Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 21
PRECATIO prava, est quae destituitur conditionibus sive omnibus sive aliquibus quae requiruntur ad precationem Deo gratam.
Precatio idololatrica, est quae ad deos gentium, vel angelos & sanctos demortuos aliasve res creatas aut etiam fictas, vel ad daemones etiam ditigitur. Qualis est Ethnicorum, Papistarum, incantatorum.
Exempla Ethnicarum precationum: 1. Reg. 18. vers. 26, 27, 28, 29. Prophetae Baalis quum invocassent nomen Baalis a mane usque ad meridie dicendo, o Baal exaudi nos, & nulla esset vox nullus & exaudiens: insultarunt in altare quod fecerat Elija. Fuit enim ipso meridie, ut ludificans eos Elija diceret, clamate voce magna quandoquidem Deus est, nam colloquium, aut nam insectatio est ei, aut nam iter est ei: fortassis dormit ut evigilet. Qui clamabant voce magna & incidebant sese pro ratione ipsorum gladiis & spiculis, usque adeo ut perfunderent se sanguine. Fuit vero quum praeteriisset meridies, ut prophetas agerent usquedum offertur munus, sed nulla erat vox, & nullus exaudiens, nuldaque attentio.
Daniel. 3. versicul. 2, 3, 4, 5, 6, 7. Tunc congregati satrapae, antistites, & duces, senatores, thesauris praefecti, legisperiti, exactores, omnesque dominotores provinciarum ad dedicationem imaginis, quam erexerat Nebucadnetzar Rex; stabant coram imagine quam erexerat Nebucadnetzar: Et praeco proclamavit strenue; vobis edicitur, o populi, nationes & linguae: Quo tempore audietis sonum cornu, fistulae, citharae, sambucae, psalteriorum, symphoniae, & omnium generum musices; prociditote, & adorate imaginem auream quam erexit Nebucadnetzar Rex: Nam is qui non prociderit & adoraverit, eadem hora proiicietur in mediam fornacem ignis accensam. Propterea eodem tempore quum adirent omnes populi sonum cornis, fistula, citharae, sambucae, psalteriorum, omniumque generum musices: procidentes omnes populi, nationes & linguae adorarunt imaginem auream quam erexerat Nebucadnetzar Rex.
Quod vero Papisias attinet, illi multiplicem idololatriam committunt, in adoratione religiosa & invocatione creatorum Angelorum, beatae Virginis Mariae & aliorum divorum seu demortuorum sanctorum hominum, imo & eorum qui nunquam fuerunt in rerum natura. in adoratione imaginum, hostiae consecratae, crucis: in veneratione reliquiarum & rerum consecratarum.
Papistae enim invocant & precantur Angelos creatos, beatam virginem Mariam & alios divos seu demortuos sanctos homines; nec tantum ab eis perunt ut intercedant pro ipsis, sed idipsum ab eis directe petunt, quod a solo Deo petendum est, & quod a solo Deo sancti ipsi semper petiverunt, quod solus etiam Deus tribuere potest. Nam a Maria petunt in hymno: Ave maris stella; Offic. B. Mariae i1 Breviario Romano.
Funda nos in pace: Et mox: Solve vincla reis, Profer lumen caecis, Mala nostra pelle. Et mox: Nos culpis solutos, Mites fac & castos. Vitam praesta puram. Iter para tutum, Vt videntes Iesum, Semper collaetemur. Et in hymno: Memento salutis autor. in Officio parvo B. Mariae in
Maria mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste protege, Et hora mortis suscipe. Et paulo post ibidem, talis est precatio ad eandem; Sub tuum praesidium confugimus sancta Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper virgo gloriosa & benedicta.
Et in officio Beatae Mariae Virginis, nuper reformato, & Pii V. Pont. Rom. jussu edito Roschachii anno 1598. lectione tertia: O Regina mundi: scala caeli, thronus Dei, janua paradisi, &c. Dele peccata: relaxa facinora: erige lapsos: solve compeditos: per te succidantur vepres & germina vitiorum: praebeantur flores & ornamenta virtutum: placa precibus judicem, &c.
Ibidem in Cantico S.S. Ambrosii, & Augustini, in laudem Beatae Virginis transformato in secundo tomo, opusc D. Bonaventurae, ad calcem Psalterii B. Virginis:
Dignare, dulcis Maria, nunc & semper nos sine delicto conservare. Miserere pia nobis, miserere nobis. Fiat misericordia tua magna nobiscum, quia in te Virgo Maria, confidimus.
In te, dulcis Maria, speramus, nos defendas in aeternum. Abeadem non tantum petunt, ut intercedat pro ipsis apud Christum, sed etiam ut imperet Christo. Sic enim in Missali Parisiensi ad Mariam cantant: O felix puerpera, nostra pians scelera, jure matris impera Redemtori. O detestandam blasphemiam! o insaniam igne sempiterno vindicandam!
Verum ne sine ratione insanire videantur, argumentis quibusdam probare nituntur, Angelos creatos & demortuos sauctos homi¬ nes esse religiose invocandos, quae recitabimus & simul refellemus.
PRIMVM. Gen. 48. v.16. Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Hic aperte Sanctus Jacob Angelum invocavit, ait Bellarminus lib. 1. de Sanctorum Beatitudine cap. 19.
Angelus a Sancto Patriarcha Iacobo est invocatus: Ergo Angeli sunt invocandi. RESPON. Primo negatur consequentia, quia plus infertur quam ferant praemissae: concludi enim debebat: Ergo Angelus ille, nempe a patriarcha Jacobo invocatus, nobis est invocandus: quod ultro concedimus. Deinde propositionem majorem libenter damus, modo hoc observetur, exempla Jacobi esse sequenda, quatenus cum lege divina congruunt, quale est istud: Nam si idolum aliquod a Jacobo fuisset invocatum, ejus exemplum nequaquam ad imitationem esset trahendum.
Tertio assumtionem distinguimus, quia homonymia est in nomine Angeli. Angelus duplex est, creatus vel increatus. Increatus Angelus est aeternus Dei Filius, qui Angelus ab officio appellatur, ipse enini inde ab initio quaecunque cognita oportet ad salutem annunciat, ut Justinus Martyr ait Apologia secunda pro Christianis, pagina septuagesimaquinta. Ipse nunciavit voluntatem Dei Patris de federe nobiscum inito, illiusque federis Mediator & conservator est inde ab initio, & bona in federe promissa confert fidelibus, & mala cotraria ab illis depellit. Hinc appellatur Augelus seu nuncius federis. Malach. 3. vers. 1. & absolute Angelus Exod. 14. versic. 19. sed qui idem dicitur Iehova Exod. 13. vers. 21. & cap. 24. versic. 24. & 23. v. 20. Genes. 31. ver. 11, 13. Creati Angeli sunt caeteri qui hunc Angelum increatum adorant, sicut dicitur Heb. 1. v. 6, 7. Quum inducit primogenitum in orbem terrarum, dicit, Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et de Angelis quidem dicit, Qui Angelos suos facit ventos, & ministros suos, ignis flammam.
Assumtio igitur de Angelo increato accepta, est vera. Ac increatum Angelum a Jacobo Patriarcha intelligi, patet: quia eadem iisdemque verbis Jacobus ab hoc Angelo perit, quae a Deo ipso, eumque eodem honore, quo Deum Abrahami atque Isaaci afficit. Sic intelligunt locum hunc etiam Patres veteres.
TERTULLIANUS sive NOVATIANUS Romanae Ecclesiae presbyter libro de Ttinitate, cap. 15. Nemo Christum, sicut Angelum non dubitat dicere. ita etiam Deum haesitet pronunciare, quum hunc eundem & puerorum horum benedictionem per Sacramentum passionis digestum in figura manuum, & Deum & Angelum intelligat invocatum fuisse. Ac si aliquis haereticus (nempe de Simoniacis, Menandrianis, Appelletianis maxime, uti vult Pamelius Papista in Notis ad hunc Tertulliani sive Novatiani locum) pertinaciter obluctans adversus veritatem, voluerit in his omnibus exemplis proprie angelum aut intelligere, aut intelligendum esse contenderit, in hoc quoque viribus veritatis frangatur necesse est.
Et rursus capite vigesimoseptimo: Non cessat eadem Scriptura divina, angelum Deum dicere, Deum angelum pronunciare. Nam quum Manassen atque Ephren filios Ioseph benedicturus esset, hic ipse Iacob, transversis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a iuventute mea usque in hunc diem, angelus qui liberavit me ex omnibus malis, benedicat pueris his. Vsque adeo autem eundem Angelum ponit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur dicendo, benedicat pueris his. Si enim alterum Angelum voluisset intelligi, plurali numero duas personas complexus fuisset: nunc unius persone singularem numerum in benedictione deposuit, ex quo eundem Deum atque Angelum intelligi voluit. Sed enim Deus Pater accipi non potest: Deus autem & Angelus Christus accipi potest. Quem ut huius benedictionis autorem etiam transversas super pueros manus lacob ponendo significavit, quasi patet illorum esset Christus.
