Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 37
CAPUT XXXVII. In quo respondetur adversariis Editionem He¬ braeam Veteris Testamenti op¬ bugnantibus.
Hactenus nostra sententia de authentica Scripturarum editione: sequitur refutatio adversariorum qui¬ eam oppugnant.
LII editionem Hebraicam negant esse authenticam: aliij Scripturam Hebraicam a Mose & Prophetis exaratam negant ad nos usque pervenisse Hebraicum textum Veteris Testamenti non esse authenticum, sequentibus argumentis adversarii nonnulli evincere conantur, & inprimis VVithelmus Lindanus, quem refutavit Iohannes Isaacus, levita Germanus, Coloniensis Academiae Professor in defensione veritatis Hebraicae Sacrarum Scripturarum, excusa Coloniae apud Jacobum Soterem Anno M. D. LIX. unde & nos proferemus praecipua.
PRIMVM Textus habens variam & dubiam lectionem non est authenticus: Hebraicus Textus Vetis Testamenti habet variam & dubiam lectionem
Ergo Hebraicus textus Veteris Testamenti non est authenticus. Assumtionis probatio. Nam in Veteri Testamento Hebraico sunt in margine passim nota adjectae, idque propter dubiam & variam lectionem: ut liquet ex castigatissimis Danielis Bombergi Bibliis Venetii xcusis ac Felicis Pratensis editis ne, qui ex variis antiquissimis codicibus Hebraicis varias in margine annotarunt lectiones.
RESP. Primo assumtio principalis argumentationis est falsa: quia Hebraeus textus unam duntaxat habet lectionem. Deinde in assumtionis illius probatione falsus allegatur finis notarum illarum in margine Hebraicorum Bibliorum positarum. Non enim propter dubitationem vel variam lectionem in margine adjectae sunt: siquidem una est tantum lectio: sed juxta mandatum Mosis & Prophetarum propter alicujus singularis mysterii significationem, vepropter decorum vel propter euphoniam, &c. Sic igitur intelligendum est, in quibusdam locis Biblicorum librorum quasdam ese dictiones, quae in orationis contextu positae, per alias in margine notatas, legendae significantur. Et ea quidem quae contextui in serta est, yPI Rethib apppellatur, id est scriptio seu scriptura, quod ea solummodo scripta sit, non etiam legi debeat: Puncta vero quae illa ipsa dictio in textu posita occupat, sub vocem in margine criptam, transferenda sunt, ut his punctis illius lectio informata, pro ea, quae in ipso contextu est, legatur; ideoque dictio in margine posita PTID: Reri hoc est, lectio dicitur, quod punctis in textu positis, tanquam sibi propriis loco alterius dictionis legatur: ut Genes. 8. vers. 17. pro dictione NPITT havxe, in ipsa orationis serieposita, vocem NPPsT hajze quae in margine notatur, legendam illud PJD Reri, lectionis scilicet judicium significat. Sic illud DyU tzebosim Genes. 14. quod in contextu est, per Dyja tzeboim immutandum, eodem judicio planum fit. Quod igitur in exemplaribus Hebraicis in margine est notatum, vera lectio est: quod vero in contextu positum, certa de causa quidem scriptum sed minime legitur. Illud tamen sic accipiendum est, non quod emendata & originalis puritas exemplaris vel a Mose vel caeteris quoque Prophetis profecti mendis quibusdam laesa, industria hominum restituta sit: sed quod quisque istorum suo & divino judicio vocem aliter in ipso contextu perscriptam, iisdem quidem vocalibus, attamen aliter, hoc est, literis quibusdam immutatis, non sine singulari mysterii significatione proferendam ipsis Judaeis praecripserit. Quam quidem judicii & varietatis rationem cum interpretum industria quodammodo videtur assecuta, ne ipsam quidem ocem in textu positam plane negligentia praetereundam quasi sua ervacuam fatetur. Ut quod Psalmo nono v. decimo tertio DTeCethib est DP] hanasim, at PI Reri est DyJa) hanaum. id non sine causa fit, sed ut doceatur, Deum quidem non obliviscclamoris pauperum seu afflictorum, sed non quorumvis verum mansuetorum, verum eorum qui sunt humiles & mites. Nam Dyyqy hanajini significat pauperes, item afflictos: Drza hanavim autem signifitat mites, mansuetos, humiles & modestos. Qua ratione inductus Rimchi Psalmo undecimo non? TH nude modo, tanquam veram lectionem tuetur, verum etiam PTH nudu. ipsi scilieet scriptioni, interpretatione sua patrocinatur & significationem suam attribuit. Quod autem has vocum varietates, quorundam perversa judicia mendi suscipione non liberant, scribarumque ignorantiam in his locis, tanquam ambiguis, notant: id quam illi quidem faciant ratione probabili, satis declarant, tum ex vetustioribus Rubbi Ia ob & scabbi Isaac: tum ex recentioribus Elias Levita in libro Massoreth Hammassoreth, in quo contra eos, qui Reri & Retib propter dubia factum esse asserunt, acerrime disputat, eorum que opinionem multis argumentis impugnat & refutat.
Instantia I. Elias Levita praefatione tertiam testatur in codicibus Hebraeis diver sam esse lectionem, & diversitatis huius causam hanc exponit, quod Ezra & Concilium eius libros ordinarint & correxerint: & cum diversitatem aliquam invenissent, secuti fuerint maiorem librorum consencientium partem: & quando aliquid non poterant clare intelligere, scripserint unam vocem in contextu & aliam vocem alterius exemplaris in margine.
Ergo Hebraicus textus dubiam habet lectionem RESPONDEO. Negatur antecedens: tantum enim abest. Eliam haec scribere, ut omnino contrarium affirmet, & contra eos, qui Reri & Retib propter dubia esse asserunt, acerrime disputet, eorumqui opinionem multis argumentis impugnet & refutet. Sic enim EaLevita disputat: Si Reri & Rethib sunt propter dubia, quid dicent de Reri & Rethib quae reperiuntur in libris exsilii, videlicet in Haggaeo. Zacharia, Malachia, Daniele, Ezra & Paralipomenis quae scriipsit Ezra, & libro Megilah, hoc est, Estherae, quem scripsit Mar dochaeus? Nam cerro constat illos ipsos fuisse de viris Synagoga magnae. Exempli gratia: in libro Ezrae capite quarto vers. 2. est in textu scriptum DPPXJPDPPIAN Ny] velo anachnis cobechim, subi ipsi scripserunt in margine Py] velo vel cum vav cholem, ut significarent legendum esse cum vav. Si hoc fecerunt propter dubium, quod ignorarent, an esset legendum Py lo cum vav vel Ni lo cum aleph est interrogandum, fueritne Ezia cum illis? num ipse ignoravit, an scripserit Ney] velo cum N aleph. an PyP cum vav Et sic de reliquis Reri & Retibs quae in lioris eorum sunt. Sensus argumentationis est: Si Reri & Rethib sunt propter dubia lectionem tum Chaggaeus, Zacharias, Malachias, Daniel & Ezra dubitarum quomodo ipsi scripserint: nam in suis libris ipsimet Reri adscripse runt. At posterius est absurdum: Ergo & prius Quod autem Ezraequatto vers. secundo Rethib habet N7y Io cum aleph, significans non, eo significare voluit Ezra. hostes cupientes una aedificare, dicero quidem ore, se sacrificasse Jehovae, sed revera id non fecisse:
RESPONDEO. Principium petitur: quia non habuerunt deinceps Judaei ante Christum natum ullam transmigrationem, neque perierunt libri paucis illis annis: nam non duravit tempus virorum Synagogae magnae, nisi circiter quadraginta annos, quemadmodum probatur in Sederolam & in Chalah R. Ab filii David. Psaetereas Reri & Rethib facta sunt propter dubia, tum illa incidissent casu quodam in uno aut altero loco. At posterius non est: quia in unoeodemque vocabulo saepius Reri & Rethib occurrunt: exempli gratia vigenies & bis in Lege scriptum est Tynahra & legitur PPI naharah. Item septies scriptum est DPyJOV hepholim & legitur PPIIrIO techorim. Item quinquies Rethib habet Dei Sphanajum & Reri DPJU hanavim & duo contraria, mult que alia. Quomodo incidit semper dubium in omni M nabra & Dyyjo hepholim & Dὸiν δῳ hanajim:
Summa huc redt: Viri Synagogae magnae, nimirum Haggaeus Zacharias, Daniei, Hananias, M. sael. Azaria, Ezra. Nehemias, Mardochaeus, Zerubbabel: quibus praeterea adjuncti fuerunt sapientes quidam ex Harasch & Margeru,que ad summam 120. virorum, haescripserunt secundum Cabalah, quod scilicet Moses non legerat vocabulum illud, alicujus mysterii causa, quod illis notum fuit, quod mysterium tradidit Moses Josuae senioribus & seniores Prophetis. Hoc videlicet vocabuium scripserunt in margine quemadmodum legi deberet & Ezra fuit scriba ille, qui Reri adscripsit in Lege Mosai. ca. Idem factum in Prophetis & Hagiographis, in oninibus vocabu lis, in quibus habuerunt c. abalah, ex mandato Prophetarum & Sapientum generationum, unus ex ore alterius, nimirum quod non debeant vocabula quaedam legi quemadmodum scripta sint Verum inlibris exsilii non habebant opus illa traditione: nam illi ipsi autores fuerunt ibi cum illis, & quando invenerunt vocabulum aliquod, quo illis videbatur peregrinum juxta intentionem materiae & ex positionem Scripturae, tunc divit illis autor libri causam, cur scripserit aliter tunc scripserunt vocabulum in margine, quomodo deberet legi; Ut cum viderunt in Haggaeo JOONPDPHPIN] veeraa 6 veecabed dixit illis Haggaeus, non esse legendum veecabed, sed veecabedah, quasi haberet PH He in fine: dixitque eis rationem, videlicet propter quinque ornamenta quae fuerant in primo templo & non in secundo: propterea scriptum a se esse ita. Tunc scripserunt in margine IDPPJONJ, veccabeda, Reri. Sicque fecerunt in omnibus aliis, quae sunt in libris exsilii. Summa est (ait Elias Levita) quod viri Synagogae magnae fecerunt Reri, quae in Lege sunt, juxta mandatum Cabalae quod habuerunt a Mose illo magni nominis, super illum sit pax: & quae in Prophetis & Hagiographi juxta mandatum Cabalae, quod habuerunt a Prophetis & sapientibus temporum: & quae in libris exsilii, juxta mandatum illosum ipsorum qui autores librorum fuerunt: nequaquam voro propter dubia quemadmodum putaverunt multi. Haec ex Elia Levita.
