caelum, neque per terram, neque aliud ullum iusiurandum: sit autem vestrum est, est; & non, non: ne in condemnationem incidatis
RESP. Anabaptistae simpliciter accipiunt, quod secundum quid dicitur. Quum enim ex aliis Scripturae locis tum veteris tum noviTestamenti constet, juraftum per nomen Dei probari a Deo: sequitur non omne juramentum a Christo & Jacobo esse prohibitum sed tantum pugnans cum Lege Dei, quam Scribae & Pharisaei corcumpebant partim falsa interpretatione, partim additamentis. Nam quod dixit Deus, Non sumes nomen Dei tui in vanum, hoc Scribae & Pharisaei interpretabantur, Non peierabis: tanquam si dixissent; Quocunque modo libuerit, licet uti nomine Jehovae Dei tui, modo non pejeres. Additamentum fuit, Sed reddes Domino quae turaveris, id est, quod si forte non poteris ea praestare, quae jurasti, hoc imprudens factum tuum expiato muneribus Domino oblatis. Utrumqui reprehendit Christus, sed prius quidem disertis verbis, posterius vero (ut loquuntur) tacite, per consequentiam. In interpretatione a Christo reprehenduntur ista. Prin um, quod abusum nominis divini Iinac doctrina sua Phatisaei & Scribae non solum ferebant; sed etiam re impie comprobabant. Secundo, quod obliquum abusum excusabant pr torum, qui dissimulato Dei nomine, perres creatas jurare se posse statuebant. Tertio, quod utrumque hunc abusum, extra necessitatem & causam justam atque legitimam jurisjurandi, in familiari sermonepatiebantur usurpari. Hoc enim proprie significatur nomine λόγος quo Matthaeus utitur versic. 37. Ac primum quidem & secundum reprehensionis caput his verbis ostendit, Ne turetis omnino, puta sive directe nomen Dei assumentes, sive oblique pro Dei nomine appellationem rerum creatarum adhibentes. Quod posterius quia amplius & fac ilius ab hominibus excusatur, prudentissime Christus aliquot illius exempla attulit; ut omnia ejusdem generis prohiberi quoqui ostenderet, quamvis ab ipso non fuerint hoc loco expressa. Deinde vero ad tertium venit reprehensionis caput, in his verbis, Esto autem ermo vester, Etiam, etiam; Non, non: ut ab omni levi, temeratio, & ptioso sermone sanctissimum Dei nomen vindicaret, ne ab ullo sint vocatione justa & necessitate usurpari posset. Additamentum vero, his rebus positis, sua infirmitate corruit. Nam ex ea regula, quam postremis verbis hic tradit Christus, continuo manifesta iniquitas illius & falsitas convincitur, quod autem supra haec redundat, a malo est Hinc enim assurgit haec argumentatio: Quod a maligno est, probari Deo non potest: Pejerate autem a maligno est: Non igitur Deo probari potest Huic adjungenda est, autore Christo, altera argumentatio: Merces meretricis, pretium canis, sacrificium improbi, & alia hujusmodi sunt abominationi Jehovae: Pretium autem vel munus pejerantis, est munudimprobi: Est igitur abominationi Dominocontra quam Pharisaeis esse videbatur, maximam licentiam cuique ad pejerandum attribuentibus ad commoditatem sui καπηληημα¬ a O¬
Instant Anabaptistae: Christus dicit, Ne iuretis omnino: & Jacobus Neque aliud ullum juramentum iurate: Ergo omne juramentum Christ. anis prohibetur.
RESP. Fallacia est a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Nam in verbis Christi, particula emnino restringenda est ad formulas temerarii juramenti quas Pharisaei fingebant esse licitas: id pater ex distributione mox addita, neque per caelum, neque per terram, & c. Jacobus etiam omne duntaxat juramentum temeratium seu falsum prohiberi indicat, Manet igitur, juramentum per nomen Dei. exigente Magistratu aut necessitate, pie praestari posse & licitum esse fidelibus
Juramentum licitum est de rebus cum verbo Dei consentientibus, nempe de rebus veris, certo cognitis, licitis, possibilibus, gravibus necessariis, utilibus, dignis tali confirmatione, id est, postulanti bus juramentum propter gloriam Dei & salutem proxim
Simplex, quod est absque imprecatione Compositum, quod cum impiecatione est conjunctum Partes ejus duae sunt: Contestatio Dei, & imprecatio vindictae divina Contestatio Dei, est qua jurans Deum suae asseverationis testem citat, Rom. 1. v. 9. Deut. 6. v 13. & 10. v. 29 Josu. 23. 7. Jes. 65. v. 16. Jer.