ATHANASIUS primo tomo contra Arianos oratione quarta, pagina ducentesima quinquagesimanona: Ipse donandi modus clare demonstrat unitatem Patris & Fili: Nunquam enim quispiam procaretur accipere a Deo, & ab Angelis, aut ab ullis rebus creatis. Neque quispiam hanc verborum formam concepit, det tibi Deus & Angelus, sed contra, a Patre & Filio propter unitatem, uniformemque rationem dandi. Siquidem per Filium dantur ea quae in dationem veniunt: Nihil autem est omnium, quod non per Filium efficiat Pater: ita enim qui accipit, tutam & certam gratiam adipiscitur. Iam si lacob in benedicendis nepotibus Ephraim & Manasse ad istum modum loquutus est: Deus aluit me a pueritia mea usque in hunc diem, Angelus qui liberavit me ex omnibus malis, benedicat pueris istis, non tunc aliquem Angelorum creatorum & qui natura Angeli erant, in unum copulavit cum Creatore Deo, neque omisso nutritio suo Deo ab Angelo benedictionem suis nepotibus postulavit: sed quia diserte loquutus est de Angelo qui illum ab omnibus malis liberaverat, satis prae se tulit, non ex creatitiis Angelis aliquem, sed Filium fuisse Patris, quem Patri im suis precibus consociavit, per quem Deus liberat quos vult. Hunc enim magni consilii Patris Angelum noverat, nec alium, nisi illum ipsum, qui benedicit & liberat ex malis, suis verbis expressit. Non enim ille sibi a Deo, nepotibus autem ab Angelo benedictionem dari voluisset, sed eundem illum quem interpellabat, Non dimittam te (inquiens) nisi benedixetis mihi. Is enim erat Deus, ut verba lacobi clare testantur: Vidi Deum facie ad faciem, illum ipsum (inquam) precatus est, ut nepotibus benediceret. Angeli enim proprium est, Dei mandatis inservire ac proinde aliquando progreditur, ut ciiciat Amorrhaeos, aliquando amandatur, ut tueatur populum in itmere. Caeterum, illud ipsum quod sit, non est opus eius, sed Dei, qui imperat & emittit eum: ejusdem quoque. est, ut liberet quos voluit liberari. Non igitur alius quam ipse Dominus Deus fuerit, qui ei apparens ita loquutus est: Ecce ego tecum sum, conservans te in via, quacunque ieris, & non alius
CTRILLUS ALEXANDRINUS lib. 3. Thesauri, capite primo: Cur si creatura est Filius, ipse solus, & nulla creaturarum alia cum Patre operari, & Spiritum dare dicitur? Nemo certe audire patietur dicens tem aliquem, utinam Deus Pater & Angelus (verbi gratia) quispiam dirigat viam tuam. Gratiam enim dare, Deo soli conveuit. Quum igitur una cum Filio, & per Filium omnia in Spiritu Sancto Pater faciat, patet Filium non esse creaturam, sed vere genitum ex Patre, & Patrem in ipso esse, & ipsum in Patre: & ita universa fieri, & gratiam sanctis dari ex Patre per Filium, ut Paulus testatur: Gratias ago Deo meo semper de vobis propter gratiam Dei, quae vobis data est in Christo. Iesu. Sed si nulla, inquiunt, creatura cum Deo simul in faciendo, dandove aliquid accipitur, quamobrem Patriarcha lacob nepotibus Iosephi fiiis benedicens, ait: Deus qui me alit ex infantia mea usque ad hunc diem, & Angelus qui liberat me ex omnibus malis, benedicat pueris istis. Ecce Deus nominatur, & Angelus una cum eo: & quidem in singulari numero benedicere dicitur. Si prophetico spiritu decoratum haeretici fatentur, & sanctum lacob fuisse virum non negant cuius gratia ita ipsum errasse contendunt, ut Angelum Deo conjunxerit, & una cum Deo posse benedicere putaverit? Nolint quaeso ita sanctum virum illum vituperare, sed verum suorum verborum sensum inquirant, si sanctum fuisse illum arbitrantur: sin vero minime id putant, cur autoritate ipsius ad confirmanda dogmata utuntur? Sed nos nugis haereticorum contemtis, Patriarchae verba breviter exponamus. Spiritu ergo ille Sancti id veritatem dogmatum ductus, primo Deum orat, ut pueris benedicat. & simul etiam Angelum, qui liberabat eum ex omnibus malis: ut poDeum Patrem ipsum significaret per Angelum autem Verbum Patris. Non enim ignorabat, quia nomen ejus magni consilii Angelus est. Quoc autem non Angelum (ut intelligunt haeretici) sed Filium Dei significarit, inde patet, quod quum dixisset, Angelus, statim addidit, qui meliberat ex omnibus malis. A verbis igitur ipsius consideremus, Deusne ipsum a malis omnibus liberarit, an aliquis angelorum qui sunt creati. Luctatus dicitur Angelus cum Patriarcha illo fuisse, idque Scriptura divina testatur: quem Patriarcha tenuisse, dixisseque ad ipsum dicitur: Ni te dimittam, nisi mihi benedicas. Erat autem ille Deus in specie creaturae cum Patriarcha luctatus, sicut ipsius Patriarchae voce apparet: Vidi faciem Dei. Hunc igitur Angelum quem tunc vidit, orabat ut pueris benediceret. Praeterea, visus est (ut Scriptura dicit) Dominus Deus Patriarchae Iacob, & dixit ipsi: Ecce ego tecum sum, & custodiam te in omnia via quocunque ieris. Deus igitur erat, qui liberabat ipsum, non An¬
gelus. Et rursus, quando Laban persequutus, deprehendit eum, tunc quo que Deus ipsum liberavit, ut ipse uxoribus dicens testatur: Et non dedit inquit, Deus Laban potestatem male faciendi mihi. Et quando rursum frater Esau insidiabatur ei, non angeli, sed Dei auxilium implorabat, dicens: Libera me Domine de manu fratris mei Esau, quia timeo i psum. Deus igitur ipse, hoc est, Filius Dei, nomine Angeli a lacob in benedictionem filiorum Ioseph nominatur:
SECVNDVM Job. 5. 1. Voca si quis est, qui tibi respondeat, & ad aliquem Sanctorum convertere. Ubi nomine Sanctorum intelligi Angelos, ait Bellarminus.
RESP. Syllogismus est talis: Quem Iobus jubetur invocare, is est invocandus: Angelos Iobus iubetur invocare: Ergo Angeli sunt invocandi. Primo propositio major non est universaliter vera: sed κατα τη Quem Jobus jubetur invocare, non a quovis, puta idololatra, sed a Deo vel ministris Dei ex mandato divino: deinde si is quem jubetur invocare, sit Deus; is est invocandus. Secundo assumtio est falsa. Tertio assumtionis probatio est nulla: quia allegatur testimonium tum imperita versione depravatum, tum impertinens. Nam textus Hebraeus ita habet: ντpo ηθN τοιν ὕν NSNT
Pabi Sic autem verti debet: Voca quaeso, an sit qui respondeat seu attestetur tibi & ad quem e Sanctis respicies? seu, ad quem de Sanctis obtueberis? ut Atias Montanus Papista ipse vertit. Jam vulgata versio orationem simplicem, hoc est, citra interrogationem prolatam habet, quum textus Hebraeus interrogatione vim negationis habente constet. Deinde testimonium est impertinens: Nam in eo Job non jubetur angelos invocare: sed quoniam cap. 3. v. 25. protestatus erat, mentem suam consciam sibi esse bene anteactae vitae cum sum ma religione, seque solicite cavisse ne Deum offenderet, tamen calamitatem sibi tantam evenisse: ab Eliphazo Themanite redarguitur, quod tanta calamitate afflictus auderet se justum asserere, ac perconsequens Deum injustitiae arguere. Negat igitur Eliphazus, que quam hominum unqua tam graviter afflictum fuisse a Deo, quin peccatis id sit promeritus. Negatio autem figurata est primo concessione. Ironica q d. Age vero, voca huc & adduc quempiam qui tibi atteste tur, qui sermonibus tuis assentiatur: Deinde ἀνακοινώσει, ad quem sanctorum convertes itqui videlicet tam gravia passus sit ac tu? q. d. ad neminem Per sanctos vero intelliguntur homines pii, quibus oppositi versu sequente impii, vocantur stulti & fatui, quos interficit indignatio Et hanc veran: esse interpretationem ostendit contextus. Proine de hic locus Angelorum invocationi non patrocinatur. INSTANT: Per sanctos hic intelligi Angelos, Augustinus docet in annotationibus in lobum:
RESP. Primo ipsemet Augustinus Retractat. lib. 2. cap. 13. Annotationibs illis in Jobum non multum tribuit, ac prope pro suis non agnoscit. Sic enim ait: Liber cuius est titulus, Annotationes in lob, utrum meus habendus sit, an potius eorum, qui eas sicut potuerunt vel voluerunt redegere in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim Suaves enim paucissimis intelligentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intelligentes, quia nec ipsa verba quae exbonuntur ita descripta sunt in multis locis, ut appareat quid exponatur: Deinde brevitatem sententiarum tanta est sequuta obscuritas, ut eam lector vix ferre possit, quem necesse est plurima non intellecta transire Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris, ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia suo fratres id habere, quorum studio non potuit denegari. Hactenus Augustinus; unde liquet, quid sit annotationibus illis tribuendum. Secundo etiam si Augustinus citra dubitationem de Angelis intellexisset: opponi eipossunt alii interpretes, qui de vinis sanctis acceperunt, ut R. Mosche ben Nahman, Aben Ezra, R SchelomoJarchi. Quin etiam Thomas Aquinas & Lyranus non de Angelis, sed de sanctis demortuis interpretantur, licet falso Tertio, Interpretatio Augustini Bellarmino ad versatur: quia negat Angelos responso dignari aut audire stultum quia immundus sit. Hinc certe nequit colligi, suaderi invocationem Angelorum, sed potius dissuaderi¬
INSTANT rursus; Interpretationem Augustini aliis locis Iobi confirmari. Nam Augustinus illud, cap 19. Miseremini mei amici mei ad Angelos dici existimat, juxta quod dicitur, cap. 33. Si fuerit Angelus loquens pro eo unus de millibus miserebitur eius, & dicet, libera eum. Sicut etiam c. 15. quum dicit: Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis. Nomine sanctorum intelliguntur Angeli; nam idem habetur cap. 4. hiverbis: Ecce, qui serviunt ci, non sunt stabiles, & in Angelis suis reperit pravitatem
RESP. Instantia comprehenditur hoc Syllogismo: Si per sanctos in aliis locis Iobi intelliguntur Angeli, ergo & hoc loco. Sed prius est; Ergo & posterius. At primo propositio est inconsequens: Nam diversitas circumstantiarum, diversam vocis alicujus significationem requirit. Deinde ad assumtionem probandam tres loci inducuntur, quorum primus & ultimus plane sunt impertinentes, quia nulla mentio fit sanctorum in illis. Imo locus ex c. 19. perperam ad Angelos torquetur: Nec Augustinus quicquam certi ibi asseverat, sed alternative dicit; Angelos VIDETUR postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos, ut pro poenitence orent. Non affirmat, nec sibi videri dicit, sed videri solum. Jobus nec Angelos postulat, nec sanctos homineo demortuos; sed facit Apostropham ad amicos suos praesentes, ut cos ad misericordiam flectat commemoratione suarum calamitatum. Dictum vero ex c. 33. non habetur in dicto loco Augustini, sed a Bela larmino est additum, & mala versione prorsus est depravatum. Locus autem ex c. 15. solus non evincit veritatem assumti: sed opus era inductione omnium aliorum locorum consentientium. Itaque ex pariculari nihil sequitur.
