Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 18
LIBERTAS seu potestas jurisdictionis Ecclesiasticae, est jus a Deo Ecclesiae datum tuendi Ecclesiasticam disciplinam in offendiculis judicandis & tollendis., Ecclesiasticam disciplinam vocamus, non quam Ecclesia suo arbitrio introduxit, sed quam Christus Dominus Ecclesiae suae praescripsit & imperavit. Proinde Christo Domino resistunt, qui disciplinam Eccclesiasticam oppugnant.
Estque vel communis, vel propria. Communis, cui subesse omnia membra Ecclesiae debent nullo excepto, Haec appellatur usitate potet stas clavium. Sed erat proprie potius appellanda ministerium. Vide Ambrosium libro tertio de Spiritu Sancto, capite decimonono Potestas tamen etiam dici potest ex 2. Corinth. 13. 10. verum non alia nisi ministerialis: nam potestas clavium principalis Christo soli competit.
Sunt igitur claves regni caelorum, non summa seu principalis potestas, quae soli Christo competit, sed ministerialis, data Ecclesiae Christo, ad fores regni caelorum credentibus Evangelio & resiiscentibus aperiendas, incredulis autem & non resipiscentibus claudendas. postolorum, Ephes. 2. 20. aliudque fundamentum nemo ponere po¬ Claves regni caelorum sunt duae: praedicatio Evangelii & disciplina Ecclesiastica; seu doctrina & disciplina.
Claves illae manent formaliter in manibus Christi & Ecclesiae simul; Christi principaliter, & Ecclesiae secundario; at omnium ex aequo ministrorum Verbi, instrumentaliter. Ergo in Ecclesia sempemanent & illius ministerio. Unde Ecclesia illarum usum exercet per ministros Verbi & presbyteros. Quapropter omnes fidi ministr. Christi in Ecclesia verbo & disciplinae invigilantes, sunt janitores caei, claves regni caelorum obtinentes & aperientes vel claudentes fores llius. Hujus jurisdictionis Ecclesiasticae respectu Episcopi seu ministri Ecclesiae nominantur etiam iudices a Patribus orthodoxis, ut a
ypriano epistolam sexagesimanona ad Florentium Pupianum. Partes potestatis clavium duae sunt: Ligatio & SolutioLigatio, est pars potestatis clavium, cum peccantibus ira Dei denunc atur, sub qua constricti sunt mansuri, donec resipiscant, Appellatur etiam censura.
Ligatur retinendum, retinetur ligatum: utrumque eodum spectat Nec peccatum tantum ligatur & retinetur, sed etiam peccator ipse Peccator quidem a peccato distinguitur, sed in hac causa separari nequit: nam peccatum subsistit in peccatore, & hic vicissim est subje ctum peccati. Si ligatur aut solvitur peccatum, ligatur quoque aut solvitur peccator: & contra; si peccator, etiam peccatum.
Estque vel privata, vel publica. Privata, quae sit privatim a presbyteris. Estque vel admonitio, vel abstentio Admonitio, est reprehensio seu objurgatio severa cum lenitate spiritus temperata.
Estque vel domestica, vel presbyterialis seu capitularis. Domestica admonitio, est quum quis ab uno aliquo vel altero pres bytero, intra privatos parietes de peccato suo admonetur.
Pastorum enim partes sunt, non modo concionati ad populum sed etiam per singulas domos monere & exhortari, Act. 20. 20, 26.
Istas privatas admonitiones etiam exercebunt alii presbyteri, qui non laborant in sermone & doctrina
Admonitio capitularis, est quum is qui peccavit, ad Capitulum (ut vocant) seu presbyterorum collegium vocatur, & ibi coram toto collegio de peccato suo a Pastore admonetur & arguitur, quo acrius pungatur. Nominatur ab aliis admonitio consistorialis: quia conventus presbyterorum ab iisdem consistorium appellatur.
Abstentio, est quum pastor Ecclesiae in Capitulo seu consistorio presbyterorum interdicit delinquenti usum Sacrae Coenae, donec resipiscentiam testetur. Appellatur etiam suspensio ab usu S. Coenae¬
Haec de privata ligatione Publica ligatio, est quae publice in universae Ecclesiae coetu usurpa tur a Pastore adversus eum qui publico aliquo flagitio enormi offendiculum dedit.
Estque vel admonitio, vel abstentio, vel excommunicatis Pubiica admonitio adhibetur, ubi privata & consistorialis nihil apud peccantem profecit.
