Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 37
TVASA Saera in tabernaculo Mofaico & templo Jerosolymita no multa fuerunt, ut & instrumenta sacra alia, quorum quae dam enumerat Paulus Hebr. 9. vers. 2. & seqq. uti sunt lych. nuchus auteus, lucernae, Arca federis undique circumtecta auto, supra Arcam Cherubini gloriae obumbrantes operculum propitiatorium, urna autea habens manna, virga Aaronis quae germinaverat. tabulae federis. Plura recensentur Exod 25. & 26. & 27. & 40. & i. Reg. 7. & 8. item 1. Chron. 28. & 2. Chron. 3. &.
In novo Testamento paucioribus vasis & instrumentis opus est, Praecipua sunt, aquae vas seu Baptisterium seu fons sacer, in quo aqui Baptismatis servatur ad baptismi administrationem requisita: & vasa ad Coenae Dominicae celebrationem necessaria, cujusmodi sunt patina pro pane Domini & poculum pro vino Domin
Ex qua materia esse debeant, Christus & Apostoli non praescripserunt, & revera etiam nihil interest ex qua sint materia. Initio Christiani utebantur modo ligneis, modo vitreis poculis: sed postea accessit luxus, ut ex auto & argento fierent.
Notatu digna est sententia Bonifacii Episcopi & Martyris, quae recitatur in Jure Canonico, De Consecratione, Distinctione prima, canone quadragesimo-quarto ex Concilio Triburiensi: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur: nunc e contrario lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus.
Papistae multa admodum vasa & instrumenta idololatriae in Ecclesiam invexerunt, ut sunt campanae quibus templa resonant in mis sarum celebratione, candelabra, lucernae, cerci, reliquiae sanctorum quas vocant, thus, thuribulum, organa, lampades, monstrantiae, cruces, vexilla, statuae, aspersorium, cineres qui die cinerum asperguntur, asinus ligneus qui in die Palmarum citcumducitur & alia quae in prima parte Sylloges Thesium Theologicarum enumeravimus in thesibus de Traditionibus
Veteres Christiani, quia nocturnos conventus instituere cogebantur, cum non liceret diurnos habere ob tyrannidem Gentilium qui religionis Christianae infansissimi hostes erant, lychnos accendebant ad solandas tenebras nocturnas: at Papistae interdiu cereos & candeldas accendunt, idque coram imaginibus; qua in re morem imitantur? Ethnicorum. Ut enim Chaldaei lucernas diis accendebant, quarum nullam dii illi videre poterant, ut est in epistola adscripta Jeremiae in libro Baruchi nomen prae se ferente capite 6. versic. 18. quam epistolam Papistae praecipue legere debent, hortante Bellarmino: (atque utinam eam legant Platonica in alienis peccatis meditatione? Num ego talis sum?) ita etiam Papani cereos accendunt coram divis suis ligneis & lapideis, qui non magis suas candelas vident, ac Chaldaeo rum dii lucernas sibi appositas viderunt. Similiter Ethnici accensis lu minibus excolebant Saturnias aras, ut videre est apud Macrobium Saturnalium libro I. cap. 7. & 11. & in Februis suis deorum manium, seu Feralibus, sepulcra facibus lustrabant, ut est apud Qvidium Fastant mense Februario, die, cui nomen Candelariae inditum est ab istocitu, ad laudem & venerationem Beatae Mariae