INSTANT amplius; Quamvis haec verba non videantur convincere, quia non sunt ipsius scriptoris libri, sed Eliphaxi, amici Iobi: tamen ideo convincunt, quia indicant tunc fuisse consuetudinem invocandi. patrocinium sanctorum Angelorum.
RESP. Primo, instantia ista est ἀπροσδιόνυσος: quia nihil tale fuit. responsum, ad quod istud replicari necesse esset. Nihil enim interest, sive sint Jobi, sive Eliphazi verba esse dicantur: nam etsi Eliphaxi institutum improbandum sit, quum eo tendat ut Job sibi persuadeat, se a Deo ob gravissima aliqua scelera rejectum: veras tamen sententias de Dei judiciis & justitia affert & doctrinae Spiritus Sancti consonas, itaque omnino recipiendas, ut recte monuit Mercerus Praefatione in librum Jobi. Secundo; Verba Eliphazi non indicant tunc fuis. se consuetudinem invocandi patrocinium sanctorum Angelorum: nam alium sensum ea habere, ostendimus: Ergo non convincunt, esse invocandos Angelos
RESP. Primo, videtur solvitur per non videtur. Deinde, etiamsi per sanctos, beati Angeli intelligerentur: tamen hic locus invocationi illorum non patrocinaretur. Nam ex eo potius colligeretur, Angelos non respondere vel comparere, ab hominibus sceleratis vocatos.
TERTIVM Gen. 48. 16. Invocetur super eos nomen meum, nomina quo- que patrum meorum Abrahami & Isaaci: Ergo sancti defuncti sunt. invocandi.
RESP. Syllogismus est hujusmodiAbrahamus, Isaacus & lacobus sunt invocandi: Abrahamus, Isaacus & lacobus sunt sancti demortui: Ergo sancti demortui sunt invocandi. Primo, propositio major negatur. Secundo, ad eam probandam allegatur testimonium tum male translatum, tum alienum. Nam textus Hebraeus habet: nλa mον Qυν ννν Onο Neyp
PriyiVeri debet: Et vocetur in eis nomen meum; & nomen patrum meorum Abrahami & Isaaci. Alienum est autem a propositiones
probanda: quia Jacobus eo non praecipit invocationem sui & Abrahami & Isauci: sed adoptat Manassem & Ephrajimum in filios. d. vocentur nomine meo, denominentur a me: dicantor & habeantor non nepotes, sed filii mei, vocantor mei & meorum majorum filii eodem gradu quo reliqui mei filii: sunto mei, Isaaci & Abrahami filii, atque ita in numerum filiorum meorum adoptati, sic ut non in stirpem, sed in capita tanquam duae distinctae tribus, unacum aliis meis filiis succedant in partitione & possessione terrae Cananaee, quod & deinceps factum. Haec ergo verba sunt adoptanti legitime Ephrajimum & Manassem, sic ut deinceps filii & haeredes sui judicarentur ipsius Jacobi, & de ipsius nomine appellarem tur habentes dignitatem & jus Patriarcharum, atque ut duae tribus Israel ex illis descenderent: In summa, adoptat illos, ut genere suo censeantur, ut ita ad utrumque ipsorum transmittat aequaliter sue cessionem federis, quod Deus cum ipso, Abrahamo & Isaaco popigerat. Similis loquutio exstat Jesaiae 4. vers. 1. Septem multeres dicent uni viro, tantum vocetur nomen tuum super nos, hoc est, dicat mur uxores tuae, sinas nos sub tua, tanquam mariti fide & tuteladegere. Tertio, sancti qui ante Christi adventum moriebantur ex Papistarum opinione non intrabant in caelum, sed in limbum Patrum, nec Deum videbant, nec cognoscere poterant preces eorum quo supplicabant: proinde a nullo fidelium in Veteri Testamento fuerunt invocati: nullus fidelium unquam sic oravit in Veteri Testamen to, Sancte Abraham. Sancte Isaac, Sacte Jacob ora pro nobis. Quod si fideles Veteris Testamenti ita intelligenda judicassent verba Jacobi Patriarchae, ut ea exponunt Papani, tum profecto Abrahamum, Isaacum & Jacobum invocassent, aut contemnentes mandatum sancti Patriarchae Jacobi graviter peccassent non invocando ipsum & Abrahamum & Isaacum.
QVARTVM Exo. 32. 13. Moses ita orat: Recordare Domine Abraham, Isaac & Israel servorum tuorum. Ergo sencti sunt invocandi.
RESP. Syllogismus talis est: Quorum recordationem haberi a Dei, petit Moses, u sunt invocandi: Sanctorum Patriarcharum recordationa habheria Deo petit Moses. Ergo sancti Patriarebae sunt invocandi. Primo Propositio est falsa. Nam oratio Mosis qua petit ut Deus Abrahami, Isaaci & Jacobi recordetur, non est causa cur ipsi sint invocan di nec invocatio, recordationis illius est confectarium. Deinde, Mo ses non invocavit sanctos Patriarchas, sed Jehovam ipsum.
RVINTVM Si sancti viventes adhuc in terris, sunt a vere fidelibus invocati, & a nobis sunt invocandi: tunc multo magis nunc cum Christo regnantes sunt invocandi. Illud est: Ergo & hoc. Assumtum probare conantur aliquot Scripturae locis: Nam lib. 1. Reg. capite 7. dicunt filii Israe ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum. Item Job ultimo: Ite ad servum meum lob, ille orabit pro vobis. Roman. 15 Paulus ait: Obsecro vos, fratres, ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum. Idem repetit Eph. 6. 1. Thess. 5. 2. Thess 3. Coloss.4. & Heb. 13.
RESP. Primo, negatur consequentia, quia sunt quatuor termini in sto paralogismo. Alio enim significato verbum invocari accipitur n antecedente propositionis connexae, alio in consequente. Nam in antecedente sancti dicuntur invocari, id est, coram aut per ep istolam rogari ut apud Deum preces fundant pro nobis, ut ex lociallegatis explicari necesse est, quanquam significatio haec inusitata sit. in consequente autem idem est quod religiose in auxilium vocat, jam demortuos & absentes homines, qui neque noverunt calamita; tes singulorum, neque preces illorum exaudiunt, neque exaudire possunt. Deinde assumtum si ita intelligatur, sanctos in hac vita adhuc degentes a vere fidelibus invocatos, id est, postulatos ut intercederet. apud Deum, & debere invocari, id est, rogari ut pro nobis Deum orent, conceditur, quanquam sit insolens ἀκυρολογία, si verbum invocari ita usurpetur: sic ut potius rejicienda sit assumtio ob phraseos insolentiam, aut corrigenda phraseos mutatione: etsi non diffitear quosdam ista phrasi uti & statuere quod nobis liceat invocare sanctos praesentes nobis in terra vel absentes interventu nuncii alicujus verepistolae. In vulgata tamen versione Latina nunquam invocandi ver bum ad homines in terra refertur, nisi unico in loco, nempe Jesa. 34. 12. idque malam in partem: Regem potius invocabunt, & omnes principes eius erunt in nihilum. Sententia est, Edomaei in statu deplorato ad regni gubernationem ex nobilibus vocabunt, sed frustra Sin vero aliter intelligatur, nimirum, sanctos in hac vita degentes religiose culti: in auxilium vocatos aut vocandos, simpliciter negatur: neque loca adducta probant, religioso cultu sanctos in his terris viventes. invocatos fuisse aut vocari debere in auxilium, sed hoc tantum, expetere licere, imo & expetendum esse nobis, ut precibus adjuvemur aliorum fidelium his in terris viventium, qui vel nostras necessitates i1 particulari vident, vel per sermonem, nuncios, epistolamve certiores de rebus nostris fieri possunt.
SEXTVM Si sanctos demortuos nunc cum Christo regnantes invocare non licet, tum ideo non licet, vel quia nolunt, vel quia non possunt; vel quia non sciunt quid oremus, vel demum quia sit iniaria Dei aut Christo, si alius quam ipse invocetur. At nullum horum quatuor est: non primum, quum sint maiori charitate praediti, quam antea, CP Lut loquitur Cyprianus sermone de mortalitate) de sua immortalifues securi, & de nostra incolumitate soliciti: non secundum, quia si potellut, quum hic essent peregrini, quanto magis nunc poterunt in patrianoaeertium, quia unde sciunt Angeli conversionem peccatorum, proguntancopere gaudent in caelis, ut dicitur Luc. 15. inde sciunt sancti nostras fritis: non denique quartum, quia tunc non liceret viven¬ tes invocare. Ergo sanctos demortuos nunc cum Christo regnantes invocare licet.
De hoc argumento tanquam invincibili Achille Bellarminus gloriose triumphat, jactatque Thrasonice quod illud adversarii nunquam solvere potuerint
RESP. Aliis cornibus Bellarminum uti necesse est, si victor evadere & currrum triumphalem conscendere velit. Nam assumtionis omnia quatuor membra sunt vitiosa. Primum enim falsum est, sanctos jam cum Christo regnantes velle a nobis invocari: producatur ex Scriptura Sacra vel unicus locus qui id affirmet. Ratiuncula quam nititur Bellarminus id probare, talis est: Qui nunc maiori sunt charitate praediti quam antea, & de sua immortalitate securi & de nostra incolumitate soliciti, illi volunt a nobis invocari: At sancti cum Christo regnantes, nunc maiori sunt charitate praediti quam antea, & de sua immortalitate securi & de nostra incolumitate soliciti: Ergo volunt. a nobis invocari. Argumentationis istius major propositio negatur: est enim falsa, nec ex Scriptura Sacra probari potest. Pugnat etiam cum natura verae charitatis erga Deum & homines. Quo enim major ac perfectior est charitas sanctorum erga Deum & homines; eo magis volunt ut Deus solus religioso cultu invocetur, se vero sic invocari nolunt: ut ostendit exemplum Angeli, qui Johanni procidenti ante pedes ejus ut adoraret eum, dixit, non solum ex modestia ac humilitate, sed etiam ex veritate; Vide, ne feceris: conservus tuus sum & fratrum tuorum qui habent testimonium Iesu. Deum adpra, Apoc 19. 10. & cap. 22. 9. Exemplum item Petri Apostoli, qui Cornelium Centurionem accidentem ad ejus pedes & adorantem erexit, dicens, Surge: & ego ipse homo sum, Actor. 10. v. 25 Exemplum item Pauli & Barnabae, qui in turbam volentem ipsis sacrificare, insi lierunt diruptis palliis suis, clamantes, ac dicentes, Viri, cur ista facitu? nos quoque sumus homines, iisdem quibus vos affectionibus obnoxii; annunciantes, ut a vanis istis rebus convertatis vos ad Deum illum vivum, qui fecit caelum & terram, & mare, & omnia quae in eis sunt, Actor. 14. v. 14, 15. Jam si sancti adhuc in terris versantes noluerum religioso cultu adorari; multo minus jam vita functi & in caelo regnantes volunt spoliis gloriae divinae honorari, quum charitas ipsorum in Deum sit multo amplior, quam antea erat quum in terra adauc viverent peccatis obnoxis
Secundum membrum itidem falsum est. Non enim jure possunmt E sancti vita functi invocari a nobis, tum propter defectum mandatis & promissionis Dei de exauditione, & exempli probi invocatio nis talis; nusquam enim Deus mandavit, ut sancti caelites religio Se invocarentur: nusquam promisit exauditum iri qui eos invocant: nusquam probatum exemplum, quod a vere fidelibus invocati sint, in Scriptura divina invenitur: tum propter rationem communem naturae ipsorum & nostrae; cum neque nos per naturam nostram voces & vota nostra ferre in caelum possimus ad sensum ipsorum, neque illi e caelo quae hic dicuntur, optantur fiunt, per suam naturam percipere possiut. Probatio a Bellarmino affertur a comparatione: Si, inquit, poterant invocari, quum hic essent per egrini, quanto magis nunc poterunt in patria? Negatur connexio, quia dispar omnino ratio. Nam cum hic essent peregrini, tum vel spectatores erant necessitatum particularium hujus vel illius Ecclesiae aut hominis, vel de iis certiores reddi poterant per sermonem. aut per epistolam: tum ex mandato Dei, & promissione postularipoterant, ut preces pro aliis conciperent, sicut dicitur Jacob. 4. vers. 14, 15. Infirmatur aliquis inter vos? accersat presbyteros Ecclesiae, & orent pro eo, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidet servabit. aborantem, &c.