Instantia 3. Amplius instant; Hebraicum textum Veteris Testamenti habere variam & dubiam lect. onem: Nam literas alii cum his, alii cum aliis punctis legunt, ut Deuteronom. vigesimo quinto vers ultimo, alii legunt Zachar, alii Se her. Psalm. quarto vers. ter io, alir legunt Revode let lamma: alii vero Revodi sichlimma. Psalmo septuagesimo tertioverr decimo, alii legunt umi, alii ume.
RESPONDEO. Si puncta spectes, una est perpetuo lectio & nequaquam diversa. Quod autem ad exempla allata attiner iniis aper¬ te petitur principium. Nam eorum in fentibus non alia fuit lectio ante & post natum Christum, quam nunc est Deuteronom. vigesimo. quinto vers. tecimo nono, legi debet Eecher. Deinde semper Psalmo quarto lectum fuit & legi debet Revodi lichlimma, id est, g oria mea ad ignominiam. Et Psalmo septuagesimo tertrio vers. 10 lectum fuit. & legi debet une, hoc est, & aquae. Quod vero attinet alteram lectionem in Psalmo quarto & sepiu: gesimo tertio, recens illa a Jesuiti impia cum audac a conficta est, ad excusandos veteris seu vulgatae Latinae versionis errores: in veteribus autem autoribus nusquam exstat, quantum nobis constat.
REPLICANT adversarii ad hanc responsionem nostram; ajunresponsum esse, semper tum ante tum post Christum natum eandem fuisse punctorum vocalium rationem: At huic responsioni repugnare historiae veritatem, quia Elias Levita in praefatione libri Massoreth. Hammassoreth scribit punctorum appositionem anno demum quadrino gentesimo trigesimo sexto; post ultimam Hieroolymae eversionem inventam fuisse a Iudais Tyberiadis, qui semper in lingua Sancta cultiore omnibus Hebraeis habiti sunt: antea enim linguam Hebraam caruisse puncto
RESPONPDEO. Illa Eliae Levitae narratio, historiae verae fidem ! non meretur. Nam evidentibus a gumentis constat, puncta voca lia & puncta distinguentia quae accentus vocantur, inl bris Veteris Testamenti non esse demum a Judae s Tyberiadis excogitata, sed abipso Mose & Prophetis adscripta:
I. Quia Scriptura Veteris Testamenti est a Deo per Prophetas! tradita. non antum quoad sensum, sed etiam quoad verba ac proinde etiam quoad vocales, sine quii us verba nulla constare pussunt, & quoad accentus distinguentes, sine quibus orationis sensus esset perturbatus
II. Quia puncta vocalia sunt anima syllabarum & vocum atque adeo vivae pronunciationis. Similia sunt puncta Legis Mofaicae, animae. vitali in corpore humano, ut ait in PPHHPT QOSepher Habbahir, id est, libro illustri, R. Nechonia filius Halthanae, qui vixit ante compositas Deuteroses seu contextus totius Thalmud. Et in Zohar (qui liber est quidem posterior, sed celebrior apud Judaeos, non tantum xponens quinque libros Mosis, sed & reliquum Vetus Testamentum, quique secretiori lingua Jerosolymitana scriptus est) in Cantica Canticorum haec habentur: Nullae possunt literae proferri in hanc aut illam partem, nisi cum punctis. Omnes literae (nempe Hebraicae, sunt tanquam corpus sine anima (quia omnes sunt consonae:): um ad veniunt puncta, (id est, vocalesy constituitur corpu in sua statura. Janquis quaeso, qui sit aliquo judicio praeditus, neget Mosen & Prophe tas sriptione sua vivm vocem cujus vocales praecipuam partem constituunt, ad plenum repraesentasse? Etenim cum vocales solae in sermone fere audiantur, quomodo sapientissim? literatum inventores, in Scriptura sermonis imagine effingenda, praeclaram ac praeciquam ejus partem omisissent; obtusiorem duntaxat & obscuriorem, consonantes videlicet, expressissent? Quod illis impingere non minus absurdum est, quam si quis peritum pictorem hominis figuram pingendo imitantem, faciem & quitquid hominem notum conspicuumque reddat, vel inscitia occultasse, vel negligentia praetermisisse affirmet
III. Quia cum alias novum scriptionis inventum initio plus satis difficile legentibus fuerit, eam difficultatem vocalium defectu auctam fuisse, creditu omnino absurdum est.
IV. Quia sic incertum & dubium fieret totum Vetus Testamentum, aliis aliter legentibus, cum nulla sit consona, cui non possint alia atque alia subjici vel adjici puncta.
VI. Quia si a Massoritis demum vera lectio & pronunciatio Prophetarum esset ostensa; essemus aedificati super fundamentum Massoritarum, & non super fundamentum Prophetarum
VII. Quia lectio jam non esset authentica: nam penderet tota a udicio Massoritatum & non ab autoritate Dei per Prophetas loquentis. Quae autem religio possit ullum permovere, ut judicet sibi Massoritatum lectu ni esse ac quiescendum.
IIX. Quia punctis scripta V. Testamenti jam ante Christi advenTtum fuerunt distincta & sanctissimo ipsius ore approbata, sicut constat
ex cap. 5. Matth. ubi Dominus dicit: Amen dico vobis, donec praetereat. coelum & terra, jod aut unus apex non praeterierit ex Lege, donec omnia facta fuerint. Quibus verbis clare testatur, Scripturam divinae Legis, non solum consonantibus, (quae per jod earum minimam intelliguntur;) verum etiam apicibus constare, per quos puncta utique denotantur; atque utriusque parem antiquitate & autoritate attribuit: tum a Patre coelesti utraque esse profecta agnoscit, eaque nobis ea religione commendat, ut quibus aeterna Dei voluntas & vera salus duntaxat contineatur, quibusideo perficiendis & implendis quicquid coelo terraque comprehenditur subjectum est. Hoc unius Christi testimonium pluponderis apud nos habere debet, quam eorum qui affirmanriseos Hebraeos scrip ores vocalibus omnino destitutos fuisse. Verum his non auscultandum, sed Spiri. ut S. qui juxta Chrsti, Magistri ac Domini nostri testimonium Scripturas Sacras ad extremum usque apicem, pure divinas esse in animis electorum obsignat
IX. Quia R. David Rimchi testatur, puncta simul cum Lege a Deo prodita fuisse. Quin & R. Levi filius Joseph in libro PJIDS Sema. lar, ipsi Rimchio assentitur affi mans puncta unam cum Lege, data. Ex his constat Eliae Levitae narrationem fidem non mereri: nulloque modo concedendum, Rabbim:s demum addidisse puncta, Cquasi a Mose & Prophetisadscripta non fuereni
INSTANT. At Elia in huius ret testimonium, dicit se Romae con¬ venisse legatos Presbyteri Iohannis, qui Arabicam linguam suam vulgarem logebant sine punctis.