Iidem idololatriam committunt thura imaginibus & reliquiia sanctorum adolendo. Quod enim incensum imaginibus & reliquii stor. libr. 2. Ad eorum exemplum item Pontificii lustrales cereos gesanctorum adoleant, constat ex Missali Romano titulo de ritu servando in celebratione Missae Atqui thuis oblatio adeo Soli DEC convenit, ut Claudianus, aut quisquis Poeta ille fuerit, cujus carmen Claudiano adscribitur in editione Plantiniana, non dubitaverit asserere, ideo Magos Jesu Mariae filio thus obtulisse, quia Deus sit. Sic enim canit, Christum alloquens
Dantt bi Chaldaei traenuntia munera Reges. Myrrham homo. Rx autum suscipe thura Deus. Sed: huris accensionem Deo vivo offerendum clarius evadit exLevit. 2. vers. 1, 2. Cujusvis autem animae, quum oiseret eblationem muneris Iehovae, e simila sto oblatio; cui superfundet oleum & imponet thus. Sic afferet illud ad aliquem filiorum Aaronis, sacerdorum; quid accipiet inde plenum pugillum suun e simiia ejus muneris & ex olen: jus cum toto thure ejus: adolehiitque sacerdos suffimentum mamorialis ejus in ipso altari, munus igne absumtum odoris grati Iehovae. Soli au¬ tem Deo thus adolendum & non creaturae ulli, liquet manifeste ex co, quod Ezechias rex pius atque religiosissimus contudit etium serpentem aeneum quem fecerat sjussu Dei) Moses, co quod usque ud dies illos Israelitae adolerent ei, quem vocavit Nechuschthenem, sid est, aercum, a materia) 2. Reg. 18. vers. 4. Liquet idem ex eo, quod Josias rex vers cultus divini studiosissimus & assertor abolevit & e medio sustulit eos, quos constituerant Reges Iudae, ut adolerent in excelsis per cicitates Iudae & ambitum Ierosolymorum: similiter eos qui adolebant Baali, Soli. & Lunae, ac planetis, denique toti exercitui coelorum, 2. Reg. 23. 5. Bellat minus ipsemet de Ecclesia Triumphante libr. 2. cap. 16. ait; Carporratem (inter cujus haereses libr. 1. Irenaei adversus haereses, cap. 24. Apud Epiphanium haeres. 27. Apud Augustinum de haeres. cap 7. re. censetur cultus imaginibus Christi exhibitus adorando, incensumque ponendo) coluisse Christi imaginem eo modo quo Gentes colunt. ndola. De reliquiis & aliis instrumentis idololatria Papanae videantus libri duo nostri, De Origine errorum Papisticorum.
Earum alia ratio fuit in veteri Testamento, alia est in novo. In veteri Testamento Sacrae vestes aliae propriae erant Aaronis summi Sacerdotis, aliae communes illi cum filiis: aliae denique filios rum singulares: ut videre est Exodi 28
Summus Sacerdos totus a capite ad pedes usque vestiebatur pretiosissimis & splendidissimis vest:bus, cum gemmis permultis maximi valoris, praesertim duodecim super scapulas, & totidem in pectorali in quibus nomina singularum tribuum Israelitatum insculpta eran
Finis vestium illarum proximus erat, ut conciliarent magnam gratiam & autoritatem Summo sacerdoti, & sacerdotibus aliis, adeoque & toti cultui divino, quo sic populus in cultu Dei retineretur, ne dilaberetur ad idololatrias Ethnicas.