Tertium membrum ambiguum est, ideo distinguimus. Nam quod sancti caelites sciant in universali seu generali quid precemur, concedimus: quod autem sciant in particulari seu in specie hujus vel illius Ecclesiae aut fidelis hominis orationem, negamus. Non enim scire per naturam possunt particularia haec nostra. Bellarminus tamen scientiam ejus, quod oramus in particulari, sanctis vita functis tribuit, isto argumento: quia, unde sciunt Angeti conversionem peccatorum, pro qua tantopere gaudent in caelis, inde sciunt sancti nostras preces. Sed elenchus est a falsis paribus, ut ex duo bus his planum est. Primo enim alia est ratio conversionis ac recum. Conversio peccatoris externis signis declarata ab Angelis videri potest: precatio quae sit tantum intus in corde, a creatura alia nec auditur, nec videtur. Asanctis vero jam versantibus in caelo nec conversio peccatorum videri, nec precatio ullius audiri potest. Secundo etiam diversa Angelorum conditio atque sanctorum est Angeli a Deo ministerii causa emittuntur propter haeredes salutis futuros, Heb. 1. v. 14. ideo de caelo descendunt, vident que praesentes & audiunt quae ab iis fiant & dicantur ad quos missi sunt, & in caelum redeuntes recordantur eorum, quae in terris viderunt & audiverunt: sancti autem vita functi conquiescunt in caelo, neque per naturam videre & audire possunt, quae in terris fiant aut dicantur.
INSTANT. Sancti caelites ex Angelorum relatione cognoscunt hominum in terra versantium preces. RESPON. petitio est principii. Tu scilicet preces tuas dixeris ad sanctum quempiam hominem in caelo degentem, Angelo audiente; Angeus in caelum retulerit ad illum sanctum ad quem preces direxisti, sanctus ex Angelo cognoverit. Fabulae: imo impietas. Primo enim Angeli, sunt Angeli Dei, legationes ab eo mandatas obe untes, non a te vel sanctis hominibus ullis in caelo impositas. Deinde sancti Angeli non sunt approbatores, multo minus administri alienae idololatriae: sciunt nec se, nec conservos suos sanctos hoc mines esse adorandos, sed Deum solum: ideo si preces nostras in caelum referunt, ad Deum ad quem eas fundimus & a quo mittuntur, referunt, non ad homines sanctos.
Quartum denique meibrum itidem falsum est: nam plane fit, injuria Deo, sit injuria Christo unico Mediatori inter Deum & homines, si quis sanctos vita functos religioso cultu invocet, quia gloriam soli Deo debitam, dat creaturis. Ratiuncula Bellarmini qua hoc meibrum probare conatur est ambigua ob homony miam verbi invicare. Nam sanctos in terra viventes licet absque redigioso cultu invocare, id est postulare ut precibus suis ad Deum non adjuventised nequaquam licet eos invocare religioso cultu. De posteriore jam invocatione agitur, non de priore: sed Bellarminus sophistice omnia permiscet. Bellarmini igitur Achilles prostratus victusque jacet.
Eandem idololatriam in religioso sanctorum cultu conatur Bel larminus confirmare ex Conciliis, & Patribus, & miraculis sanctorus Sed nullum istorum argumentorum est idoneum ad confirmandum dogma religionis divinae quia primo Conciliorum Episcopalium & Patrum Ecclesiasticorum humana duntaxat est autoritas: & Conciliorum alia quidem proba sunt, sed improbantur tum ea quae illis falso tribuuntur, tum interpretationes quae ipsis attexuntur; alia vero negamus esse proba, videlicet quae posterioribus seculis involuta. fuerunt tenebris publici erroris
Primum testimonium a Bellarmino prolatum ex epistola Episcoporum Europae scripta ad Leonem Imperatorem, actis Concilii Chalcedonensis adjuncta, non est Conclii Chalcedonensis, nec Episcoporum totius Europae, imo nec magni coetus Episcoporum, sed quatuor Episcoporum solum in Europae illa parte quae Orientali imperio suberat, degentium: iique non inter fuerunt Concilio, sed scripserunt judicium suum ad Imperato rem de Concilii Chalcedonensis definitionibus, deque Proterio orthodoxo Episcopo Alexandrino Martyre & Timotheo successore ejus haeretico. Ac etiamsi epistola Concilii esset, tamen nihil aliud inde colligi posset, quam quatuor illos Episcopos optasse genera. les orationes Proterii pro Ecclesia militante, aut communes in Christo.
Alterum testimonium est ex Actione undecima Concilii Chale cedonensis, ubi dicunt Patres: Flavianus post mortem vivit, Marty pro nobis oret
RESPON. Hoc Patres Concilii intellexerunt de oratione communi seu generali, non autem in particulari: aut in Christo σuνex. δοχικώς: si ut mox dicitur ibidem, Flavianus post mortem fidem ex posuit. Flavianus hic est, Oithodoxus hic est. Flavianus nobiscum. udicat.
Tertium testimonium est ex VI Synodo generali, capit. 7. ex camonibus recens editis, ubi sic dicitur: Solo Deo creatore adorato invocet Christianus sanctos, ut pro se intercedere apud majestatem divinam dignentur. RESP. Petitio est principii, quia canon iste suppositius est neque a Concilio sexto Oecumenico profectus. Testis nobis ipse Su rius, qui lectori candido hac consuluit censura sua: Hi novem, inquit, sequentes canones falso adscribuntur sextae Synodo, &c. Atqui VObSeσεγργφον non est aψaυδης autoritas
Quartum est septimae Synodi generalis, actione sexta, id qua sub finem dicitur: Cum timore omnia agamus, postulantes intercessiones incontaminota Deiparae, item sancteram Angelorum, omniumque Sanctorum. RESP. Nicena secunda Synodus autoritatem nullam habet, quia & ψλυνσοίo & est & ψῳυη,
T stimonis Patrum aut aliena plane sunt, aut ambigua aut corruptis jam temporibus edita: vetustiores patres primis seculis nihil tale docuerunt
Argumentum a miraculis tale ducunt Papistae Quic quid miratulis confirmatum est, id est luitum: luvocatio sanctorum defunctorum est iciraculis confirmata: Erco est licita; Assumtionem probant commemoratione mitaculorum multo rum quae a sanctis invocatis sint edita. RESP. Miraculorum illorum alia falsa fuerunt alia narrantur falso, alia a Deo facta, non a fanctis dicet ad sanctorum sepulcra seu memorias.
confirmare conantur. Nos vero negamus, Angelos & divos aut sanctos demortuos reli giose esse invocandos, & adorandos, freti sequentibus argumentis:
I. Quia cultum religiosum Deus prohibuit per Apostolum Pauum Col 2. 18. Nemo adversum vos rectoris partes sibi ultro sumat, in demissionae animi & cultu Angelorum.
II. Quia de illis invocandis nullum exstat in tota Sacra Scriptura mandatum Dei, sine quo religiosus cultus nullus est instituendus vel usurpandus,
III. Quia internos animorum nostrorum motus atque affectus perspectos non habent. Atqui invocandus est, eum desideria sensumqu: spiritus nostri nosse oportes
IV. Quia & nos & statum cujusque nostrum singularem ignorat: Jes. 63. v. ,6. Tu enim Pater nosteres, & Abraham nescivit nos, & Israe: ignoravit nos: tu Domine pater noster, redemtor noster, a seculo nomen tuum Idem traditur in ipsomet Jure Canonico causa 13. quaest capitulo Fatendum: Nescire mortuos quae hic a vivis geruntur. At R quorsum attinet ab iis opem implorare, qui quis sis, aut ubi sis, aut quid agas quibusve rebus indigeas nesciunt? V. Quia preces nostas non audiunt. At qui est invocandus, cum preces nostras audire oportet.
VI. Quia non adsunt ubique nec possunt adesse ubi; se invocantibus. At qui est invocandus, eum adesse ubique se invocantibus oportet.
VII. Quia in sanctos non est credendum. At qui invocandus est, in eum & credendum est: sicut Paulus ait Rom. 10. v. 14. Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderint
IIX. Quia sunt nostri conservi. At conservi nostri non sunt invocandi: quemadmodum hoc ipso argumento se adorari vetat Angelus
IX. Quia non sumus nec fieri debemus servi Angelorum vesanctorum hominum defunctorum. Paulus ait 1. Cor. 7. v. 23. Nolite fieri servi hominum. Loquitur autem de religionis servitute. Atqui in vocandus est, ejus, non esse servos oportet.