RESP Ei oppono Theseum Ambrosium, qui in intro ductione suae in lingua Chaldaicam, Syriacam atque Armeniacam, negat prorsus. linguim illorum legatorum fuisse Chaldaicam, & vult AEthiopicam, vel Indicam, vel certe Armenicam esse, cujus quaedam regio Chaldia dicitur. Hoc vero probat, quia Armeni a sinistro ad dextrum latus Graecorum Latinorumque more scribunt; sicut & Indi quorum Psalterium pro Chaldaeo edidit Iohannes Potheni
INSTANT rUrsus; Responsum esse antea, puncta una cum literis. Dee tradita esse: at huic responsioni opponi esse historiam quae testatus Ezram aliis literis quas ex Babyione attulerat, sacros codices descripsisse.
RESP. Ita nonnulli sentiunt: sed prorsus non est verisimile, Ezra Prophetam sanctum & religiosum Legis observatorem literas Gentiles & humanas praetulisse a Deo traditis & commendatis.
INSTANT amplius: Beblia particularia caruerunt semper punctis: Ergo non fuerunt initio a Mose & Prophetis adscripta.
RESP. Antecedens est particulare: non enim omnia Biblia particularia caruerunt punctis, etsi plurima: at non continuo sequitur ex eo, a Mosc & Prophetis non fuisse adscripta. Nam certum est publica exemplaria atque authentica non caruisse punctis. Ut privata carerent punctis, fecit rei difiicultas: ut publicaus non carerent, fecit reli gionis necessitas.
Ad testimonium Rimchii replicant, ejus nullam posse esse autoritatem, cum si n ipse contradi at. Nam in Niphal scribit Rimchi, ordinatores punctationis posuisse discrime inter primam vocem praeterit. Niphal & primam vocem participii singularem ejusdem conjugationis, adscribentes praeterito Patach, participio Rament2. Hinccinquiunt, apparet, qua sibi parum constet, quod uno in loco puncta in Sinam dat: confirmet, in altero, cum ea pluribus ordinatoribus adscribat, id neget
RESP Ordinatores punctorum non dicuntur a Rimchio autores punctorum: sed ii potius, qui puncta in diuturnis ac variis Judaeorum exsiliis ac jactationibus negligenter adscripta & observata emenda verunt & ad aeternam Dei in Sinai ordinationem revocaverunt.
SECVNDVM Textus corruptus non est authenticus: Hebraicus textus est corruptus He braicus igitur textus non est authenticus Minorem probant cum testimoniis, tum exemplis. Ac primum producunt testimontum Eliae Levitae, qui secunda praefatione testatur, se ubicunque intellexisset Ubrum aliquem exstare correctum, illuc fuisse profectum, & Hispanicos se invenisse aliis incorruptiores
RESP. Elias hoc non scribit de Bibliis: sed de Massoreth. Non enim Bibliorum gratia, sed propter Massoreth correctum, se in varia loca profectum aperte testatur. In Massoreth igitur, Hispanorum Judaeorum diligentiam propter codices prae aliis correctos commendat: scribarum quoque temeritatem accusat, qui excerptis quibusdam ex Mal soreth & in Bibliorum margin bus ornamenti causa positis, quia artis Massoreth rudes & imperiti erani, errores multos commiserumt. Huic rei non parvam occasionem praebuit, quod ea, quae ex Massoret. in marginibus Bibliorum scribebant, aliquando picturae includere voluerunt. Hi pinxerunt rosam, alii ramulum, alii alias imagines in quib Massoreth criberent, & sic quaedam, ut picturam implerent, interdum addiderunt: quaedam vero, cum omnium pictura capax non esset, interdum omiserunt. Jam quae est imperitia, quae Elias de Masso reth scribit, ea de textu Bibliorum accipere? Cualis quaeso haec est consequentia? Massoreth corruptum est: ergo &iblia sunt corru pta? Item Concordantiae Bibliorum in margine annotatae, sunt corruptae: Ergo & textus Bibliorum est corruptus? Quin imo inter mide Bibliorum exemplaria vix unum reperies, quod Massoreth adjectum habeat,
INSTANT & praeterea proferunt testimonium Brunonis Amerbachii, hominis trium linguarum peritia celebris, qui in praefatione in Psalterium, Hieronymi affirmet, vetera Psalterii exeplaria manuscripta a Psalteris Venetiis impresso multis in locis variare ac dissentire. Quid? (inquit Bruno Amerbachius) quod Hebraicam veritatem (ut vocant) in ludaeorum nostri temporis, sic suspicamur, gratiam (nam illorum expositiotionibus ad modum favet) nonnihil immutatam comperimus ab aliquo Hebraice docto? Siquidem exemplari Veneto cum vetustissimis Hiero nymi codicibus muliis locis non convoniebat. RESP. Bruno Amerbathius loquitur de Hieronymi translatione quam vulgo Hebraicam veritatem vocant, & nequaquam de textuHebraico. Deind. Veterem translationem certo autore carere & a nebulone quodam corruptam esse scribit. Sed verba ipsius Amerbchii placet audire ERPNO AMERBACHIVS BASILIENSIS
PIOLEGTORI S. D. Dici non potest quam gratulemur rem Latinam ab interitu pene sui periori seculo revocatam Lautentii Valla primum opera, deinde proximis annis mirum in modum studio Politiani Hermolaique Barbaris collustratam. Sed est cur non minus aggaudere debeamus, nempe quod hoc tempore veteri probataeque Theologiae purimum lucis accessurum sporamus ex hac castigatissima Hieronym:anorum operum editione: quam in primis Erasmo, nonnihil etiam nobis studiosi ferre debent acceptam, Emerserunt ab hinc pauculos annos literae Graecae & nunc quod animo gestienti referimus cum in Galliis tum in Germaniis permulti felicissime Graecantur: quod haud ita diu, vel in ipsa Italia rarum erat. Sed & Hebraica illae sacratissimae, quibus bona pars arcanae scientia, hoc est, Propheticorum mysteriorum nobis tradita est doceri ceperunt: Sed quas non perinde multe complectantur: nimirum quod exemplaria non sint ebvia typis Hebraicis excusa. Quapropter inrem studiosorum huius lingit?, simul quod D. Hieronymus dum Psalmos exponit, aut illorum utitur ter stimonio lectionem Hebraicam & Graecam, quae est interpretum septuaginta, frequentissime citat: nos huic octavo tomo corollarii vice quadris plex Psalterium adiecimus videlicet Hebraicum & huic oppositam D Hieronymi versionem quam vulto Hebraeam veritatuem appellant: Graeeam item, cui respondet e regione translatio, quae passim legitur αδηλος, hoc est, autore incerto nonnunquam (ut dicam id quod res est) δές δια πα¬ τοον ab exemplari Graeco dissidens: cuius rei culpa an in interpretis usci: tantiam, an in librariorum incuriam, aut quod verisimilius sit alicuius nebulonis audacem imperitiam reiici debeat nolo excutere in praesentia. Quid, quod Hebraicam veritatem (ut vocant) in Iudaeorum nostritemporis, sic suspicamur gratiam, nam illorum expi sitionibus admodum favet, non nihil immutatam comperimus, ab aliquo Hebraica docto, siquidem exemplari Veneto cum vetustissimis Hieronymi codici. bus, multis locis non conveniebat. At enim nos pro virili in hoc incubuimus, ut quemadmodum caetera nostra sic hac in manus hominum quam emendatissima venirent.
Ista producunt testimonia: deinceps aliquot proferunt exempla locorum corruptorum. Ac primo quidem Hebraicum textum corruptum esse hinc facise colligi posse aiunt, quod translationes multa. hubeant, quae textui Hebraico desum
RESP. Primo contrarium potius inferri debet: Translationes. multa habent, quae textui Hebraico desunt: Ergo translationes sum corruptae. Deinde probandum est, multa Hebraico textui deesse.
Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, Venenum aspidum sub labiis eorum: Quorum os maledictione & amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio & infelicitas in viis eorum & viam pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum.
i versus cum in Hebraeis codicibus non habeantur, & tamen a Paulo tanquam pars Psal. 13. citentur; magnum est argumentum, Hebraica Biblia esse corrupta
RESP. Adversus hoc abunde omnibus piis Hieronymus pro nobis satisfaciet: cujus verba in decimo sexto libro in Jesaiam Prophetam sic habent Egregia disertissimi Oratoris sententia est, felices esse artes si de illis soli artifices iudicarent. Ac ne a prophanis tantum sumere videar exem lum: nimirum hoc illud est quod aliis verbis Propheta demonstrat: Beatus, qui in aures loquitur audientium. Qua felicitate tu filia Eustochium me compotem esse fecisti. Nam cum anterioris libri praefatiunculam legeres: in qua asserui Apostolos & Evangelistas, ea tantum de septuaginta interpretibus, vel suis vel eorum verbis, ponere testimonia quae cum Hebraico consonarent: si qua autem ab aliis addita sunt omnino negligere: illico mihi non parvam quaestiunculam detulisti: quod scilicet octo versus qui leguntur in Ecclesiis & non habentur in Hebraic. 13. Psalmi Apostolus usurparit, scribens ad Romanos: Sepulchrum patens est guttur eorum. linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis. eorum: Quorum os maledictione & amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio & infelicitas in viis gorum, & viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum. Quod cum audissem, quasi a fortissimo pugili percussus essem, coepi tacitus aestuare, & stuporem mentis, vultus pallore signare. Hebraeus inquam ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus, eruditusque ad pedes Gamalielis, aut ignoravit haec, aut eorum, qui lecturi erant abusus est ignorantia. Quorum alterum ineruditi, alt erum callidi est ad malitiam? nec eius qui dixerit: Et si imperitus sermone, non tamen scientia. Et iterum, In simplicitate & synceritate annunciavi vobis verbum. Tandem in memet reversus unius diei spacium postulavi, ut responsio mea nequaquam argumentum humani esset ingenit, sed fructus assiduae lectionis. Itaque omnem scripturam mente perlustrans animadverti, sicut omnis tene ad Romanos epistola de vetere structa est instrumento: Sic & hoc testimo nium de Psalmis & Iesaia esse contextum. Nam duo primi versus; Sepulchrum patens est guttur eorum: lnguis suis dolose agebant, quinti Psal ni sunt. Illud autem quod sequitur: Venenum aspidum sublabiis eorum; centesimi tricesimi noni Psalmi est. Rursumque quod dicitur; Quorum os maledictione & amaritudine plenum est: de nono Psalmo sumptum est, Tres autem versiculi qui sequuntur: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio & infelicitas in viis eorum: & viam pacu non cognoverunt, In Esaia Propheta reperi quos in decimo sexto explanationis, cius libro quem nunc dictare cupio expositurus sum. Ultimus autem versus, id est, octavus; Non est timor Dei ante oculos eorum, in tricesimi quint Psalm: principio est. Nec in hoc cuiquam videatur esse diversum, si quod in locis suis numero dicitur singulari, ab Apostolo plurali dicatur, qui scribebat ad plurimos & in unum sensum multa cogebat exempla. Arbitros solutam quaestionem tuam & nostram regulam super translatione veteris instrumenti concussam magis esse, quam motam. Et non tam Apostolum de Psal. 13. sumsisse quod in Hebraeo non habetur: quam eos qui artem contexennarum inter se scripturarum Apostoli nesciebant, quaesisse aptum locum ubi assumtum ab eo ponerent testimonium quod absque autoritate in scripturam positum non putabant. Denique omnes Graeciae tractatores qui nebis cruditionis suae in Psalmos commentarios reliquerunt. hes versiculos veru annotant atque praetereunt: liquido confitentes in Hebraeo non haberi, nec esse in septuaginta interpretibus, sed in editione. vulgata quae Graeceusiva dicitur & in toto orbe diversa est
Hactenus Hieronymi responsio, cujus summa est: Versus illos non adduci a Paulo ut partem Psalmi decimitertii, sed ut testimonia ad eandem tem confirmandam coacervata contextaque ex pluribus locis Scripturae Instantia. Anglicanum quoddum exemplar hos versus Hebraice conscriptos in Psalmo 1. habet: Ergo hodierni codices Hebraei sunt corruptia
RESPONDEO: Augustinus ille Episcopus Gantuariensis, qui Anliam a Pesagianismo repurgavit, & cujus exemplar illud fuisse creditur, citciter aunos trecentos post Hieronymi mortem vixit. Si autem Hieronymi temporibus hi versus in Hebraeo textu nondum fuerunt, quo autore post ejus mortem irrepsisse credemus? Illos autem versus Hebraicos. quos Anglicanum Psalterium habet, esse supposititios, adulterinos & a malo ac indocto homine ex Latinis i1 Hebraicum sermonem conversos, facile probare licet. Nam intealios versus est & hic: Nob ποu) PPοN DOrνo τυN ascher pihem ala umara male: hoc num recte est dictum? num phrasis Hebraica? num uspiam in Bibliis similia leguntur? Nam adjectivum NyD male vel PINy meleah tam singulariter, quam pluraliter in fine sententiae, ubi colon aut periodus est, nunquam col locatur. Hebraici sermonis proprietas requirit, ut vox regens praecedat eam, quae regitur. Non igitur licet Hebraice dicere, spiritu plenus, sapientia plenus, &c. ut vid adjectivum plenus postponatur: sed praecedere debet. Deinde in his versibus Omaxzal, ponitur profortuna seu infortunio, cum stellam seu planetam significet: & semel tantum in Bibliis reperitur, 2. Reg. 23. versic. 5. ubi sic legitur: nobi ninipbi noi uni
ohyab omopam :DDUII NU hamiatterim labbahal laschemesch ulejareach. ulemazzaloth ulechol tzeba haschamajim, id est, qui fumabant BaaliSoli & Lunae & planetis & omni exercitui coelesti. Quo in loco Planetae vocantur PPyIM mazgalotha themate Nypa nagal, id est, flut xit, defluxit: quia illi, ut ait Rimchi, fluunt cursu suo. Apud Rab binos quidem pro fortuna capitur: quia illi putarunt, omnia a pla¬
netis pendere & regi: atque ita etiam omnem fortunam bonam ver malam planetis adscripserunt. Verum barbara Rabbinorum vocabula ab Hebraeis sunt discernenda. Si interpres horum versuum, linguae Hebraicae peritiam aliquam habuisset, aut mediocriter i1 Bibliis fuisset versatus, hunc versum a Paulo ex 59. cap. Jesaiae depromtum esse, facile animadvertisset; iisdemque verbis, quibus Jesaias est usus, Latina illa Hebraice reddidisset. Quod autem secus factum est, id singulari providentiae divinae est adscribendum, ut videlicet ab omnibus deprehendi posset, hos versus minime esse germanos, sed adulterinos & supposititios.
Replicatio adversariorum: Responsum est N poni in pausa: huic responsioni opponunt Psalmum 10. v. 7. in quo post PPIN ala sequitur NyD male.
RESPONDEO. In loco Psal. 10. 7. Nymale non est positum in fine sententiae vel pausa, sed in medio sententiae: id quod inde liquet, quia mox sequitur HITIP TIDIDa umirmoto vatoch, ad quae NDPAle, quoque est referendum. Idque verum esse accentus Athoach, qui sub THTI] vAtoch positus est, satis arguit & corvincit. Concludo hos versus juxta Latinas Phrases conscriptos, idque ab eo qui Hebraicarum & Chaldaicarum phrasium plane fueriignarus & imperitus: ac propterea supposititios & adulterinos esse.
Iterum instant: Aliter legebatur in textu Hebraico tempore Hieronymi, aliter nunc legitur: Ergo hodiernus textus est corruptus
Antecedens sic probare nituntur. Nam Gen. 6. Hieronymus vertit, Non permanebit spiritus meus in homine: at hodie ad veritatem Hebraicam vertunt, non litigabit, non contendet spiritus meus. Legun. enim nunc PP NP) lo jadon, per Daleth, quod Hieronymus peLamed legit.