Praecipuus autem finis erat, ut essent typi & imagines in summo uidem Sacerdote ducentes populum ad Christum, qui est verus Pontifex summus per Leviticum summum Pontificem significatus, tum quoad personam suam, tum quoad cfficium: in aliis vero sacerdotibus nostram repiaesentantes dignitatem in Christo & officium, quemadmodum Christus nos fecit sacerdotes Deo & Patri. 1. Pet. 2. Apoc. 1. Exod. 19. Ornamenta Summi Sacerdotis fuerunt ista: tetorale, amiculum, pallium, tunica ocellata, cidaris, & lalihius. His partim redemtionis beneficium per sacerdotium Christi, partimej doctrina per prophetiam, partimque administratio & regimen xter num per regnum illius fuerunt adumbrata. Nam amiculum, & pectorale unius fuerunt argumenti. Etenim amiculum eo proprie pertinebat, ut pectorale sacrum in justa sede ipsius sustineret. His autem communiter significabatur officium Mediatoris nostri partes suas utrinque defungentis: nam quisquis mediator est, inter duas parte minimum intervenit: ac proinde utrumque procurat mediator noster, ut Apostolus ad Hebiaeos loquitur, a Deo quidem, sive (ut vul go loquuntur) a parte Dei, τu ωρος ιμας, quaecunque nobiscum perfncienda, vel apud nos perficienda sunt; a nobis vero, sive ex parte nostra, τα ωρος θεον, quaecunque cum Deo aut apud Deum oportet proturati. Haec duo distincte in summo sacerdote significabantur in amiculi & pectoralis saeri gestatione: quia inerant amiculo gemmae cum nominibus singularum tribuum populi Israelitici: quam ecclesiam typice sacerdos sistebat coram Domino, quemadmodum & Sacerdos noster Ecclesiam sine labe & macula sistit coram Deo & Patre nostro, purgatam per Spiritum E diverso autem (illa enim a parse nostra) latentia in pectorali gestabat Sacerdos summus Vrim & Thummim, id est, lumina & perfectiones, ex quibus dabat Ecclesiae responsa Deus: ut eo pacto ostenderet per Mediatorem nostrum id beneficii nobis comparatum esse, ut a Deo communicentur nobiscum omnia quae ad lucem veritatis, & perfectionem justitiae & vitae aeternae pertinent. Sic mediatio commode olim adumbrata, nunc perfecte in Christo consummata es¬
Ad hanc mediationem tribus officiis est opus, prothetiae, sacerde tj, & regni: prophetiae, qua & nostra mala & bona a Deo obvenientia doceamur, sacerdoty, quo nostium malum deleatur, & bonum Dei, comparetur per remissionem peccatorum & reconciliationem gratiae; regni denique, quo salus haec nostra per Christum parta, id est, liberatio a malo, & fructus sive possessio boni in aeternum conservetu regali virtute & autoritate ejus. Prophetiam adumbravit pallium, tintinabula & malo granata de eo pendentia: sacerdotium significavit lumina illa autea, cui insculptum, sanctitas Iehovae: regnum denique cidaris imposita capiti illius. Re liqua, etsi ratione aliqua differentia, re tamen atque substantia suerunt communia sacerdoti summo cum sacerdotibus reliquis; ad quae respexit Apostolus Ephi. 6. quum παν οπλίαν Christianam, id est, omnem ejus armaturam describeret: esx autem sunt tunica, baltheus, tiarae, & femoralia. Quid Ecclesiae olim haec significaverint, eo loco demonstrat Apostolus ex parte, quem modo attulimus tunicam justitiae nominat, baltheum veritatis & constantiae, quo tota armatura nostra constringitur atque firmatur in Domino: tiarae glorise in singulis diversae pro conditione ipsorum femoralia hone statis exstiterunt Justitiam enim veritatemque hominis Christiani coram Deo gloriosam esse consiat. & honestatem inomnibus alb eo procurandam, non solum coram Deo, verum etiam co¬ tam hominibus, ut praecipit Apostolus 2. Cor. 6. & 1. Thess. 5. De vestibus sacris summi sacerdotis videantur plura in nostra Exegesi Analytica illustrium asiquot vaticiniorum veteris Testamenti de Christo in lectione ex vigesimooctavo capite Exodi.