X. Quia a nullo piorum vel in veteri vel in novo Testamento a Scriptura probato exemplo sunt invocati.
XI. Quia ipsimet noluerunt invocari: sicut Angelus ait Apocal. 19. & 22. Vide ne feceris. Actor. 10. cum Cornelius centurio accidisset ad pedes Petri & eum adoraret, Petrus erexit eum, dicens, Surge, & igo ipse homo sum.
XII. Quia solus Deus est invocandus: hunc enim ubique Scriptura invocare jubet, ac nullum praeterea alium.
Id patres etiam docuerunt Cyrillus Thesauri lib. 2. cap. 1. Sed sic primum in idololatriam incides, quum dominum vere non fatearis adoresque illum, quem Dei Patri consubstantialem esse non credas, sed potius creaturam. Quicquid enim vero Deo consubstantiale non est, id natura Deus esse non potest. Dominus (inquit] Deus vester, dominus unus est. Una enim natura Deitatis est, quam SOLUMMODO adorare oportet. Dominum (inquit Deum tuum adorabis, & ipsi soli servies: servitute videlicet qua Deus est colendus.
Idem ibidem: Non enim ex adorantibus verbum est sed cum Patre atque Spiritu S. simul adoratur, Adorent (inquit) ipsum omnes angeli Dei. Nemo autem ignorat, nulli prorsus naturae, praeterquam Dei, adorationem a Scriptura contribui. Scriptum est enim: Dominum tuum adorabis, & ipsi soli servies.
XIII. Quia si Angeli & demortui sancti essent invocandi, rueret argumentum orthodoxorum Patrum qui ex invocatione probarunt Christum esse natura Deum, item Spiritum Sanctum esse verum natura Deum. Sic enim argumentatur Tertullianus libro de Trinitate: Si homo tantummodo Christus, quomodo adest ubique invocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit? Athanasius contra Arianos orat. 2. Christum esse verum Deum demonstrat, quia ejus auxilium in rebus afflictis imploratur. Ita Basilius libro de Spiritu Sancto ca. 22. Spiritum Sanctum esse Deum probavit, quia piorum preces ubique locorum exaudit. Si igitur Angeli & sancti demortui invocantur, dii omnino sunt.
XIV. Quia sunt tantum creaturae. At qui est tantum creatura non est invocandus. Damnat enim Paulus Rom. 1. illos qui coluc runt ac servierunt creaturae potius, quam Creatori. Si Christus tantum creatura esset, non esset invocandus: nam si quis Christum tantum creaturam esse credit, & eum tamen invocat, idololatra est: que admodum ipsamet Synodus Nicena secunda Action. 7. epistolam Synopdica ad Constant. & Irenen, anathematizat Nestorii idololatriam vi homine, hoc est, idololatriae damnat Nestorium, quia Christum filium virginis Mariae dicebat merum esse hominem, quem divino tamen cultu venerabatur: Unde & a Cyrillo anthropotatriae arguitur, de Recta fide ad Reginas: & anthropolutra nuncupatur a Justiniano Constitut. 5. C. de summa Trinit. & fide Cathe lica, S. Haec igitur. Et Constit. 6. Cum Salvatorem, S. His ita. Hinc non dubitavit Cyrillus ad Theodosium Regem de recta fide sic scribere: Num igitur tanquam hominem adorabimus Emanuelem? Absit: deliramenti enim hoc esset, & deceptio ac error. In hoc enim nihil differremus ab his, qui creaturam colunt ultra conditorem & factorem. Eodem modo censuit Athanasius idololatras esse Arianos, quia Christum negabant esse Deum ejusdem cum Deo Patre naturae, sed ἐκ τῶν μη ὀτον creatum asserebant & tamen eum adorabant: Sic enim ait Orat. contra Arianos: Non creaturam adoramus, ubsit. In Ethnicos & Arianos istiusmodi delirium competit: sed Dominum rerum creatarum, incarnatum Verbum Dei adoramus: Et paulo post: Cognoscant, nos, qui Dominum in carne adoramus, non creaturam adorare, sed Creatorem corpore creato indutum. Item orat. 1. contra Arianos: & Gregor. Nyssen. orat. in laudem Basilii Magni. Et quidam e praecipuis Synodi Nicenae 2. antesignanis ait Action 6. Tom. 2. Arianos juste a Catholica Ecclesia idololatras appellari. Jam si idololatra est, si delirat, si decipitur & errat, qui Christum invocat tatum creaturam esse credens: multo magis idololatrae sunt, multo magis delirant, decipiuntur & errant, qui invocant angelos & divos, quos tantummodo creaturas esse constat.
XV. Quia nullus creatorum Angelorum vel sanctorum defunctorum est natura Deus. At invocandus est solus natura Deus: nam qui in vocant eos qui non sunt natura dii, ii nihil differunt a Gentiibus, qui ignorantes Deum, serviunt iis qui natura non sunt dii, ut Paulus loquitur Gal. 4. v. 8.
XVI. Quia eos vetus Ecclesia Catholica non adoravit: sicut Hiezonymus contra Vigilantium inquit: Quis, o insanum caput, aliquado Mavyres adoravit? Et iterum: Nos non Angelos, non Archange los, non Seraphim, non Cherubim colimus & adoramus Et Epiphanius li. 3. adversus haereses scribit in hunc modum de B. Virgine Maria: taί θη παρθενος κγ η παρθενος κι τεπημηιδιη, αλλα σσκεις ωροσκνασιν A ημιν δεδεισα, αλλα ωροσκμθκτα τ εξαυτῆς σαρκι γεθλθηηχον, ωπι κρανα δεκκολπθπκτξεαν παραγεγώμδνον, hoc est, Nae cerre virgo erat; virgo illa & honorata, verum non ad adorationem nobis data, sed ipsa adoravit eum qui ex ipsa quo ad carnem est genitus, de caelis vero ex sinu pateri no advenit. Aug. Epist. 44. scribit: Scias a Christianis Catholicis nullis toli mortuorum: nihil denique ut numen adorari quod sit factum & conditum a Deo, sed unum ipsum Deum, qui fecit & condidit omnia. Et lib. 22. de Civitate Dei c. 10. ait: Uni Deo & martyrum & nostro sacrificium immolamus: ad quod sacrificium, sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione vicerunt, suo loco & ordine nominantur: non tamen a Sacerdote qui sacrificat, invocantur. Ex his apparet, quod veteres Christiam Catholici nec Angelos, nec B. Virgine Mariam, nec martyres alios vesanctos demortuos invocarint. Papani igitur qui eos invocat, Catholici Christiani non sunt. Quin Papani etiam eos invocant velut sanctos qui vel saucti non fuerunt, ut Georgius, vel nunqua in terum natura exstiterunt, ut Catharina, ut Christophorus. Georgius, n. Cappadox. quem Romanenses pro sancto colunt, fuit homo improbus, baereticus Arianus, malus genere, pejor animo qui cum militati manu & satellitibus Alexandriam a Constantio missus, pro episcopo ejus urbis s gessit: ut testatur Athanasius in Apologia de fuga sua, & Apologia 2 Epist. ad solitatia vitam agentes & ad ubique orthodoxos: item Gregorius Naziangzenus Orat. in laude Athanasii. Hic Georgius Cappadox, quum ab Ethnicis sub Juliano Apostata crudelissime peremtus esset, cadaverque ejus igne ciematum & cineres in mare projecti, u refert Ammian. Marcellia lib. 22. a nonnullis postea pro martyre colis coepit, sed immerito, ut eos redarguens docet Epiphanius Haeres. 76. Etiam passio ejusdem Georgii Cappadocis a nonnullis est conscripta, de qua Gelasius in Jure Can. Dist. 15. Capitulo. Sancta Romana; aperte ait: Georgii passionem ab haereticis perhiberi conscriptam. Gelasio Pontifici Romano subscribit Baronius Cardinalis Rom. Nota. tionibus in Martyrol. Rom. April. 23. ubi docet, illam de actis Georgii fabulam fuisse commentum Arianorum.
Catharina vero virgo & mattyr, Alexandrina, Costi regis filia, quae quinquaginta Philosophis, quos Maxentius Imperator ad ipsam a Christi fide abducendam adhibuisse fertur, non cesserit, & cujus mortuae cadaver ab Angelis in montem Sinai asportatum sit; Catharina, inquam, haec nunquam exstitit, sicut neque rex Costus unquam ullus fuit. Non enim in Eusebio, neque in Socrate, neque in ullo alio veteri historico qui de persecutionibus Christianorum scripserunt, vel jotaE de Catharina Costi regis filia reperitur, sed tantum in recentibus Monachorum fabulis.
Christophorus itidem, homo gigantea proceritate corporis, duo decim minimum ulnas cubitos ve altus, qui Christum in humeros suo sublatum, longa trabe innitens; periculosi fluminis aquas traduxerit, & postea sub Dagno rege, in Samo nescio qua passus sit: Christophorus, inquam, hic nunquam exstitit. Nam testis antiquus qui historiam veterum martyrum scripsit produci potest nullus: fictitius etiam est rex Dagnus: impia est fabula haec de Christophoro, cum fingat Christum corpore suo post ascensionem in caelum iterum in terris versa tum, contra Scripturam, contra testrmonium Petri Apostoli dicentis Act. 3. v. 2.. de Christo, Quem oportet caeli capiant, usque ad tempora restitutionis omnium, de quibus loquutus est Deus a seculo per os omnium, sanctorum suorum Prophetarum. Est eadem fabula blasphema, quid fingit CHR STUM nonnisi ope hominis istius flumen periculosum transire potuisse.
Sic igitur Papani invocant Angelos, sanctosque demortuos: quin etiam eos qui vel sancti non fuerunt, vel nunqua in mundo exstiterunt
Iidem adorant imagines seu idola, & quidem si de re ipsa agatur dicit Bellarminus tomo 1. Controv. 7. lib. 2. c. 23. admitti posse, imagines posse coli improprie vel per accidens eodem genere cultus, quo exemplai ipsum colitur, ac proinde imagines Christi improprie, ve¬
non autem de imaginibus Christianorum per accidens posse honorati cultu latriae. Et communiter hoc statuecunt Thomas Aquinas, Bonaventura & alii, eodem cultu coli imaginem & exemplar, ut fatetur Bellarminus dicto lib. cap. 25. At imaginum seu idolorum adoratio & veneratio est illicita
I. Quia quicquid a Deo prohibitum est, id illicitum est At imaginum adoratio a Deo est prohibita Exod. 20. v. 4. & 5. Ne facito tibi scule ptile, aut ullam imaginem eorum quae sunt in calis supra, aut quae in terra infra, aut quae in aquis infra terram. Ne incurves te eis, neque colito ea. Hujus prohibitionis rationem gravissimam addit Deus: Nam ego, Iehova Deus tuus Deus fortis zelotes sum, visitans iniquitatem patrum in filios, in nepotes, & in abnepotes, in eos qui edio prosequuntur me. Exercent vero benignitatem in millesimos (nempe a patribus Jqui diligunt me & qui observant mandata mea. Haec ipsa prohibitio repetitur Deut. 5.