.v. 7. & 12. v. 16. 2. Cor. 118 Gal. 120. Imprccatio vindictae diuvinae, est qua jurans se devovet, & ad poenam. perjurii obligat, ut anathema sit coram Deo, & Deus cum puniat, si sciens faliat. 1. Reg. 2 v. 13:
II. Juramentum est vel assertorium, quo confirmatur res praeterita aut praesens: vel promissorium quo aliquid futurum promitttitur.
Omne vero promissum, jurejurando firmatum, de iis quae quis & bonam conscientia perque Legem Dei promittere, & reipsa non solum ante, sed etiam post puomissionem praestare potest; ita cbligat conscientiam apud Deum, ut sine ullo prorsus dolo jure Gentium, Legeque Dei, ipsis etiam hostibus, ut Turcis, haereticis & latronibus necessario sei vare teneatur, atque eo a nemine hominum liberati possit: sicut Psal. 15. v. 4. de germano cive Ecclesiae Dei & vero haerede cae¬ li dicitur, Iuravit damno suo & non mutat. Quin etiam hosti & fidem frangenti, fides data est servanda, ut David fecit servans fidem promissam Sauli, 2. Samuel. 9. 5. Imo etiam illi, qui fraude & dolo pronissionem aliquam obtinuit: Ita duces Israelitarum conservarunt vitam Gibeonitis, quantumvis astutia horum circumventi, Josu. 9. 15. Et multo magis fides servanda, si quis nulla circumventus fraude juramento legitimo se obstrinxit, sicut Jonathan filius Saulis Davidi. fecit, qui maluit amittere regnum, quam violare jus jurandum
III. Juramentum e causis efficientibus, est vel delatum, vel spontaneum. Iuramentum delatum, est quod ab aliquo alteri defertur ad contestandam invocato Dei nomine veritatem.
Estque vel iudiciale, vel extratudiciale. Iuramentum iudiciale, est quod a Magistratu seu judice seu parte adversa judicialiter defertur, quando ex aliis documentis veritas causae alicujus liquere non potest. Graece dicitur ἐπακτὸν juramentum. Vocatur etiam juramentum publicum & solenne. De eo sermo est Hebr. 6.16. Exemplum causarum in quibus juramentum judiciale defertur, Exod. 22. 8, 11.
QUAERITUR; Si magistratus hostis verae religionis deferat alicui: orthodo xae religioni addicto iuramentum, quo eum obstringat, ut veritatem dicat de omnibus rebus de quibus interrogatus fuerit, an iuramentum tale praestare & ad omnia interrogata quae novit, respondere teneatur;
RESP. Juramentum praestare potest, sed addita expresse excetione; nempe, se de omnibus dicturum veritatem, & de omnibus reponsurum, exceptis iis, ad quae respondendo peccaret adversus gloria Dei & charitatem in Deum & proximum: Exempli gratia; si per juramentum interrogaretur, quinam praeter ipsum sint ejusdem cum ipso religionis? quibus in aedibus, & quando conventus instituti sint aut instituantur concionum causa? ad talia rogata respondere non tenetur, neque enim bonam conscientia potest: quia respondendo pecca ret contra gloriam Dei, praejudicium enim adferret divinae religion cujus exercitium etiam clandestinum impediretur: peccaret contra charitatem in Deum & proximum; proderet enim & in difficultate magnas conjiceret fratres, quorum incolumitati etiam cum facultatum & vitae suae dispendio consulere debet.
Ad juramentum delatum pertinet adiuratio, quatenus illa est actio qua per Deum aut exigimus ab aliquo juramentum, quo se ad aliquio faciendum obstringat: aut nos eum citra juramenti exactionem ad ad liquid vel mandando vel rogando obstringimus: idque ut certior fiat petitio nostra, religiosa adjuratione firmata. Exempli gratia. Genes24. Abrahamus adjuravit servum suum, id est, exegit ab eo juramentum, ut non acciperet Isaaco filio uxorem de filiabus Cananaeorum. sed ex cognatione. 1. Reg. 2. Rex Salomon adjuravit Semejum peJehovam, ne egrederetur huc aut illuc
De adiuratione vide plura lebro primo Hieronymi Zanchii orthodox. de Operibus Redemtionis in tertium praeceptum,
Hec de juramento delato. luramentum spontaneum, est quod sit ad asserendam gloriam Dei, & promovendam aliorum salutem, non delatum ab alio, sed sponte, quum necessitas & vocatio nostra exigit ut Deum festem allegemus. nos vera dicere; ut Paulus fecit Rom. 9. 1.