RESP. Imo Hieronymus in quaestionibus seu traditionibus in Genesin contrarium asseverat: haec enim sunt verba Hieronymi: Ecdixit Dominus Deus: non permanebit Spiritus meus in homines istos in sempiternum, quoniam carnes sunt. In Hebraeo scriptum est: Non tudicabit spiritus meus in hominibus istis in sempiternum, quoniam carsunt, hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam, quod merentur: Ergo non severi. tatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum pec cator hic pro suo scelere visitatur, &c. Quid vanius dici potest, quam affirmare Hieronymum in codicibus Hebraicis PPy? N) lo ialon, legisse (quod significat, non pernoctabit, non autem, non permane bit) cum expressis & perspicuis verbis dicat, Hebraeis esse, non judicabit? Non igitur diversa lectio in causa est, quod quidam, non permanebit: quidam vero, non iudicabit, vel non litigabit, sint interpretati: Eadem omnibus fuit lectio; sed diversam & discrepantem interpretationem peperit, quod a diverso themate hoc vocabulum dedus xerunt ac derivarunt. Qui transtulerunt, non permanebit, thema esse Tnadan, putaverunt: cujus etiam Rimchi in lib. radicum in themate PInadan meminit. Qui vero verterunt non iudicabit, vel non contendet (quae melior interpretatio est) thema esse censuerunt
Tdon quod significat, litigavit, tudicavit, disceptavit, litem intem dit. Neque inter Graecos & Latinos solum haec controversia fuit. sed etiam ipsi inter se Rabbini contenderunt, ut testatur Aben Ezra.
Adhuc instant: Iudai in suae pertinaciae patrocinium & Christiano rum ludibrium atque Christi Domini nostri odium, Biblicos libros foede contaminarunt.
Ergo textus Hebraicus non est authenticus. RESP. Anticedens falsum est. Nam Judaei semper ingens studium & laborem impenderunt, ut sacros libros ab omni errore & corruptione integros conservarent, eosque summa reverentia & religione coluerunt. Neque dubito, singulari & arcano Dei consilio provisum ac ejus nutu & potestate administrari, ut tam pertinaci studio suos libros sinceros & inviolatos Judaei retineant. Quod si ea perfidia ut voluissent, quae vulgo fere ipsis impingitur; nulla de Christo mystetia integra, nullae Prophetiae incorruptae, nullae promissiones inviolacae, nihil denique, quo vel minimum saederentur, non vitiatum ab iis relictum fuisset. Sed Judaeos hoc crimine vatareseum omne studium eo contulerint, nervosque suos intenderint, ut nativam Bibliorum puritatem custoditent) hujus ling. ae peritia claris vitis magis est explo catum, quam ut mult s rationibus & autorum testimonus fulciri debeat, In Baba bathra legitur, Joabum occidisse praeceptorem suum propterea quod fraudulenter fecerit opus Dei, cum legeret Deuter. 25. 19. Timche Zachar. Amalec: hoc est, delebis masculum Amalec: cum legere debuisset, Becher Amalec, id est, memoria Amalec. Hannistoriam tanqua insigne exemplum etiam Hieronymus in 6 Jesais. caput commemorat: Et Capnio, alias Reuchiinus dictus, in suo libello de arte Cabalistica. Quantus obsecro hic Judaeorum zelus? quam tus puniendi hallucinantes & corrumpentes lectionem rigor? Si Joab vir bellicosus, & nihil fere aliud, nisi arma tractans, perpetuumque miitem agens, tanta reverentia & religione veram Sacrae Scriptura lectionem dignatus est, ut praeceptorem suum, quod subdole & ex malo proposito corrupte zachar pro zecher legeret, morte mulctam dum censuerit: quid alios pios, religiosos, & sanctos Judaeos fecisse credendum est.
Replicatio adversariorum: Olim quidem magna pertinacia nativam sacrorum Bibliorum puritatem Iudaei custodierunt, summaque reperentia observarunt: postea tamen, maxime post natum Christum, desuo ardore multum remiserun¬
RESP. Tantum abest, ut aliquid de suo rigore remiserint, ut, non dicam summe religiosi, sed multo magis vehementer superstitiosi exstiterint. Etenim omnes potius tempestates & procellas rerum adversarum subirent, & morte cum omnium bonorum jactura eligerent, quam unius vocabuli mutationem scientes admitterent. Tanta autem religione seu potius superstitione, Biblia Sacra observant, ut in oco non satis mundo nunquam deronant, nec impuris & pollutis manibus contrectent: cavent diligentissime ne forte in terram decidant, & hujusmodi multa alia, magna superstitione observant. Quod si calu quodam in terram cadere contingat, omnes ejus loci Judaei ac expiandum hoc commissum, ad jejunium adiguntur, cum persuasissimum habeant hoc casu periculum portendi & magni mali ac infortunii praesagium esse. Sed quid multis in his ostendendis immoror cum ihil praetermittant, quantum cura, labore, vigiliis, consilio eniti atque efficere possint, ut Thalmudicos libros, quibus secundum post Biblia locum tribuunt: item Petuschim & Medraschim, & hujus generis similes, sartos, tectos, conservent? Perscrutetur obsecro aliquis an quicquam in his unquam, non dicam immutaverint, sed an unqua hoc facinus in animum induxerint? Atqui ut a multis retro actis seculis exempla & testimonia petantur, omnino supervacaneum esse judico. Quanta Anno 1510. & sequentibus cum Pepericorni contra Johannem Capnionem seu Reuchlinum pugnaret, Coloniae tragoedi fuit excitata? Quid non Theologi Papistici contra Thalmud extremo conatu egerunt? quanta assiduitate & sedulitate apud Divum Maximilianum primum institerunt, ut Thalmudicos libros aboleret? qui terrores?,suae pericula Judaeis tum impenderunt? quam gravia & acerba sunt perpessi? Sed ad recentiora veniam: quas tempestates & procellas superiore seculo in Italia sustinuerunt, cum omnibus libris ademtis & incendio absumtis, ipsi quoque extremo periculo exponerentur? Neque tamen terror, nec vis, nec spes, nec metus, nec pro missa, nec minae, nec tela, nec faces, ab hac proposita & semel conceta opinione & sententia eos depellere potuerunt, ut Thalmud suum in aliquibus saltem locis, ubi absurdissimae opiniones traduntur, & manifestissimae contra religionem blasphemiae defenduntur, commutarent. Proinde si nostra tempestate, quam Christianorum imperiosubjecti sunt, & iis parent, in Thalmudicis nugis tam superstitiosi & obstinati sunt, ut quamvis vim & injuriam subire malint, quam vel latum unguem a sua opinione recedere & quicqua immutare: quam to ardentiore studio Bibliorum rationem habent & summa religioe ea incorrupta conservant, quae apud illos multis parasangis reliquos omnes libros praecedunt, & quae ceu rem divinam religiosissime venerantur atque adeo adorant. Sed quid opus est, rem omnibus pii& doctis pervulgatam, maxime vero iis, qui aliquando in congressum & colloquium Judaeorum venerunt, aut libros ipsorum perlegerunt, prolixiore sermone exponere? Ego sane existimo, immo omnino fir miter credo divinitus sic provisum, & hanc voluntatem Judaeis a Deo. immissam, ut Biblia sincera & casta conservent. Insuper multis ab ipsis Judaeis sancitum est legibus, eum. qui aliquid in Bibliis mutet, peccatum committere inexpiabile. Quin & hoc adjecerunt, si quis vel ex ignorantia vel malitia & impietate unum vocabulum mutet, nepotus propterea mundus pereat & inHPHJP ITIIH tohu vabohus id est, in primum chaos rude in digestumque vertatur, periculum esse. Has autem sententiae suae causas adduxerunt, quod credant, Deum ropter solam Scripturam Sacram hunc mundum creasse: quam ipsi opinionem variis modis probant. Si eroo Sacram Scripturam quis corrumpat, propter quam mundus ex Judaeorum sententia est: conditus, ipsum rurius in JPHHPHPHTt tohu vabohu redactum iriut ostendunt plurima loca in Thalmud, Bereschith Rabba, Tanhuma, & aliis libris. In Maimoni quoque habetur, si vel unicum vocabulum sit perperam scriptum, illud exemplar statim in vas fictile reponendum & in aedibus studiosi cujusdam & docti viri sepeliendum, no quisquam eo unquam in posterum utatur: nisi forte Judaeus aliquis, Rextrema paupertate laboras, exsistat, qui petat. Nam istius libri usum
non esse ei denegandum, statutum fuit: sed hac tamen conditiones ut liberos solummodo suos ex co instituat, nec in Synagogam un quam afferat, aut alii usui accommodet. Hinc est, quod tantus sit Sibliorum consensus & convenientia, ut codex manu alicujus Judae, conscriptus, demonstrari nequeat, qui aliquid habeat, quod in aliis libris desideretur, aut in quo desit, quod alii codices contineant, prae serquam quae ad Massoreth & Reri ac Rethibpertinent. Sed quo niam Bellarminus ipsemet lib secundo de verbo Dei cap. secundo ad versus alios Papistas nempe Jacobum Episcopum Christopolitanum & Canum Jesuitam gravissimis, ut ipse vocat, argumentis probat, udaeos nequaquam odio Christianae fidei multa Scripturarum loca depravasse & corrupisse: plura hic addere, supervacuum judice
Porro praeter jam recitata loca, quae in textu Hebraeo corrupta esse contendunt, profert Bellarminus alia quaedam: veluti Jesai. 9. 6. ajunt legendum esse, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Deus fortis, Pater futuri seculi; ut Calvinus contendat: Inst. lib. 1. cap. 13. sect. 9. inquiens: Oblatrant hic quoque Judaei, & sic lectionem invertunt. Hoc est nomen quo vocabit eum Deus fortis, Pater futuri seculi, &c. ut hoc duntaxat Filio reliquum faciant, Principem vocari pacis. At in fontibus Hebraicis est JDU NTDrI vajura schemo, hoc est, & vocabit nomon eius. Ergo fontes Hebraici non sunt puri¬
Argumentatio syllogistice proposita talis est: In quibus libris aliter est legendum, quam vero in iis exstat, ii procudubio sunt corrupti & nequaquam ubique puri¬
Ergo Hebraici libri V. Testamenti sunt corrupti & non ubique puriAssumtio negatur: Ea igitur probatur hoc modo, quia Calvinus contendat legendum esse vocabitur, & non vocabit.