II. Quia cujus rei ipsa etiam factura divinitus est prohibita, illius certe adoratio est illicita. At imaginum ad religionem ipsa etiam factura est divinitus prohibita. Sic enim Moses expresse ait Deut. 4. v. 15. Cavebitis vobis ipsis valde: nam non animadvertistis ullam similitus dinem, quo die alloquutus est Iehova vos in Chorebo e medio illius ignis Vt non corrumpatis vos, & faciatis vobis sculptile, similitudinem ullius simulacris formam maris aut feminae: Formam ullius animalis, &c. Et Exod. 20. v. 22. Vos vidistis, ex calis me locutum esse vobiscum Ne facite deos mecum: deos argenteos, aut deos aureos ne facite vobis. Et rursum Deut. 4. v. 23. Cavete vobis, ne obliviscamini federis Iehovae Dei vestri, quod pepigit vobiscum, aut ficiatis vobis sculptile, similitudinem ullius rei, quia interdixit tibi Iehova Deus tuus. Hoc argumentum usque adeo firmum est, ut ipsa etiam Sinodus Nicena secunda imaginum aliarum alioquin approbatrix, imagines tamen Dei non admiserit: Nam Actione 3. dicit: Invisibilis est diuvinitatis natura, nec depingi, nec Et figurari se permittu.
III. Quia quicquid Deus mandat tolli & aboleri, illius adoratio atque veneratio est illicita At imagines & idola Deus mandat tolli & aboleri. Exod. 23. vers. 24. Ne incurvato te diis eorum, neque colito eos neque facito secundum opera eorum:sed omnino demolitor eos & confringito statuas eorum, & cap. 34. vers. 13. Altaria eorum demolimini & statuas eorum frangitote, ac lucos eorum succiditote: Nam non convenit te incurvatum honorem exhibera Deo alieno; Iehovae enim nomen est zelotes, Deus fortis zelotes est
Ad hoc argumentum, ut etiam ad alia, duo excipere solent Pabani. Primum est, suas imagines non esse idola. Alterum est, mandatum divinum quo prohibentur & aboleri jubentur idola, intelligendum esse duntaxat de idolis gentilium, non de imaginibus Christianorum.
REPLICO ad primam exceptionem, Papanorum imagines sunt idola: primo, quia omnes imagines factitiae, quum coluntur & adorantur, sunt idola. At Papistarum imagines coluntur & adorantur. Sun gitur idola. Major est certissima: nam Scriptura imagines ab hominibus fectas & cultas vocat idola: Ita vitulum a populo Israelitice cultum vocat idolum Act. 7. v. 41. Imago a Rachele surrepta in Graeca interpretatione & in Latina versione Vulgata vocatur idolum Gen. 31. v. 34. Simulacrum Michae vocatur idolum Jud. 18. v. 31. Vituli Ephrajum vocantur idola Hosrae 4. vers. 17. & 13. v. 2. & 14. v. 9. Idem testantur complurimi alii Prophetarum loci. Minor Papistarum confessione vera est.
Secundo, quia quicquid de idolis Scriptura dicit, in imagines Papanorum competit: Sunt opera manuum hominum: Os est ei, sea nonloquuntur; ocule sunt eis, sed non vident: Aures sunt eis, sed non udiunt; nasus est eis, sed non odorantur: Manus sunt eis, sed non palpant: peres. sunt eis, sed non ambulant; non mutiunt gutture suo. Psalm: 115 vers. 41. & sequentibus
Tertio, quia omnes imagines manu humana factae sunt idola: nam haec δμώσnα α sunt, nepe imago mani huniana facea, &. olum; tantum in eo differunt, quod illud Ladnun: est, hoc Oacum: & unum de altero enunciat Tertullianus sibro de idosolatria e. ia colis numanus error, praeteripium omnium condicerei: corum imagines idola, imaginum cosecratio idolosatria. Quario, quia omnis forma vel formula opere hominis facta est idolum: sicut Tertullianus libro de idololatria c. 3. dicit: Omnis ferma vel formula idolum se dici exposcit Unive, saliter pronunciat, OMNIS forma: Loquitur autem de forma artifi.io humano effecta. At omnes Papisticae imagines sunt formae vel fo mulae manibus humanis factae¬
REPLICO ad secundam exceptionem. Mandatum divinum quo prohibentur & aboleri jubentur idola inteliigendum est de omnibus. imaginibus quae hominum manibus coluntur: Quia lex non distingui inter imagines Judaeorum & Gentilium, ideo nec nos distinguere debemus inter imagines Christianorum & Gentilium; Deinde imagines quibus Deus ab nominibus repraesentatur sunt simpliciter vetitae, fatente etiam Concilio Niceno secundo, etsi alias imagines fieri & coi concedens, idololatriam confirmatit: at nullum fere est apud Papanos templum, in quo non sit aliqua Dei imago. Et audent negare, divinum mandatum de suis imaginibus intelligendum
IV. Quicquid in Gentilibus ipsis detestatur Apostolus Paulus, id multo magis Christianis est illicitum
At imaginum adora, ionem in Gentilibus ipsis detestatur Apostolus Paulus Rom. 1. v. 15. Vt qui Dei veritatem transmnt, rint in falsitatem, & coluerint ac servierint rebus creatis, praeterito Creatore, qui est benedictus in sacula, Amen. Excipiunt Papani; Simulaera Gentilium fuisse idola; at se non habere idola, sed imagines tantum
REPLICO. Imo simulaera a Gentilibus culta Paulus etiam vocat imagines Rom. 1. v. 23. Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei. in similitudinem IMAGINIS corruptibiis hominis & volucrium, & quadrupedum & serpentium.
REPL. Quod Paulus in Gentilibus exsecratur, id Christianis nequaquam est licitum. Ideo Augustinus ad hunc ipsum Pauli locum Tomo 3. lib. de Fide & Symbolo c. 7. hoc notat. Exsecratur Apostolus nos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudine corruptibilis hominis. Tale enim simulacrum Deo nefas est Christiano in templo collocare, malto magis in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur:
V. Imaginum illarum, quas ipsemet Deus fieri expresse jusserat, cultus fuit illicitus: nam serpentis aenei, quem Deus fieri jusserat cultus improbatus fuit: unde pius & laudatissimus Rex Ezechias, eo quod ei Israelitae adolerent, eum contudit & confregit 2. Reg. 18. v. 4. Multo magis igitur erit illicitus cultus imaginum, quas Deus non ussit fieri, quales sunt Papistarum omnes
smo imagines religionis causa factae, nequaquam sunt retinendae, sed auferendae & comminuendae exurendaeque
I. Quia sunt a Deo vetitae in Decalogo II Quia impurant terram, Ezech. 36. v. 18. III. Quia sunt stercorei diiIV. Quia sunt doctores mendacii & vanitatis.
secratae. Papani adorant etiam hostiam consecratam quam Romae palam ac publice crustulum nominant, ut videre est apud Anastal. German. Protonoratium Apostolicum de sacror immuni:a lib 3. cap. 158. 20. ex typographia Apostol. Vaticana ad Gregorium XIV. quam sanctificum crustulum appellat Philander Annot. in Vitruν lib 4. c8. A quam denique Deum suum & Don inum vocant, quod Thomas Hardingus adversus Juellum tueri non dubitavit Articul. 21.
Adorant autem Sacramentum cultu latriae, hoc est, cultu qui vero Deo debetur, quasi Sacramentum esset verus Deus. Nam cultum la triae esse Sacramento exhibendum decernere non erubuerunt patres Concilii Tridentini Session. 13. c. 5. his verbis: Nullus dubitandi locusrelinquitur, quin omnes Christe fideles, pro more in Ecclesia Catholica semper recepto, latriae cultum, Qui VERO DLODEBETUR, huic sanctissimo Sacramento in veneratione adhibeant. O blasphemam idololatriam!o idololatricam blasphemiam! Fatentur latriae cultum, vero Deo deberi, tamen eum crustulo adhibendum decernere ausi sunt,
Atqui I. Latriae cultus soli vero Deo debetur. At Sacramentum non est verus Deus. Ergo Sacramento latriae cultus non debetur? II. Nec Christus Sacramento cultum latriae adhibere ullibi jusit, nec Apostoli, neque alii fideles in Ecclesia Catholica primitiva unquam adhibuerunt.