IV. Juramentum vel directum est vel obliquum, Iuramentum directum, est in quo expresse assumitur Dei nomen per quod juratur.
Iuramentum obliquum seu indirectum, est in quo creaturis nominatis Dei nomen dissimulatum intelligitur: cujusmodi erat apud Judaeos juramentum per caelum, per terram, per templum, &c. Matth. 5. vers 34, 35.
Jurisjurandi religioni opponuntur, recusatio legitimi iuramenti, impium turamentum, & impletio impii iuramenti.
Recusatio legitimi iuramenti, est peccatum, cum quis recusat prae stare juramentum, quod vel magistratus juste exigit, vel alioqui necessitas hoc pacto fidem firmari & veritatem stabiliri postulat: quo & gloria Dei illustretur & aliorum saluti consulatur. Legitime enim per Deum jurare, Christianis licet, ut supra confirmatum
Impium iuramentum, est peccatum, cum contra Legem Dei juratur. Estque vel temerarium, vel idololatricum vel iniquum, vel periurium; luramentum temerarium, est cum quis sine judicio, temere & sine causa, ex levitate quadam & profana consuetudine jurat. Vocatur vno nomine Deieratio, vel Deiurium. Cujusmodi fuit juramentum Saulis 1. Sam. 14. 40, 45.
Quod Papistae per creaturas jurent, patet ex Thoma Aquinate se cunda secundae quaest 89. 4. 6 item ex juramentorum, quibus utuntur, formulis, quas plerunque haec clausula finit: Ita me Deus adiuver & mater Dei cum omnibus sanctis: Vel, ita me Deus adiuvet & omne ancti. At per nullum sanctorum esse juramentum faciendum, sequenti bus argumentis probatur.
I. Juramentum faciendum est per solum Deum Nullus autem sanctorum est Deus. Quanquam quid non aude impietas? Jovius Histor. lib 24. deos tutelares appellat eos: & LE6 X. Pontifex Romanus nomen DEAE tribuit Mariae lib. 8. epistol. illius nomine a Bembo scriptarum epist. 17. ut inter Papanos & Gentiles nihil sit dicriminis in deorum dearumque culti
Propositionis veritatem sequentia confirmant testimonia: Deut. 6. v. 13. Iehovam Deum tuum timeto & ipsum colito; ac per nomen eius. iurato. Et c. 10. v. 20, 21. Iehovam Deum tuum timeto, eum colite; & ei adhaereto, ac per nomen eius iurato. Ipse est laus tua, idemque Deus tuus Jes. 45. ver. 23. Per me turavi, prodiut ex ore meo iuste verbum, quod non rovocabitur, mihi incurvatum iri omne geniu, juraturam omnem linguam. Et c. 65. v. 16. Qui iurat in terra, jurabit in Deo amen
Sancti sunt tantum creaturae Ergo per sanctos non est jurandum. Additur in Assumtione tantum, ut excipiatur Christus, qui non est tantum creatura, sed etiam verus natura Deus
Major evidens est; nam ipsum quoque Jus Canonicum illam asserit causa 22. quaest. 1. in aliquot canonibus. Can. Considera dicitur: Considera quod Salvator non per Deum jurare prohibuit, sed per caelum & terram, etiam per Ierosolymam & per caput tuum. Et mox ex Concilio Carthaginensi IV. Clericum per creaturas turantem, accrrime est. obiurgandum, si perstiterit in vitio, excommunicandum decernimus. Et mox iterum can. Si quis, ex deci etis Pii Papae, dicitur: Et si quis per creaturas iuraverit, acerrime castigetur & iuxta id quod Synodus diiudicaverit poeniteat. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium, quin divina condemnatione coerceatur. Sed si Episcepus ista emendare neglexerit, acerrime corripiatur. Et paulo post, Can. Mover. te, ait Gratianus: JURA RE PERCREATURAS MAIUM EST. QUIA A DEOPROHIBITUM. Et mox ibidem: Deus per creaturas iurare prohibuit, ne vel more Gentilium aliquod Numen Deitatis crenturis inesse crederetur, vel ne creaturas contemtibiles iudicando, per eas promissa pro ruhilo duceremus. Et paulo post: Dupiiciter reus est, qui per creaturas iurat mendaciter: quia & contra prohibitionem turat per quod sibi iurare non licet, (a quo peccato est immunis, qui nonnisi per Creatorem jurat.) & protimum dolo capit, &c.