RESP Calunus non contendit esse legendum aliter quam exstat in textu Hebraeo: sed Judaeos refutat, qui interpretatione sua textumillum pervertunt, & Epitheta illa, Deus fortis, Pater futuri seculi, &c. ad Patrem referunt cum ad Messiam Filium illum Dei pertineant. Proinde non ad verbum, sed ad sensum evidentiorem (qui optimus est, vel teste Hieronymo, interpretandi modus) vertit vocabitur: quia verba tertiae personae utrovis numero apud Hebraeos impersonaliter accepta, modo active nobis, modo passive ad evidentiam reddi oportet.
Alius locus. Jerem. 23. 6. vult ibidem Calvinus esse legendum, Hoc est nomen eius, quo vocalunt eum Iehova iustitia nostra. At fons Hebraeus constanter habet, vocabit eum
RESP. Calvinus in loco citato prorsus non contendit quomodo sit legendum in textu Hebraeo, ut falso fingit Jesuita. Calvini enim verba haec sunt: Nihil dilucidius Ieremiae loco quaeri potest, hoc fore nomen quo vocabitur germen Davidis, Iehova iustitia nostra. Deindo Franciscus Vatablus, Xantes Pagninus, & Arias Montanus verterun. vocabunt: & recte, quum verba Hebraa impersonaliter accepta, possint Latine utrovis numero reddi.
Alius locus Psal. 22. 17. nemo Christianorum est, quin legat: Foderunt manus meas & pedes meos. In fontibus vero est loco foderunt P& & caart sicut leo¬
RESP. Etsi in vulgaribus exemplaribus habetur PJNe caari quod sonat, tanquam leo: tamen primo Judaeorum malitia hic Psalmi 22. locus corruptus non est: 1. quia ipsimet Massoritae, qui Judaei fuerunt, etsi in multis exemplaribus scriptum sit PJN& caari: tamen testantur, se in bona librorum emendatiorum parte reperisse scrip um TEReg caris, hoc est, foderunt. 2. quia si Judaei loca de Messia corrumpere voluissent, alia quoque & clariora corrupissent. nempe caput 53. Jesaiae cap. 9. Danielis & alia Papistae potius corrumpunt loca de Messia, ut locum illum Genes. 3. v. 15. de semine mulieris. 3. quia testantur ipsimet Papistae, multas inveniri editiones. Hebraicas, in quibus legaturPJNOcari, ut Andradius Defense Trident. lib. 4. & Petrus Galatinus lib. 8. c. 17. Etiam Iohannes Isaacus lib. 2. contra Lindanum scribit, se ejusmodi editionem vidisse. R. Iacob filius Chajum in libro Massoreth, litera Aleph Resch, ait: In parte librorum emendatiorum inveni, scribitur Caru, & legitur Caari Et ibidem subjungit: Enimvero quaesivi hanc vocem PJMo intereas vol es quae scribuntur per vav in fine dictionum & leguntur perjod: sed non inveni hoc in earum numero perscriptum. Biblia Complutensia habent PINᾧ caris, Codex ille Biblicus editus est cum privilegio Papae Leonis X. Anno 1520. procurante Cardinali Ximenia.
Secundo, etiamsi in omnibus editionibus esset PINᾧ caari: tamen inde non sequeretur, textum Hebraicum esse corruptum. Sepotius statuenda esset Ellipsis verbi PINOeari, id est, foderunt, si ve alterius alicujus, quod sensus praesentis loci requiteret: Cujusmodi verborum Ell pses sunt usitatissimae in Scriptura, praesertim in querens; cujus rei exemplum esse potest Psal. 120. 7. Ego pacem (sub intellige, diligo;) ut cum loquor, ipsi ad bellum (supple, conclamant. Sensus igitur esset, sicut leo manus mens & pedes meos, videlicet, perforarunt: ut ita similitudine ista quaeratur Dominus, manus & pedesibi tanquam leonis dentibus esse perforatos. Nec est ab hoc aliena haec comparatio: nam paulo ante vers. 14. hostes suos seoni diserte comparavit, inquiens: Dilatant contra me os suum, tanqua leo rapiens & rugιενς, Massora certe in margine notat: Nyθυγγ PITεα beth bithre lischanajja, id est, duo esse in gemino significate. Jesa. 38. 13. PANᾧ sicut seo sic conteret omnia ossa eius. In gemino significato, hoc est, ut non tantum significet, sicut leo, sed etiam verbum aliquod inludat. Utramque significationem Targhum complectitui quod habet: )θῶτῆε VPNε NPINOEPIIPPIMnicotin hecb ccaja. niedai veriglai: id est, perfoderunt sic velut leo manus meas & pedemeos. Etsi igitur quaedam exemplaria habent Caari, non tamen omnia. Non licet autem sic argumentati: Quaedam exemplaria sum corrupta: Ergo omnia.
Alius locus Psal. 19. 5. Hebraei codices habent; In omnem terram exivit Dο lavvam, id est, linea seu perpendiculum eorum: at septuaginta interpretes & Paulus Rom. 10. 18. habent φθογζος, id est, sonus eorum.
Ergo aut Hebraei codices sunt corrupti: aut Paulus reprehendendus. RESP. Nec Hebraei codices sunt corrupti, nec Paulus est reprehendendus. Apostolus enim non allegat verba proprie, sed anagogi pedit, quo minus nomen 5HI Eavvah proprie significet lineam seu perpendiculum, metaphorice autem sonum? Non ergo vitium est. textus Hebraici, quod Bellarminus censoria sua virgula definit: non Pauli interpretantis: sed officium Apostolicae industriae, quum pereundem spiritum verba Davidis de creatione prima dicta, accommodat ad conditionem gratiae Evangelicae: ut sit sensus, In omnem terra exivit linea seu delineatio eorum, instar soni pervadentis mundum. Atque id fatetur ipsemet Genebrardus Papista in suis scholiis in munc locum, in quibus ait nomen Hebraicum significare quidem lieam, sed septuaginta interpretes respexisse ad sensum, quem & Apostolus sit secutus.
Instantia. Verisimile est, olim in Hebraico textu fuisse Dy( Eolam: at nunc mutatum esse T lamed in Vav, atque ita corruptum textum.
RESP. Petitur principium. Nam ita non Rolam sed Rallam esset, legendum. Xillam autem significat facilitatem vel levitatem eorum. Rolam autem non aliter quam cum Vav scribi deberet, hoc modo DyJD. Nam sine Vav tantum in sex locis scribitur certis de causis; alibi semper cum Vav. Ab Aquila qui fuit ante Hieronymum vertitur: ζανών: ut Flaminius vir doctissimus annotavit in suo Psalterio.
Alius locus. Interdum desunt integrae sententiae in Hebraeo, cum non desint nec in versione L2X. nec in Hieronymi translatione. Exemplum habemus Exod. 2. ubi deest totum illud: Alium quoque genuit, & vocavit nomen tius Eliezer, dicens: Deus patris mei auxiliatus est mihi, & liberavit me de manu Pharaonis: RESP. In hoc loco Latini potius quam Hebraici codices corrupt. sunt. Nam ille obeliscus, quem his verbis Latini codices, etiam Lopanienses, inustum habent, totam sententiam etiam esse de libris atinis tollendam arguit, idque doctiores & sinceriores etiam Paistae confitentur: Sic enim Catetanus in commentariis in hunc locum scribit: Tota ista particula de secundo filio superflua est. Versus autem ille capiti secundo insertus, ad capit. 18. Exodi pertinet.