Ergo Sacramento latriae cultus non debetur At probare conantur patres Tridentini decretum suum hoc argumento:
Ubi praesens adest Deus ille, quem Pater aternus introducens in orbem terrarum dicit; Et adorent eum omnes Angeli Dei, quem Magi procidentes adoraverunt, quem denique in Galilea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur: ibi est cultu latriae adorandus, At in Sacramento, hoc est, in accidentibus panis (nam panis substantiam adesse negant & accidentia sine substantia subsistere fingunt)
RESP. Primo peccatur sophismate ἔτεροζετίσεως seu alienae que stionis. Nam cum probandum fuisset, Sacramentum esse cultu latriae adorandum: probarunt aliud, nimirum, In Sacramento esse Deum; cultu latriae adorandum. Deinde Major est ambigua. Nam cum in Christo Domino duae sint naturae, divina & humana, explicandum fuerat patribus Tridentinis, de cujus naturae praesencia & adoratio ne loquantur. Nam si de divina natura loquuntur non potest ei assignari ubi vel ibi, hoc est, locus determinatus, quum sit ubique, hoc est non in aliquo ubi seu loco citcumscriptive, ut corpus; neque definitive ut spiritus creatus: sed in omni loco repletive non inclusa, nec exclusa, caelum & terram implens essentia & potentia. Ac etiamsi divina natura sit ubique, non vult tamen Deus ut adoraturi convertamus cordanostra ad res creatas in his terris, in quibus tamen omnibus divina natura est praesens, ad res usque minimas: sed precaturi jubemur accedere cum fiducia ad thronum gratiae, ut consequamur inisericordiam, & gratiam inveniamus ad opportunum auxilium Hebr. 4. v. 16. Thronus autem ille est in caelis Hebr. 8. v. 2. Sin vero de humana Christi natura loquuntur, tum recte ubi & ibi, hoc est, locus ei tribuitur: & recte ibi adoratur, ubi praesens visibiliter adest, sicut ab Angelis adoratur & a Magis Bethlehemi atque a discipulis in Galilaea adorabatur quibus visibiliter praesens aderat
am ad Minorem respondeo. Ajunt, in Sacramento, hoc est, in crustulo illo, aut potius in accidentibus sine substantia subsistentibus, ad esse Deum illum quem Pater aeternus introducens in orbem terratum dicit, Et adorent eum omnes Angeli Dei, que Magi procidentes ado raverunt, quem denique in Galilaea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur. Haec oratio itidem ambigua est: & tamen prae se tule runt patres isti belli se controversias decidere & determinate, sic ut di cere ausi sint; Nullus dubitandi locus relinquitur. Quidi nullus dubi tandi locus est in oratione tam ambigua? Ajunt, Deus ille adest: at secundum quam naturamedivinam ne vel humanam? Si secundum di vinam: at secundum illam non minus adest in aqua Baptismi; Ergo & aqua baptismi cultu latriae adoranda erit. Imo hoc pacto omnes res creatae, etiam ligna & lapides cultu latriae adorari debebunt, quum in omnibus etiam minimis & vilissimis creaturis secundum divinam naturam sit praesens: sed ubi tandem thronum gratiae isti homines sibi non constituent? Sin vero secundum humanam naturam praesentem adesse in crustulo illo dicat; adversantur illis Scripturae, adversar tur Symbola, adversantur vetusta Oecumenica Concilia, adversantur patres vetusti orthodoxi, adversantur rationes plurimae & validissimae. Ex his enim omnibus constat; corpus Christi non esse in pane Eucharistiae. Hoc ex Scriptura manifestum est.
I. Quia ne quidem in prima Coene institutione fuit corpus Christi in pane. Docet Scriptura, Christum accubuisse, & in sinu ejus dilectum ei discipulum Johannem, manibus corporis sui panem accepisse, ejusdem corporis manibus fregisse & discipulis suis dedisse ejusdem corporis ore dixisse de pane quem dabat, Accipite, comedite, hoc est corpus meum. Hinc firmissimam hanc demonstrationem exstruo:
Quod corpus mensae accubuit, in sinu suo dilectum discipulum Johannem complectens, & in manibus suis panem habuit, fregit & distribuit & de pane loquutum est: illud nequaquam fuit in eodem pane.
At corpus Christi mensae accubuit in sinu suo dilectum discipulum Johannem complectens, & in manibus suis panem habuit, fregit & distribuit & de pane locutum est;
Psoinde corpus Christi in pane eodem non fuit II. Quod corpus in caelos adscendit & est in caelis, sedetque ad dex teram Dei in caelis, & caelis oportet capi usque ad tempora restitutionis omnium: id non est in terris in pane Eucharistiae
At Christi corpus in caelos adscendit, & est in caelis, sedetque ad dexteram Dei in caelis, & caelis oportet capi usque ad tempora restitutio¬ nis omnium. Quod in caelos ascenderit, testatur historia ascensionis descripta Marc. 16. Luc. 24. Act. 1. Quod sit in caelis, sedeatque ad dueteram Dei in caelis docetur Colos 3. v. 1. Si resurrexistis cum Christo, superna quaerite. Ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Ephes. 1. v. 20. Suscitavit eum ex mortuis, & collocavit ad dexteram suam in caelis. Heb. 1. v. 3. purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dex: tram maiestatis illius in excelsissimis. Hebr. 8. v. 1. Eorum quae dicimus. haec summa est, Talem nos habere Pontificem, qui consedit ad dextram throni maiestatis illius in caelis. Quod oporteat caelis capi usque ad tempora restitutionis omnium, testatur Petrus Actor. 3. v. 21
Ergo corpus Christi nunc non est in terris in pane Eucharistiae. III. Si corpus Christi esset jam in terra, Christus non esset Sacerdos: At posterius est absurdum: Ergo & prius. Connexi veritas patet ex epistola ad Hebr. cap 8. v. 4 ubi Apostolus ait: Si esset in terrane Sacerdos quidem esset.
Idem patet ex Symbolis. Nam in illis profitemur Christum corpore suo ascendisse in caelos, sedere ad dexteram Dei Patris omnipo tentis & rediturum e caelo ad judicandum vivos & mortuos: Ergo non est jam eodem corpore in terra, in locis praesertim tam innumeris.
Quod in terra in vel sub specie panis adest, ad illius considerationem non est necesse fide sursum exaltari mentem. Atqui ad corporis Christi considerationem necesse est fide sursum exaltari mentem. Hoc liquet ex eo quod in Sacrae Coenae celebratione semper oportea habere SURSUM CORDA. Haec mensa non est graculorum, sed aduilarum. Aquilas in hac vita fieri nos oportet, & ad alta contendere, si ad hoc corpus accedere volumus, ait Chrysostomus in 1. Cor. homil. 24. Ergo, &c.
II. Res caelestis non est in vel sub specie panis in terra. At corpus Christi est res caelestis, hoc est, in caelo exsistens. Alioquin non esset caelestis, sed terrena si in terra esset. Perpetuum discrimen maneat oportet in Eucharistia inter rem terrenam & caelestem. Terrena est in terra, caelestis in caelo: & res terrena nos admonet, ut fide elevemus animum ad fruendum corpore Christi in caelis exsistente.
III. Quicquid est & manet semper vere visibile & palpabile, id non est invisibiliter & impalpabiliter in vel sub specie panis.
IV. Quod in uno loco esse oportet, id non est eodem tempore in locis praesertim tam innumeris in vel sub specie panis:
At corpus Christi in uno loco esse oportet. Quod ipsummet JusCanonicum fatetur De consecratione, Distinctione 2. capitulo. Prima quidem. in quo haec exstant verba: Donec seculum finiatur, SuR SVM DOMINVS est, sed tamen etiam hic nobiscum est veritas Domini. Corpus enim in quo resurrexit INUNO LOCO ESSE OPORTET, veritas autem eius ubique diffusa est, Ergo corgus Christi non est eodem tempore in locis praesertim atque innumeris in vel sub specie panis.
Hactenus de adoratione Sacramenti Iidem Papani adorant imaginem crucifixi & ipsam crucem latria, quanquam alias dicant, latriam soli Deo deberi. Quod autem imainem crucifixi & ipsam crucem latria colant, manifestum est ex Tohi ma Aquinate, Cajetano Cardinale, Bellarmino: & forma cultus.
Thomas Aquinas parte 3. Summae quaest. 25. artic. 3. ait, quod ead reverentia exhibeatur imagini Christi & ipso ChristosSic in exemplari M excuso legitur quod Carthusiae Basiliensis fuit; si typographi culpa non est, & Aquinas scripsit ipso Christo, erravit & in Theologia & Grammatica; Dativus enim pronominis ipse non est ipso, sed ipsi Addit Thomas: Cum ergo Christus adoretur adoratione latriae, consequens est quod eius imago sit adoratione latriae adoranda. Et paulo post: Nos adoramus adoratione latriae imaginem Christi qui est verus Deus non propter ipsam imaginem, sed propter rem cuius imago est. Hanc rationem colendi imaginem Christi exstruxit in hoc articulo Aquinas non ex Scriptura Sacra: sed ex Philosophi, id est, Aristotelis libro de memoria & reminiscentia. Ita fons idololatriae huius Papisticae est gentiliimus ex Aristotelis Philosophia haustus
Articulo vero quarto Aquinas ait do cruce ipsa: Si loquamur di ipsa cruce, in qua Christus crucifixus est, viroque modo est a nobis veneranda, uno modo in quantum nobis repraesentat figuram Christi extensi in ea. alio modo ex contactu ad membra Christi, & ex hoc quod eius sanguine est perfusa. unde utroque modo adoratur eadem adoratione R cum Christo. ADORATIONE LATRIAE, & propter hoc etiam crucem illoquimur & deprecamur quasi ipsam crucem. (o intoleranda idoloatriam!) Si vero loquimur de effigie crucis Christi, in quaecunque alia materia, puta lapidis vel ligni, argenti vel auri, sic veneramur crucentantum ut imaginem Christi. QUAM VENERAMURADORATIONE
ATRIAE Thomae Aquinati subscribit Cardinalis Cajetanus, qui itidem dicit imaginem Christi adorari latria: ut testis est Bellarminus Tomo, 1. controv. 7. generali lib. 2 qui est de reliquiis & imaginibus sanctorum cap. 23.
Bellarminus hoc ipso libro & capite docet, admitti posse, imagine posse coli improprie, vel per accidens eodem genere cultus, quo exemplar ipsum colitur. In eodem vero capite, quanquam brevi, sibi ex parti contradicens ait: Quod possit imago adorari adoratione ipsius exemplaris, proprie quidem, sed per accidens. Ita eadem imago eodem genere. cultus quo exemplar ipsum colitur IMPROPRIE& PROPRIBse cundum Bellarminum. Capite vero 24. apertius ait: Imago adoratur LATRIA, sed propter aliud. Hinc liquetvanissimum esse effugium, quando Papistae vulgo dicunt, se distinguere latriam, duliam & hyper duliam: & latriam exhibere soli Deo, dulia sanctis, hyperduliam Virgini Mariae. Nam Angelici ipsorum Doctores & Cardinases dicunt latria adorari etiam imaginem Christi, item crucem Christis item Sacramentum Eucharistiae: at num imago Christi est Deus: num erux est Deus? num Sacramentum est Deus.
Verum etiamsi verbis non faterentur, se imaginem crucifixi & ipsam crucem adorate latria: tamen forma cultus eos convinceret.
Nam ipsam crucem alloquuntur & deprecantur quasi ipsam crucem: ut Thomas Aquinas expresse dicit Parte 3 quaest. 25. art.
Lignum crucis invocant & ab eo petunt quod a solo Deo est po tendum: Sic enim ad crucem clamant: Salva catervam in tuis laudibus congregatam. Breviar. Roman. in festo Inventionis & Exaltationis S. Crucis. Et in Antiphona canunt: O crux ave spes unica, auge piis iustitiam, reisque dona veniam.