In novo Testamento neque Christus, neque Apostoli quicquam de vestibus peculiaribus in administratione Sacrorum usurpandis praeceperunt: imo neque vestem ipsi mutarunt, cum vel docebant, vel baptizabant vel coenam sueram administrabant. Sed neque vetuerunt, ne quispiam alias vestes sumat. Liberum igitur est per se, uti aliis vestibus Et certe tempore Hieronymi consuetudo fuit in Ecclesia, ut sacramenta administraturi, veste linea induerentur: sic enim contra Pelagian. libro primo scribit: Quae sunt rogo inimicitiae contra Deum, si Episcopus, Presbyter, Diaconus, & reliquus ordo Ecclesiasticus in ad ministratione sacrificiorum, candida veste processerint? Verum quia in cultu idololatrico veste linea utuntur clerici Papani& in ea non parum sanctimoniae ponunt superstitiosi homines: valedicendum est non solum cultui idololatrico, sed etiam omnibus. idololatriae instrumentis & adminiculis: & ministri Ecclesiae consueta veste, sed honesta, gravi & munda induti officio suo publice defungantur.
Delirium vero est quod tot monachorum familiae, Dominicani, Franciscani, & cucullatorum greges stolido vestitus genere sibi placent & in cucullis sanctitatem quandam salvificat inesse praedicant; unde imperatores, Reges & Principes in cucullis sepeliri voluerunt.
Inepta etiam est κακοθηλία clericorum Papisticorum, qui vestitu theatrico in sacris suis ac praesertim in Missis utuntur: & vestitu a laicis distingui volunt. Neque vero illa κακοζηλία ex illis Veteris Testamenti locis, in quihus de vestibus Sacerdotum Leviticorum agitur palliari potest. Nam multiplex illa vestium sacerdotalium distinctio & varietas erat in veteri Testamento typica: veritate autem exhibita, quid amplius typos requirunt? Tum sacra nostra vestis, quam aproplianis hominibus disserimus, est Christus Jesus & imitatio sanctitatis ipsius, sicut Apostolus ait Roman. 12. versic 12, 13, 14. Abdic. amus opera cenebrarum & induamur habitu qui Iuci conveniat. Vt interdiu, compo site ambulemus, non in comessationibus & ebrieta¬ libus: non cubilibus ac fasciviis, non lite & invidia. Sed induimini Domino Iesu Christo & carnis curam ne habete ad explendas cupiditates. Et Galat. 3 v. 27. Quicunque in Christum baptizati fuistis, Christo fuistis induti. Haec de vestibus sacris jam sufficiant, CORELVSIO ET RECAPITVLATIO
totius libriSic igitur explicatum est quae sit sincera religio, quae vera pietas quis purus cultus Deo immediate debitus, tum internus, tum externus. Fundamentum ejus est mandatum Dei: Deus enim coli vult, prour ipse mandavit: & vera atque orthodoxa Ecclesia hoc tantum farit, quod praeceptum est verbo Dei; nec quicquam vel addit vel minuit. Nihil autem sincerus cultus Dei aliud ab homine desiderat quam vivam fidem, veram Dei agnitionem, fiduciam & spem in Deo, charitatem erga Deum, fidelem timorem Dei, humilitatem, patientiam, orationem ad Deum religiosam quam precatio, juramentum, votum, gratiarumactio ad Deum & celebratio ejus continetur, gelum pro gloria Dei, confessionem veritatis caelestis & ceremonias a Deo praescriptas. Non leve autem peccatum est in religione quicquam contra ac praeter voluntatem sanctae & singularis illius majestatis statuere: & graves poenas merentur, qui non tantum alienum & novum cultum Dei invexerunt; sed etiam leges a Deo latas suis institutis multifariam violarunt. Tum Ecclesia Catholica, mater Christianorum verissima, solum ipsum DEUM, cujus adeptio vita est beatissima, purissime atque castissime colendum praedicat: nullam nobis adorandam creaturam inducens, cui servire jubeamur, ut Augustinus ait de moribus Ecclesiae Catholicae primo libro, capite trigesimo. Tu benedicte Iehovi, doce mo statutaquu. Tupraecepisti, mandata tua observari valde. Utinam comparentur viae meae, ad observandum statuta tua! Tunc non erubescam, quum intuebor in omnia praecepta tua, sed celebrabo te recto corde & nomen tuum praedicabo in aeternum, AMEN
On this page