Alius locus allatus a ilhelmo Lindano. Iudeai, teste Iustino, nobilem illam prophetiam de Messia crucifigendo, & a ligno paganis regnaturo, in Psalm. 95. (vel 96. juxta numerationem Hebraicam) mutilarunt. Nam cum in Psalmo sit, Regna. vit a ligno Deus: τὸ, δσο ξυλα, inquit, αφηκαν ει Ιηδαίον: a ligno, sustus lerunt Iudaei. Ergo textus Hebraicus non est purus.
RESP. Primo Iustinus nusquam scripsit, a Judaeis textum Hebraicum esse corruptum, sed textum Graecum LXX. interpretum Verba Iustini haec sunt in Dialogo cum Tryphone: Ac, inquit, quod illi multos ac integros locos illarum ex translatione eorum, qui cum Ptolemaeo fuere, seniorem sustulerint, in quibus clare hunc ipsum crucifixum Deum & hominem esse, eumque in cruce pendere & mori pronunciatum isse ostenditur, scire vos volo. Haec Iustinus. Nec usquam alibi scribit quicquam de corruptione textus Hebraici
Secundo, si verum est, Judaeos plagium adeo nefarium commisisse & haec verba (a ligno) ex Psal. 96. sustulisse; qui ergo fit, quod neque Graeca neque Vulgata Latina, neque etiam D. Hieronymi versit. haec verba habeant? In Romana quidem Psalmodia (ut vocant haec verba sunt inserta: sed in translationibus in Ecclesia usitatis non eperiuntur. Tertio, Faber hanc objectionem dilucide solvit, cujus autoritatem citat quoque in Psalterio quinque linguarum Augustinus Iustinianus Episcopus Nebensis, vir multatum linguarum peritia celebris. Nam sic ex Fabro in margine notavit: Deus regnavit: Quod legitur it Romana Psalmodia, Regnavit a ligno Deus, non est de Hebraica vecitate, sed Christiana devotione, ut arbitror additum. Secutus est, vero hanc paraphrasticam editionem Theodulphus, qui nobile pase ionis carmen ac devotum composuit, ubi dixit: Impleta sunt, quae cecinit David fideli carmine, ditens, in nationibus regnavit a ligne Deus. Haec ex Tabro Episcopus Nebensis.
Alius locus. Psal. 4. 3. Vetus translatio habet: Filii hominum usque quo gravi corde, ut quid? Hebraitus vso textus habet, filii viri, quousque gloriam meam ad ignominiam? Ergo textus Hebraicus est corruptus
RESPONDEO. Primo ut vera sit conclusio. necesse est quo- que hanc propositionem esse veram: Ubicunque discrepat Hepraicus textus a vetere translatione, ibi est corruptus. At quis samus eam concedat? cum potius argumentum per ιαιον inverti debeat: Ubiciinque discrepat Hebraicus textus a vetere translatione, ibi vetus tianslatio est corrupta. Iustantia. At vera lectio est: PDγ9lyνJλa hebode leb lamnah, quam Iudaeia beth in caphmutando, & duab. dictionibus. PHUPylebsammah in unam PHPyDP lichlimmah contrahendo dePravarunt.
RESP. Petitio est principii. Nam primo causa nulla fuit, cur iste locus a Judaeis corrumperetur, cum nullum hic de Christo mysterium sit, quo urgeri queant. Quid enim Judaeorum refert, sive dicas: filii viri, quo usque gloria mea ad ignominiam? sive dicas, filii hominum quousque gravi corde? Si quis dixerit casu & imperitia irrepsisse, nimirum quod aliquando Sbeth pro Caph quidam scripserit & ex duabudictionibus fecerit unam; manifeste ineptiot. Petinde enim est, ac si dicas: Unus Iudaeus erravit: ergo omnes errarunt. Quod quam sit absurdum, quis non videt
Deinde istua PyPPy DUypHJλS hebode leb lammah & alecuticum vel quidvis potius est, quam Hebraicum: nec ex eo fieri potest, granes corde, ut quid? Nam TJ cabod denotat honorem, gloriam dignitatem, I. ficilem Jama
ppExod. 17. & bis apud Ezechiel. cap. 3. legitur. Nec alio modo in regimine plurali proferri potest: igiturPHI. ves: Hda cabod vero in totis Sibliis plurali numero non usurpatur.
Praeterea Ja cabed ante Py leb non aliter, quam in statu ab soluto ponitur, nec unquam in regimine sive singulariter, sive pluraliter construitur?
Tertio, Hieronymus etiam aliter transtulit, quam habet vulgata editio: videl. Filii viri, usque quo inclyti mei ignominiose diligitis vani tatem? Nihil differt ab Hebraeo, nisi quod inclyti mei adjective & inplurali posuit, quod in Hebraeo substantive & singulariter est postum. Nam nomen TJa cabod in plurali numero non reperitur?
INSTANTIA. Atqui TMcabed ante PJDpe, & pytyQlachin in regimine ponitur, ut Exod.4. pJUsἐy JDD] τιοθ hebad peh uchbad laschon: item Exod. 7. PHPID PPTλa cabed leb Parho, id est, difficile cor Pharaonis:
Alius locus a Lindano adductus Psal. 73. 10. Vulgata habet, & dies pleni invenientur in eis: Hieronymus vero, & quis plenus invenietur in eis: Hebraei autem, & aquae pleni (vid. poculi) promuntur seu exprimuntur eis. Ergo aliter olim lege, runt: aciter nunc legunt Hebrai: Et per consequens corruptus est hoditernus textus Hebraicus.
RESP. Negari non potest, Hieronymum iisdem literis vocabu lum hoc scriptum legisse quibus & nunc temporis constat. Nam sivi legas? Qume sive? Dumi caedem ubique sunt literae, sed vocalium varietas diversam parit lectionem. Sed, inquis, muta)vav in? Jod invocabulo? Dume & lege PB jeme, tum textus Hebraicus cum vulgata translatione (quae habet, & dies) optime conveniet. Sed & hoc falsum est: nam etsi talis mutatio fiat tamen Hebraicus textus cum vulgata versione non congruet. Nam cum Vetus translatio logat, Et dies, unde quaeso illud (ο) eruetur, si Vav Copulativum in PJocommutetur? nisi forte adhuc aliud Vav aliunde mutueris, & PDype vime legas.
Alius locus ab eodem adductus. Gen. 49. v. 10. olim legebatur ex textu Hebraeo, Donec veniat qui mittendus est; at nunc legunt, donec veniat Schilo: cum illo magis urgeri possint Iudei, quam hoc. Ergo hodiernus textus Hebraicus non est? purus.
RESP. Praeter Hieronymum alius nemo sic est interpretatus Nam 70, interpretes habent ἐως αυελόη τα ἀποκειμδυα αυτῳ, hoc est, donec veniant reposita ei. Et translatio quaedam Lutetiae impressa habet: Cui rognum illud perenne repositum est. Ex qua interpretatione luce clar? est, septuaginta interpretes iisdem literis PPyrp. Schi soh legisse, quibus nunc in textu Hebraeo scriptum cernitur. Existimaverunt autem, TThe in fine positum esse loco Jvav, ut aliquoties fier solet. Huic sententiae suffragatur quoque Chaldaeus interpres, qui transtulit, Donec veniat Messias, cujus est imperium. Hanc eandem sententiam amplectuntur etiam Rabbini antiquissimi, quorum verba sunt: Rex Messias, cujus est regnum. Ita Schilo Messias est sic dictus vel quasi flyy schailo, munera ei: vel a PHyU schiljah, quod debuerit, Messias nasci infans: vel a DPyUU scalom, id est, pax, quod pacem toti mundo inferro debuerit. Hujus rei facit quoque mentionem Gerardus Veltvvice Caroli V. Augusti Consiliarius & Legatus Hebraice doctissimus, qui tam inter Christianos, quam Judaeos paucissimo. fui similes habuit Hebraicae & Chaldaicae linguae cognitione, & qui integrum librum Hebraice conscripsit, optimis & selectissimis phrasibus. In eo libro scribit, quod Rabbi Jochanan, Messia vocet Siloha
Instantia. At Hieronymus hoc loco legit PPyUschiloach, ut Jes. 8. v.6. habetur: Iudaei vere Pcheth in TThe mutarunt. Nam alioquint etiam Pcheth & The inter se commutantur: ut Cint. Cant. cap. 1
RESP. Primo. Etsi olim fuisset in vocabulo POUPP: rechitenus. deprehenditur: (quod tamen non creditur) PPIO schilbach: tamen inde non confici posset. Qui mittendus est: hoc enim esset: PPyyPy ρον αθp, ascher [vel escheij jesch lehischschaleth.