Sic concionatores Papistici alloquuntur imaginem crucifixi, eique dicunt: Tu nos redemisti, tu nos Patri reconciliasti: ut docet Bellarminus Tomo 1. controv. 7. lib. 2. qui est de reliquiis & imaginibus san ctorum cap. 23. quanquam hanc idololatriam conatur salvare fictitia distinctione.
Eandem colunt festo quod Innocentius VI. Anno 1460. instituit. Atqui festorum dierum celebratio est pars latriae seu cultus sola Deo debiti.
Sequitur de reliquiarum veneratione. Reliquias quasdam Papani invocarunt & adorarunt, ut ut Bellarminus Tomo 1. controv. 7. lib. 2 cap. 2. neget. Nam ante Veronicam shoc est, ante sudarium seu linteum in quo facies Christi expressa a Veronica, ut fingunt, vel Veronicae datum, ut aliis placety dicer solent: Salne sancta facies impressa panniculo: nos ab omni macula purga vitiorum, atque nos consortio iunge beatorum: ut recitat Durandus ex oratione Johannis XXII. Papae, quae ita habet
Salve sancta facies nostri Redemtoris, In qui nitet species diuvini splendoris. Impressa panniculo nivei candoris, Lataque Veronicae signum ob amoris. Seelve decus seculi, speculum sanctorum Quod videre cupiunt spiritus caelorum: Nos ab omni macula purga vitiorum, Atque nos consortio iunge beatorum. Salve vultus Domini imago beataEx aeterno munere mire decorata: Lumen funde cordibus ex vi tibi data, Et a nostris sensibus tolle colligata Salve robur fidei nostrae Christiana. Destruens haereticos qui sunt mentis vanae: Horunm auge meritum qui te credunt sane, Illius effigie qui rex sit ex pane. Salve nostrum gaudium in hac vita dura; Labili, & fragili, cito peritura: Nos deduc ad propria, O TELIX FIGURA Ad videndam faciem quae est Christi puraOrationem istam devote dicentibus, inspiciendo Veronicam, memorantur libro orationum inscripto Antidotarium animae, a Paba illo Johanne XXII. concessa decem millia dierum indulgent tiarum. Caeterum Veronica asservatur Romae in aede S. Petri, & ibipopulo adoranda ostenditur. Lucius vero Marineus Siculus, historiographus regius Imperatoris Caroli Quinti lib. 5. de rebus Hisi illam in Hispania esse scribit. Romana an Hispanica Veronica vera fit, Pontificii viderint.
In Processionali Cadurcorum qui sunt Galliae Aquitanicae populi, Vulgo Cahors dicti, sudarium Christi invocabatur his verbis. Sancte Sudari ora pro nobis, Sudarium Christi liberet nos a peste & morte tristi. Apud eosdem Cadurcos in Abbatia Fontis invocabatur Mappa, super quam dicitur Christus Coenam celebrasse, & cantabatur magno monachorum boatu: Sanctissima Dei mappa ora pro nobis.
Bellarminus religiose venerandas reliquias sanctorum contendit. Tom. 1. Controv. 7. lib. 2. qui est de reliquiis & imaginibus sanctorum cap.
Veneratio autem & cultus earum incredibilis esset, nisi ante omnium oculos esset. Nam capita, dentes, manus, pedes & alia corporum humanorum frusta e terra effossa aut aliunde accepta magnosumtu ornant. Petri & Pauli capita, si tamen Petri & Pauli sunt, at gento quod excedere fertur quatuor millia pondo, sunt inclusa, ut est in Comment Pii II. lib. 8. adjectis gemmis & margaritis, inaesti mabilisque pretii unionibus, ut refert Qnuphrius de septem urbis Ecclesiis. Tum sepulcra sanctorum Papistae ornant argento, auto & umonibus. Ratisbonae corpus S. Dionysii Arcopagitae in argenteo loculo asservatur in templo S. Emerani. Aureum Thomae Cantuariensis mansoleum tectum fuit adamantibus, unionibus & carbum culis, ut est in Commentar. Pii II. lib. 1. vilissima pars erat aurum. gemmis raris ac praegrandibus collucebant, nitebant, ac fulgurabant omnia Erasm. colloq. de peregrinat, religionis ergo
Porro reliquiae sanctorum tali cultu qualem Papani adhibent, venerandae non sunt, propter has rationes:
I. Quia divino mandato nullo sic coli jubentur. II. Quia illarum talis cultus a Christo damnatur. Matth. 23. v. 23. Vae vobis Soribae & Pharisai hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, & ornatis monumenta iustorum. Luc. 11. v. 47. Vae vobis quoniam aedificatis monumenta Prophetarum, patres autem vestri trucidarunt. Rt tos. Nempe testimonio vestro comprobatis facta patrum vestrorum: quoniam illi quidem eos trucidarunt, vos autem aedificatis eorum mo¬ numenta. Quod Christus in Scribis & Pharisaeis Judaicis damnavit. id neutiquam in Scribis & Pharisaeis Romanensibus approbat. Quid aliud faciunt Romanenses, quam ut aedificent sepulcra Apostolorum & Martyrum & ornent monumenta sanctorum, quos patres ipsorum trucidarunt? AEdificatione & exornatione monumentorum. comprobant facta patrum suorum: quoniam illi quidem eos trucidarunt, ipsi autem sepulcra ipsis exstruunt & ornant, ut ostendant, se gaudere de ipsorum morte, ut ex reliquiis ipsorum lucrum facere possint.
III. Quia reliquias sanctorum, velut ossa, manus, pedes, &c. sepeliri vult Deus ne colantur. Sic enim corpus Moiis abscondit, ne coleretur ab Israelitis. Deuteron. ult.
VI. Quia reliquiae pleraeque omnes sunt supposititiae: quod inde aperitissime manifestum est, quia unius ejusdemque sancti plura corpora, vel eaedem partes corporis diversis in locis monstrantur. Divus Petrus (exempli gratia) reconditus est integer uno loco Romae in Vaticano, ut autor est Baronius Annal. Eccles tom. 1. & 3. ann Domi 69 & 324. Dimidiatus habetur in alio loco Romae, in via Ostiensi Qnuphr. de 7. urbis Ecclesiis, cap. de Basil. 8. Pauli. Et aliquae particu lae reliquiarum Petri sunt loco tertio videlic Canstantinopoli, ut refert Bellarm. li. 2. de Eccles. Triumphante cap. 3. & 4. Caput ejus asservatur in quarto loco, nimirum Romae in Basilica Lateranensi, Onuph. de 7. urbis Ecclesiis. Pars capitis in quinto loco, Romae nimirum in Ecclesia S. Praxedis. Onuphr., ibidem. In sexto loco, videl. Pictavii in Gallia, mandibula cum barba, Calvin de reliquiis. In septi mo loco, vel in septem potius locis, dentes, alibi plures, alibi singulis velut Romae in Eccles. 88. Vincentii & Anastasii. S. Crucis, S. Salvatoris Lateranensis. S. Laurentii extra mutos, S Sebast. 8. Praxedis, ut recitat Qnuph. de 7. urbis Ecclesiis. Octavo loco erat cerebrum. nempe Genevae; quale autem cerebrum fuerit, in Reformatione Ecclesiae Genevensis reipsa deprehensum est, pumex videlicet pro cerepro ostentabatur, ut docet Calvinus admonitione de reliquiis: Adde ossa multa, Romae in templo B. Mariae populi, ut testatur liber inscriptus, Mirabilia Romae, excusus permistu Superiorum cum privilegite ixti V. Item in templo S. Laurentii extra muros, Qnuphr. de 7. urbis Ecclesiis. Adde partem laceiti, Romae in basilica S. Crucis, Onuhr. ibid partem costae & digitum manus, Romae in Ecclesia S. Sebastiani Onuphr ibid. digitum pedis, Romae in Eccles. 8. Praxed. Onuphr. ibid, articulum digiti gigantei, in Anglia, ad D. Parathalassiae Erasm. peregrinat. telig ergo. praeter reliquias absque nomine, Romae, in Eccles. S. Sebastiani, S. Crucis, S. Mariae majoris. Qnuphr. de 7. urbis Ecclesiis. In templo S Chrysogoni, Mirabil Romae
Hoc non soli Petro accidit, sed aliis etiam sanctis. S. Dionysii corpus ostendunt Monachi in monasterio S. Emerani Ratisbonae, cum Bulla Pontificis attestante, verum corpus Ratisbonae esse: ejusdem Dionysii caput apud S. Dionysium in Gallia monstratur. Corpora trium regum, seu Magorum qui Christum Bethlehemae adorarum ostenduntur Coloniae Agrippinae; eorundem corpora Mediolana monstrantur. Summa, nullus est sanctus fere, aliquantum celebris; cujus non monstrentur apud Papistas diversis in locis duo aut tria corpora.
Satis est de reliquiis Quanta idololatria in rerum variarum consecratione & rebus consecratis committatur, horreo commemorare. Papa solet certo & stato die imagunculas quasdam effingere in formam agni, ex cera alba oleo delibuta, adhibitis certis preculis: has imagunculas Agnos Dei, vocat, eisque tribuit vim divinam, quae ipsi Filio Dei, qui solus est vere Agnus ille Dei, competit. Has imagunculas affirmat de collo sus pensas & munde gestatas fulgura depellere, peccata aeque purgare uChristi sanguis purgat, parturientibus opem ferre & homines ex incendio ac naufragio cripere. Qua de re exstant versus leonini, impietatis plenissimi lib. 1. Ceremoniar. Pontificalium, titulo 7.
Salsamus & cera munda, cum chrismatis unda Conficiunt Agnum: quod munus do tibi magnum: Fonte velut natum, per mystica sanctificatum, Fulgura desursum depellis, & omne malignum. Peccatum frangit, ut Christi sanguis, & angit. Praegnans servatur, simul & partus liberatur. Dona refert dignis, virtutem destruit ignis, Portatus munde de fluctibus eripit undae. Quid sceleratius dici aut cogitari potuit? quid est avertere corda a Creatore ad creaturas, si hoc non est?
De consecrationibus Papisticis vide sub finem in Missali Romano ex Decreto Concilii Tridentini restituto & Pii V. jussu edito primum Romae, deinde Antverpiae. Quid vero de illis sentiendum vide in Concilii Tridentini recusatione ab Electoribus, Principibus & Ordinibus Imperii Protestantibus publicata, pag.168. & sequenti bus, Editionis Anni 1597. Gabrielis Carterii in octavo
On this page