III. Quod idololatricum est, faciendum non est Juramentum per sanctos demortuos est idololatricum: ut ipsummet Jus Canonicum fatetur Causa 22. q. 1. can Et iurabunt: ubi dicitur; Quod per mortuos iuret oninis idololatra
Ergo juramentum per sauctos demortuos non est faciendum. IV. Quicquid a Deo severissime punitur, id neutiquam est faciendum.
uramentum per creaturas a Deo severissime punitur: sicut Deus Sophon. 1. 4. & 5. comminatur ie exscindere ve le eos qui jurant per Jehovam & per Melechum suum, hoc est, qui in juranientis cum Deo conjunxerint creaturas: Una enim creatura exempl causa nominata veluti Melecho, (per quem Sol intelligitur, a Gentilibus prodeo habitus & cultus) per Synecdochen speciei omnes creaturae intelliguntur.
V. Qui non sunt scrutatores cordium, & videre nequeunt, anmentiri vel fallere velimus: per cos non est jurandum. Qui enim jurat per eos, qui cordis arcana non vident;is ludificatur illos qui juramentum ab ipso exigunt.
At sancti non sunt cordium scrutatores, & videre nequeunt, an mentiri vel fallere velimus. Solus enim Deus est καρδιογνωςσης, solus Deus cordium recessus intimos intuetur.
Ergo, &c. VI. Per quem juramus, eum etiam invocamus. Nam juramentum est invocatio ejus, per quem juratur, ut sit testis eorum quae dicimus aut promittimus.
At sancti demortui non sunt invocandi: Ergo, &c. VII. Pet quem jurandum est, is etiam est religioso cultu colendus. Nam juramentum est pars cultus religiosi: ut supra adducta ex Deuteronomio & Jesaia testimonia ostendunt.
Ergo, &c. IIX. Per quem jurandum est, eum ubique esse & jurantes audire necesse est. Nam stultum est jurare per eum, qui non audiat quae dicuntur.
At sancti demortui non sunt ubique & jurantes non audiunt Nam ubique esse & ubique audire quae dicuntur vel promittuntur est Dei solius proprium. Ergo, &c.
X. Per quem jurandum est, eum jus & facultatem habere oporet eos perdendi qui mentiuntur. Nam per quem jurant, cum obtestantur, ut poenam perjurii sumat, se pejerent
At sancti demortui jus & facultatem non habent eos perdendi qui jerant. Hoc enim jus, haec facultas est solius Dei Ergo per sanctos demortuos non est jurandum. Ex his omnibus liquet, Papanos in juramentis per sanctos, idololatriam committere.
OUIECTIO: Per salutem seu vitam Pharaonis Iosephus Patriarcha juravit, Gen. 42. v. 25. Ergo per homines & alias creoturas licet jurare. RESP. Negatur antecedens: quia oratio Josephi non est juramenntum, sed affirmationis genus apud nationes omnes pias & impius receptum olim, evidentiae seu vehementiae causa, cum collatione alicujus rei certae & manifestae, ut sententia sit, ea quae asseverantur, tam est se certa quam est certum, vivere eum, quem nominat asseverans. Similia exempla: 1. Sam. 1. ver. 26. dixit: hanna mater Samuelis ad sacerdotem Helin; Vivit anima tua Domine mi, sum mulur ille questabat tecum hic supplicando Iehovam. 1. Sami, 7. vers. 55. Abner Rect Sauli interroganti de Pavide dixit: Vivit anima tua, Rex, non nnui Et cap. 20. ait David ad Jonathanem: Certe vivit Iehova & vinit anit ma tua, quasipassus inter me & mortem est. Et cap. 25. v. 26. dicit Abi¬ gail ad Davidem: Nanc ergo Domine mi, per viventem Iehovam & A vitam tuam, &c. Sententia ergo verborum Josephi est: Quam vero vivit aut salvus est Pharao, aut ego eum salvum esse volo, tam vere haec dico. Quod si quis insiet, orationem Josephi esse juramentum; tum respondeo, inesse in ea metonymiam effecti, ut per salutem & vitam Pharaonis intelligatur causa efficiens & autor salutis & vitae Pharaonis, id est, Deus: nam Josephum virum a Deo donatum salvifica fide, urasse per creaturam, nequaquam est verisimile. Sic Genes. 31. 53. lacob iuravit per pavorem patris sui Isaaci, id est, Deum quem pavebat Isaacus.