Abstentio publica usurpatui, cum coram Ecclesia jubetur abstinere Sacrae Coenae usu, is qui contra privatum interdictum aliis ad mensam Domini accedentibus se ingerit, vel cujus tam notorium est flagitium, ut Pastor Ecclesiae ei panem & poculum Domini porrigere nequeat, citra aliorum fidelium offensionem. Sic Ambrosius Theodosium Magnum Imperatorem ab usu coenae Dominicae arcuit.
Excommunicatio adhibetur vel adversus manifestos adulteros scortatores fures, praedones, seditiosos, perjuros falsos testes, & ejus generis reliquos, qui enormi aliquo flagitio Ecclesiae scandalum dederunt & dedecori sunt: quemadmodum Paulus Corinthium incestum excommunicatione ligari volut. Corinth. 5. v. 4.
Vel adversus contumaces, qui perniciosos in fundamento errores pertinaciter defendunt, & Ecclesiam schismatibus haeresibusque dividunt, & praefracte factioseque Ecclesiae pacem perturbant: aut de levioribus etiam vitiis rite saepius admoniti & reprehensi, Deum. ejusque judicium ludibrio habent, 1. Timoth. 1. versicul. 20. Tit. 3. versi. 10.
Est autem excommunicatio, censura Ecclesiastica qua praecuntelgitima cognitione quispiam propter enormitatem scandali quod dedit aut propter malitiosam contumaciam excluditur a communiontotoque consortio fidelium, inter quos est Christi communio: quam exclusione declaratur, etiam regno Dei exclusum ac Satanae traditum esse excommunicatum donec resipuerit. Matt. 5. 18. v. 17. 1. Corinth. 5. v. 3 1. Tim. 1. v. 20.
Tradi Satana, est jus civitatis Christianae amittere, haberi sicut Ethnicum & publicanum, exterminati coetu Ecclesiae extra quam Satanas regnat.
Excommunicatio est vel simplex vel anathema. Anathema est gravior ex ommunicatio Estque etiam duplex: nempe vel simplex anathema. Galat. 1. vers. 8 Roman. 9. vers. 3. vel anathema maranatha, quae est species extre mi anathematis. I. Corinth. 16. versicul. 22. quo extremae Christ. mundi jud cis condemnationi, absque spe veniae, peccator addicitur. Hac enim solemni formula Maran atha, id est, Dominus venit, prisca Ecclesia docuit, se omnibus sui officii partibus erga virum ejusmodi perfunctam esse: deinceps ab eo de communi consilio abstine re, eumque Dei judicio & adventui, ut deploratae inter homines spei, permittero
Tres sunt ejusmodi Ecclesiasticarum censurarum fines 1. Ne nomen Dei propter flagitiosos pro Christianis se gerentes. contumelia afficiatur. Rom. 7. v. 14. 2. Ne contagio ad reliquos pervadat eosque corrumpat. 1. Cor5. vers. 6. 7.
3. Ut excommunicatos pudore victos suae turpitudinis poeniter. incipiat, & ad resipiscentiam impellantur. 1. Corinth. 5. versicul. 5. 2. orinth. 2. versicul. 7. 2. Thessal.3 versi. 14. 1. Timot. 1. versi. 20. Est ergo non desperationis, sed resipiscentiae & salutis medicina Excommunicatio¬
Excommunicatio quam Papa Romanus in Reges & Principes: Evangelicos seu reformatos, item in Evangelicas seu reformatas Ecclesias vibravit atque etiamnum quotannis vibrat, est illegitima & ipso jure nulla; sive personam excommunicantis spectes, sive excommunicationem ipsam per se, sive excommunicatos ab ipso
Nam si personam excommunicantis consideres, Papa non potes. jure Evangelicos seu Protestantes excommunicare: est enim judex suspectus & incompetens in causa Reformatorum ob sequentes rationes:
Prima ratio, quia est hostis capitalis publicus Reformatorum. Papam esse capitalem reformatorum hostem, non eget juramenti probatione, cum rerum documenta adsint.
Nam id I. testatur abunde Inquisitio Hispanica, Papae manda. to & autoritate introducta atque hactenus usurpata. 2. Clamant tot lanienae in Gallia & alibi ab ipso & asseclis ejus exercitae. 3. Evincunt tot bella ao ipso adversus Evangelicos in multis Regnis & provinciis accensa. 4. confirmant tot machinationes, tot acta hostilia ejus & consilia Imperatoribus, Regibus, Principibus & Magistratibus aliis data contra Evangelicos inde a primordio reformationis.
