Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
ERSONA DEITATIS, est subsistentia in divina essentia, totam illam divinam essentiam natura in se habens, sed proprietate sua incommunicabili ab aliis personis ad quas defertur distincta.
Explicatio descriptionis. Subsistentiae nomen distinguitur in Ecclesia in hoc mysterio ab essentia: nam subsistentia non ita late patet, ut essentia; quum subsistentia primae substantiae, essentia secundae substantiae instar sit. Subsistentia proprie duo complectitur, substantiam & proprietatem sibi peculiarem & incommunicab lem, puta τεόπον ὑπδζζεως, modum subsistendi, qui etiam personalis proprietas aut relatio vocatur
Caeterum persona non componitur ex essentia & ex modo subsistendi proprio. Modus enim subsistendi, distinguit duntaxat personam a persona, non autem venit in compositionem Nunquid radius Solis componitur ex luce & modo subsistendi nempe emanatione a Sole? Minime vero. Quis etiam dicat, filios Adami compositos esse ex natura humana & ex modo quo in mundum venerunt, nempe per generationem ex parentibus? Si hoc dici non potest de hominibus: multo minus de personis divinis
Caetera differentiae locum obtinent: nam persona divina est & subsistit in Dei essentia, & eandem totam habet natura, id est, per se se & in sese, non mutuaram aliunde: ast Angeli, ut Gabriel, Raphael sunt quidem subsistentiae, sed nec in Dei essentia, neque illi aut totam divinam essentiam aut partem ejus habent, neque natura, neque alio modo¬
Proprietas incommunicabilis vocatur proprietas characteristica, quae est proprietas individualis, qua communis essentia in uno aliquo individuo intelligente est determinata, ita tamen ut nec essentia, nec persona alterius sit pars. Nominatur etiam principium endividuan,
Ista est explicatio descriptionis personae divinae. In genere autem persona definitur, quod sit naturae intelligentis subsistens indiv duum. in hac definitione individuum oportet substantive accipi pro supposito, non adjective. Deinde non est necesse addi vivu: nam in ego quod dicitur intelligens, necessario inest vitae & viventis praedicatio: quid enim non viuum intelligit
Confectaria descriptionis personae divinae 1. Petsona Deitatis non est pars essentiae divinae: sed quaelihet persona est tota essentia, & in qualibet persona est tota Deitatis esxetia, videlicet secundum perfectam rationem essentiae suae, citra suppositionem partium. Cum dicitur, tota essentia est in unaquaeo, perona, illa totalitas essentiae, quae secundum perfectionem essentia; consideratur, in se jam induit rationem personalitatis, vi praedicari: & pro eo quod absolute indistincta est, redditur distincta telationum divinarum adjectu: unde persona quaelibet est Deus totus & perfectus. Petsona Deitatis est ipsa essentia divina, sed in proprietate sua characteristica & distincto ὑπάρθεως τοοπῳ, id est, subsistendi modo considerata.
2. Nec est abstractum aut separatum aliquid, aut aliud quiddam reipsa distinctum ab essentia: sed persona est essentiae, & tota essentia. personae.
3. Petsona quaeque Deitatis est subsistens (ut Anastasius Antiochenus loquitur) ενυσιον. Nam non est sine essentia vel extra ipsam ed in essentia est, residet & subsistit: & ipsa essentia tota est in persona. Itaque etiam essentia non anterior tribus personis aut exterijor sed eadem & individua & tota in singulis personis est, non ex: taillas.
5. Non est species Dei aut Deitatis aut essentiae divinae 6. Nec est qualitas aliqua ejus. 7. Nec est respectus duntaxat seu officium, ut Latini dicunt Principis aut patris personam gerere: sicut olim Sabellius voluit.
8. Nec est vultus seu species visibilis, alterius formam aut gestus reprae sentans, qualis persona scenica est, sicut impius Servetus in personae vocabulo lusit.
9. Differta persona humana: quia I. persona divina est ab aeter no: humana quaelibet coepit in tempore. 2. divina est infinita: humana autem est finita. 3. una divina persona non differt ab alia μει, κι μια κσιᾳ, μκι μια θπσασει: Et mox: ἡ τρικς ἐν μιᾳ συςσε,
essentialiter: persona vero humana differt ab alia essentialiter. 4. ut na persona divina est in altera: humana vero una in altera non est? 5. Petsona divina totam essentiam divinam habet, quia essentia dina infinita est atque impartibilis: persona vero humana partem dunt axat humanae naturae habet, quia natura humana est finita & partibilis.
10. Quod est essentiae divinae, idem est personae; seu. Quicquid da Deo absoluto dicitur, & de singulis personis singulariter dieitur: nam essentia est una numero & omnium personarum communis. Ergo sicut essentia est simplicissima, perfecta, infinita, immutabilis: Ita & persona quaelibet est simplicissima, perfecta, infinita, immutabilis. Idem statuendum de aliis attributis Dei, quae ratione essent, ae ei tribuuntur.
II. Essentia unius personae divinae est essentia alterius personae; ut essentia Patiis est essentia Filii: differunt tantum relatione. Essentia enim determinata in uno aliquo individuo nihil aliud est quam ὑσαστυσις seu subsistentia, quam nos, siquidem ratione praedita est, personam appellamus: Et hypostasis seu persona est ipsa essentia, non quidem simpliciter, sed determinata in uno individuo proprietate sua characteristica & modo subsistend.
On this page