Secundo, non potest hic locus comparati cum loco Jes. 8. quia ibiSiloach fluvii nomen est: non Messiae. Sed de hac re leg tur judicium Petri Galatini viri doctissimi, lib. 4. c. 4. de arcanis Catholicae vers tatis
Alius locus. Elias Levita testatur tabulis 2. Massoreth, oration. 1. literam Iod locis 52. scribi initio dictionum & legi Vav: contra locis 56. vav scribi & legi jod. Item70, locis jod in medio vocabuli scribi & legendum vav, &c.
Ergo textus Hebraicus est corruptus: RESP. In Bibliis propter aliquod mysterium, vel etiam aliquado Euphoniae vel dialecti gratia Jod pro vav & contra vav pro Jod est positum: Interdum quoque inti grum vocabulum pro alio: itaque omnia in Massoreth diligentissime sunt annotata, quoties & quibus in locis accidant. Porro Magistri Massoreth vel etiam Synagogae magnae de illis literis vel vocabulis non dubitarunt, alioquin non indicassent, quomodo esset legendum, & quoties & quibus in locis hoc contingeret: sed potius judicium suum suspendentes, tem ipsam in dubio reliquissent. Ut Jesa. 9. 6. in medio dictionis Mem finale est insertum; idque non dubii causa: nam vel pueris notum est, Mem finale in medio dictionis consistere non posse: Sed voluit Jesaias, ut docet R. Schammai in libro Sanhedrin, per CMem clausum significare, occulto quodam supputationis artificio, numerum annorum a tempore suo, usque ad tempus Messiae: tum voluit eo innuere mysterium vocationis gentium absconditum a seculo. Quia enim illic vaticina tur Propheta de amplificatione regni & Ecclesiae Christi, quae facienda erat vocatione & accessione gentium ad gratiam Evaugelii: hoc autem absconditum erat, & absconditum mansurum usque ad Christum: ideo Propheta non sine mysterio hoc voluit innuere litera clausa in medio dectionis, praeter consuetudinem linguae sanctae. Siccontra Nehem. 2. 13. CMem apertum usurpatur in fine dictionis voluit enim Propheta rupturam civitatis & murorum ippa literae fitura pingere atque ob oculos ponere, ut ostenderet urbem quae antes munitissima fuerat, ut quae undique bene clausa ac muris firmissimis circumdata fuisset, nunc misere esse laceratam & irruptionibus hostium patere. Idem judicium est quoque de reliquis. Ide fit in aliis linguis, praesertim in scriptis Poeticis, in quibus dictio aliqua pro vicina, Euphoniae vel etiam ornatus gratia ponitur, veluti Mars pro bello Vulcanus pro igne, Liber pro vino, Ceres pro frumento per Metotymiam. Item tectum pro tota domo; puppis pro nave, ferrum progladio per synecdochen. Et olli pro illi apud Virgilium per αυτίσοιχον¬ Similiter & litera interdum interponitur, ut relligio pro religio. Nonnunquam per Syncopam aufertur etiam integra syllaba, ut dixti prodixisti, virum pro virorum. Haec atque hujus generis alia infinita, cum apud autores ubique obvia sint, prolixius commemorare supervacaneum est. Sed nonne absurdissimum esset, si quis hinc colligeret, autorem istum, apud quem hujusmodi reperiuntur, esse vitiatum & corru ptum? Perinde judicandum est de textu Hebraico Veteris Testa ropi, figuraeque Grammaticae: id in libris veteris Testamenti sunt eusmodi observationes, quae in Massoreth traduntur.
Alius locus a Lindano notatus Tempore Hieronymi in Psalmo trigesimo-secundo vers. 4. legebatur; Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina: in Hebraico X. PPPII PJUPPDPOTI nehpachihi leschaddi behorbevonit. εσιX. A nuncligitur, 3ρῳν ναπPελ θτηυνγ τοrta neopath leschaddi, becharboni hajitz, id est, convercebatur praestantissimus humor meus in ficcitates aestivas.
Ergo textus Hebraicus hodiernus est corruptu RESP. Falsum est antecedens. Nam ex annotationibus Hieronymi in Psalmos, quas ad Suniam & Fretellam scripsit: & ex translatione Hieronymi, quam Bruno Amerbachius edidit, planum & perspicuum est, tempore Hieronymi non aliter habuisse textum Hebraicum, quam nunc habet. Sic enim habet editio Amerbachiana: Versatus sum in miseria mea, cum exardesceret aestas.
Alius locus ab eodem adductus. Iudaei corruperunt vaticinium de Christo, Jesa. 7. in voce PHyV: halma
Ergo textus Hebraicus est corruptus. RESP. Antecedens falsum esse docet Hieronymus in traditionibs suis in Genesin.
Alius Lutherus fatetur non se modo in Bibliorum editione, sed & Xantem igninum & Seb. Munsterum errasse, quod Rabbinorum commentariis, nimium tribuerit
Ergo Biblia Hebraea sunt corrupta. RESP. Quale hoc ratiocinandi genus? Hoc certe ratiocinandi genere, licebit facili negocio concludere, quicquid libet. Quid enim; si Rabbini in commentariis erratint, & qui iis nimium tribuerunt: num propterea in textu Bibliorum erunt errata.
Alius locus a Cano obiectus Gen. 8. v. 7. juxta Hebraeum textum legitur, Corvus egrediebatur & revertebatur, cum vulgata editio & LXX. & omnes Patres legant, non revertebatur.
Ergo divini codices sunt ab Hebrais corrupti RESP. Primo, Antecedens non habet recte expressum toxtum Hebraeum: nam ex Hebraeo de verbo ad verbum sonat, Corvus exibat exenndo & redeundo, id est, quum emissus esset ex arca indesinenter ibat & redibat, redeundo ad vel supra tectum arcae & abeundo, donec siccarentur aquae, non autem redeundo intra arcam ipsam,
Deinde versio vulgata aut vitiosa est, quia a textu Hebraeo discres pat: aut ambigua, quum dubium relinquat; quorsum non sit corv? reversus ac videatur potius indicare, ne quidem ad tectum arcae eum reversum donec aquae siccarentur.
Concludo igitur, ista argumenta non esse ejusmodi, ut editionis Hebraice propter illa sinceritas in dubium vocari debeat. Imo etiamsi quidam errores, librariorum negligentia vel ignorantia irreisissent, non tati tamen essent momenti, ut in iis quae ad fidem & bonos mores pertinent, Scripturae S. integritas desideretur, ut Bellarminus ipsemet fatetur lib. 2. de Verbo Dei cap. 2.
ne Hebraica. SECUNDA est, An Scriptura Hebraica a Mose & Prophetis exa rata, ad nos usque pervenerit? Quidam negant, hoc prolato argumento, quod Scriptura illa Hebraea perierit.
Nos vero eam periisse negamus, freti sequentibus argumentis: I. Quia si Hebraica Veteris Testamenti editio unquam periit. tum aut tempore captivitatis Babylonicae, aut in persecutione ab Antiocho Epiphane mota, aut tempore ultimae destructionis urbis serosolymorum id factum. Sed nullo temporum istorum factum: quum nihil tale ex libris Canonicis & historiis aliis veteribus fide dignis colligi possit.
II. Quia non est verisimile Deum, qui sua providentia Ecclesia suae semper prospicit, passurum fuisse ut Scriptura S. quae fundamentum est Ecclesiae, interiret
III. Quia pietati sanctorum Prophetarum, Danielis, Ezechielis bonorumque omnium adversatur, si statuatur omnia exemplaria scriturae S. periisse, quod non potuisset sine illorum supina & in perpetuum culpanda negligentia feri:
IV. Quia ipsi etiam Scripturae id adversatur: nam Danielem iSci ipturae lectione versatum in Babylonia, patet ex capite nono versecundo. Non ergo perierat. Verum quia hoc idem Bellarminus fatetur, libro secundo de Verbo Dei, capite primo, plura argument? addere supersedeo¬ Sic fuit de Hebraea veteris Testamenti editione. sequitur de Graeca Novi.
On this page