Ostendunt tot crudelia supplicia quibus Romae & passim in Italia etque alibi reformati ob religionem Evangelicam affecti¬
6. Demonstrant deliberationes, consultationes & confederationes ejus cum hostibus reformatorum. 7. Planum faciunt condemnaiones ab ipso publicatae adversus reformatos non auditos, nec ullius haereseos convictos
Tertia ratio, quia est Simoniacus, cauponans verbum Dei, religiones, officia Ecclesiastica, sacra denique omnia
Quinta ratio, quia ipse jurisdictionem in reformatos nullam habet plures rationes jam non addemus. Si excommunicationem ipsam per se consideres, vana est & inanis ob rationes subjectas
I. quia adversatur Juri divino: excludit enim Evangelicos communione fidelium propter id ipsum quod Deus a fidelibus requirit, nempe propter veram fidem, propter sincerum cultum Dei & opera bona quae Deus a fidelibus requirit.
II. quia falsa causa nititur: impingit enim plurimas haereses & plurima crimina Evangelicis falso, calumniose & contra omnem veTII. quia laborat defectu ordinis judicialis: pronunciata enim non praemissa citatione, causae cognitione, examinatione, &c.
IV. quia formula ejus est stulta, inepta atque absurda. Si denique excommunicatos ipsos spectes, excommunicatio ipso jure nulla est:
I. quia Evangelici non sunt jurisdictioni Pontificis Romani sub ct. II. quia Evangelici non profitentur communionem cum Ecclesia Romano. Papana: frustra igitur excommunicantur.
Hec de ligatione: sequitur de Solutione Solutio, est altera pars potestatis clavium quam Ecclesia peccatorem censurae nodo legitime illigatum, post testatam satis ab ipso resipiscentiam, vinculo censurae eximit, & ad communionem fidelium, rursus admittit. Vocatur etiam absolutio Ecclesiastica.
Estque vel privata vel publica Privata, quam vel objurgati vel abstenti, censurae vinculo liberati privatim declarantur.
Publica, qua maxime excommunicati, post resipiscentiam sufficienter ab ipsis testatam publice reconcihantur Ecclesiae, & in ejus societatem iterum recipiuntur. 2. Cor 2. v. 6, 10. Exemplum est etiam apud Augustinum tomo octavo post Enarrationem Psalm. 61.
eius subiecto. Potestati clavium subjecti sunt omnes fidem Christi profitentes cujuscunque sint ordinis: non tantum laici sed etiam ipsi ministri verbi seu Episcopi, & Diaconi Ecclesiarum: nec tantum subditi, sed etiam Magistratus politici, etiam Magnates, etiam Principes, Reges & Imperatores. I. quia sic mandavit Deus, Psalm. 2. v. 10, 11, 12. Nunc erto Reges, animadvertite, eruditionem percipite, o tudices terrae. Colite Iehovam cum reverentia, & exsultate cum tremore. Osculamini Filium ut non irascatur & pereatis in via¬
II. quia sic instituit Christus Matth. 16. versic. 19. QUIC Qu1 ligaveris in terra, &c. & cap. 18. vers. 18. Quaecunque ligaveritis in terra; erunt ligata in caelo, &c.
III. quia exempla probata id testantur. David objurgatus est a Nathanc 2. Sam. 12. Rechabeam a Schemaja 2. Chron 12. 5. arobeam a quodam viro Dei 1. Reg. 3. 1. Aha a Chanani 2. Chron. 16. 7. Josaphatus a Propheta Jehu. 2. Chron. 19. 2. ac rursus a Psoheta Elihezare 2. Chron. 20. ver. 37. Ezechias a Jesaia, Achabus ab¬ cilia, Herodes a Johanne Baptista, Imperator Philippus Arabs & filius ejus a Fabiano Episcopo Romano, Theodosius Magnus abAim brosio Episcopo Mediolanens
Disciplinae Ecclesiasticae subjecit se ultro Imperator Valentinianus senior, qua de re Theodoretus Historiae Ecclesiastice libro quar to, cap. quinto & sexto, Theodosius item Magnus, ut prolixe describi idem Theodoretus Historiae Ecclesiasticae libro quinto, capite decimoseptimo.
On this page