Hucusque de juramento idololatrico. luramentum iniquum, est quum aliquis jurat se facturum quod illicitum est & verbo Dei repugnans, aut plane sibi impossibile: ut s quis iratus jurat, se occisurum alterum: ideo ipso jure nullum est, neservandum. Quale fuerat juramentum Davidis de trucidando Nabale & tota ejus familia, 1. Sam. 25. v. 21, 22. quapropter David pruden ti oratione Abigajile revocatus juramentum i- lud non est exsequutus, eodem capite v. 34.
Perjurium dicitur a pejerando. Pejerare autem non est, quodvis falsum jurate; sed scienter falsum jurare, aut quod ex animi sententia. juraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non praestare, cum possis & debeas, pejerate est. Dixi primum, pejerate non esse, quodvifalsum jurate: nam qui non animo fallendi & non scienter jurat falsum, quod putat verum esse, non pejerat. Deinde dixi, sicut verois concipitur more nostro, hoc est, juxta sensum verborum communiter a nobis intellectum: nam cum Romanus ille sancte promisisset Antiocho Regi, se daturum mediam partem navium, (quod Antiochus intellexetat juxta morem & usum communem omnium Gentium de totius classis parte media navium integratum,) postea autem dimidiam singularum navium dissectarum partem exhibuit, pejeravit. Tertio dixi. praestare, quum possis & debias: nam qui juravit se aliquic facturum quod per se malum non est, postea autem non potest praestare gravibus causis vel divinitus impeditus, is non pejeravit; velut quum Apostolus Paulus sancte promisisset se venturum Corinthum, postea autem non venit impeditus divinitus, nequaquam censendus est pejerasse.
Perjurium ergo, est peccatum, quum quis contra jus divinum naturale & scriptum, interposito juramento, aut asserit quod certo novit rel putat se aliter habere: aut promittit quod vel animo cogitat non prestare, vel etsi quum juraret cogitaverat facere, postea tamen, quum possit & debeat, non praestat.
Perjurium vel assertorium est, vel promissorium. Periurium assertorium, est quum quis interposito juramento asserit animo fallendi quod certo novit vel putat se aliter habere
Species ejus duae sunt: Prima, est si quis aut falsum pro vero jure sciens esse falsum, aut verum tanquam falsum jurando neget, sciens esse verum.
Altera species, est si quis aut verum juret, putans esse falsum: aut falsum neget, putans esse verum. Hoc quoque perjurium peccatum est, ex accidenti, quia sit animo fallendi.
Periurium promissorium, est quum quis jurejurando promittit quod vel animo cogitat non praestare, vel etsi quum juraret cogitaverat facere, postea tamen, quum possit & debeat, non praesta¬
Istius quoque duae sunt species: Prima, est quum quis jurejurando promittit, quod animo cogitat non praestat facto ipso¬
Altera species, est quum quis quod ex animi sententia promiserat illud mutata voluntate postmodum non praestat, quum possit & debeat praestare: velut quum quis vitae redimendae causa latroni jurat certam summam pecuniae se numerarurum, latrone nemini detecto; postea autem, ut pecuniam, quam poterat numerare, retineat, remaliis revelat. Istius speciei e: at perjurium Sichemitarum, qui Abimelecho j raverant fidelitatem & subjectionem, postea vero mutarunt voluntatem: item Israelitarum a Davide deficientium ad Absalomum.
Utrumque perjurii genus tum assertorium, tum promissorium duplex rursum est, nempe, vel privatum, vel publicum.
Publicum, est quod committitur contra juramentum publice solenniter juratum, puta in judicio vel in homagii solennis exhibitione, quae sit a subditis Magistratui. Tale perjurium publicum fuit Sedechiae Regis Judaeae, irritum facientis fedus cum Nebucadnet. gare Magno initum, spreto jurejurando ipsi in nomin Jehova praestito. Simile fuit perjurium Ottocari Bohemiae Regis, qui juramentum fidelitatis Rodolpho Romanorum Imperatori jutatum, uxore regina instigante violans Imperatori rebellavit.
Omne autem perjurium, sive assertorium, sive promissorium, sive privatum, sive publicum sit, nobis summa religione cavendum est.
On this page