Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
TIDUCIA in Deum, est virtus a Spiritu Sancto infusa, per quam in Deo acquiescimus & toti ab illo pendemus simpliciter & perse & in omnibus rebus, sive ad salutem aeternam, sive ad hanc vitam pertinentibus, quas nobis promisit, nascens ex cognitione & contemplatione tum immutabilis voluntatis divine in promissionibus. Dei declarate, tum potentiae divine, non qualicunque sed conjuncta cicertissima persuasione de veritate promissionum Dei, qua confidi mus nos certo consequuturos quaecunque nobis simpliciter pro sua gratia pollicitus est. Jerem. 17. 7. Benedictus vir ille qui fiduciam habet in Iehova, & cujus confidentia est Iehova.
Causae impellentes nos ad eam sunt tentationes & afflictiones in quibus versamur. Psalm. 57. 2. beneficia ab ipso nobis praestita, Psal. 8. 2. Johan. 16. 33 Causa instrumentalis respectu Dei est verbum Dei, seu promissicdivina: Respectu nostri est fides, Ephes. 3. v. 12, ac proinde fiducia in Deo nascitur ex cognitione Psal. 20. 7.
Ejusdem subjectum in quo collocatur & collocari debet simpliciter & per se est Deus, & quod eodem redit, sapientia, bonitas, justitia gratia, misericordia, ac potentia Dei
Nam in Deo solo, cum de aliis rebus omnibus tum maxime deremissione peccatorum ac vita aeterna consequenda, simpliciter & per se fiducia collocanda est,
I. Quia id nobis mandatum, Proverb. 3. 5. Fiduciam habe in Iehova ex toto corde tuo. Psalm. 4. 6. Fiduciam habete in Iehova, Psal 73. 3. Confide in Iehova. Et v. 5. Deuolve super Iehovam viam tuam & confide in eo. Et Psa. 62. 6. Tantummodo in Deo conquiesce anima men. Et v. 9. Considite ei omni tempore, opopule, Jesa. 26. 4. II. Quia Deus providentia sua nos servat & tuetur, Psal. 4. v. 9. In pace simul cubabo & dormiam: cum tu Iehova solus facias ut secure habitem. Jes. 26. v. 4. Confidite Iehovae usque in sempiternum: nam in Tah Iehova rupes seculorum est, id est, instar immotae arcis & propugnaculi fideles tuetur.
III. Quia Deus opera edit eximia: nam succurrit omnibus in quacunque afflictione constitutis, Psal. 62. v. 2. Tantummodo in Deo. conquiescit anima mea, ab eo salus mea est. Et Psal. 37. v. 4, 5, 6. Oble cta te in Iehova: qui dabit tibi petitiones animi tui. Devolve supelehovam viam tuam, & confide in eo; nam ipse efficiet, Proferens tanquam lucem justitiam tuam, & jus tuum tanquam meridiem & v. 39, 40. Salus justorum a Iehova est, robur eorum tempore angustiae: Et adjuvat eos Iehova, ac liberat eos: liberat eos ab improbis acservat eos, quia recipiunt se ad ipsum. Et Psal. 115. v. 8. Israel confide Iehovae, auxilium horum & scutum horum est. Coercet vel destruit suos & Ecclesiae suae hostes, Jesa. 26. v. 5.
IV. Quia in Deo vere fideles & sancti fiduciam suam posuerunt, ut David, Psal. 11. v. 1. In Iehova confido, quomodo dicitis animaemeae, emigratee monte vestro ut avicula? Et. 13. v. 6. Ego in benignitate tua fiduciam habeo. Et Psal. 16. v. 1. Recipio me ad te. Et 2. v. 2. Deus mi, in te confido, & 26. v. 1. Iehovae confido me non vacillaturum. Psal. 57. v. 2. Gratiam fac mihi Deus, gratiam fac mihi: nam in te cofidit anima mea, & ad umbram alarum tuarum me recepturus sum, donec transiverint aerumnae. Similiter Judaei tempore Abijo pugnantes adversus Jarobeamum & Israelitas nitebantur Jehovi Deo majorum suorum 2. Chron. 13. v. 18. Josaphatus rex Juda 2. Chri to, audita Moabitarum contra se expeditione, etsi haberet ingene tem exercitum, nempe undecies centenorum millium & sexaginta. millium praeter praesidiarios, ut ex cap. 17. liquet: tamen in tam nu meroso exercitu non acquievit, sed ac si exercitu omni destitutus esset, timuit & ad Deum se convertit & publico indicto jejunio precibus publicis divinam opem imploravit & in ea promissa acquievit. Istud est insigne exemplum verae fiduciae in Deo.
V. Quia fiduciam in Deo collocantes beati sunt, Psal. 2. v. 12. Beati omnes qui confidunt in eo seu qui se recipiunt ad eum. Et Psal. 40. v. 5. Proverb. 16. v. 26.
VI. Quia fiducia in Deo est utilissima, Prov. 22. v. 18, 19. Amoenum erit, si servaveris haec in ventre tuo, sicomparentur pariter in lubiis tuis: si fuerit in Iehova fiducia tua. Et cap. 28. v. 25. Qui confidit Iehovae, pinguis efficietur, id est, benedictionibus Dei ditabitur. Qui nituntur Jehova, prosperantur & victorias de hostibus obtinent, ut Judaei de Israelitis, 2. Chron. 13. vers. 18. & de AEthiopibus: Chron. 16. ver. 8. Annon AEthiopum illorum & Libyum erant copiae numerosae curribus & equitibus quamplurimum: tamen quum in nitereris Iehova, tradidit eas in manum tuam. Fiducia in Deo parit. sanctam secutitatem & tranquillitate animi, & adimit omnem metum hostilem, ut Davidis exemplum docet, Psal. 3. v. 6, 7. Ego cubui& dormivi, expergefeci me; quia Iehova sustentat me. Non timebo a myriadibus populi; quas circum disposuerint metatores contra meOmnigenam benedictionem homini praestat, Jer. 17. v. 7, 8. Benedictus vir ille qui fiduciam habet in Iehova, & cujus confidentia est Iehova. Nam erit similis arbori plantatae secundum aquas, & secundum processum aquarum mittenti radices suas, quae non sentit quum advenerit aestus, sed sunt folia ejus virentia: & anno cohibitionis non est sollicita, neque desinit quin faciat fructum Psal. 21. v. 8. Quoniam ipse rex confidit Iehovae, ideo fretus benignitate excelsi non dimavebitur. & 125. v. 1. Qui confidunt Iehovae, similes sunt monti Tionis, qui non dimovetur, in saculum permanet. Jer. 39. ver. 18. ait Deus ad Hebedmelechum: Omnino liberabo te & gladio non cades: eritque tibi vita tua spolij loco, quia fiduciam habuisti in me¬
VII. Quia parit in credentibus sanctam securitatem, Psal. 3. v. 6. Ego cubui & dormivi, expergefeci me: quia Iehova sustentat me¬
QuaeRITUr, An & quare in CHRISTO JESU sit fiducia collocan da, quum sit homo, ac proinde creatura? RESP. Si Christus Jesus esset tantum homo & nuda creatura, tum non esset in eo fiducia collocanda, sed quia non tantum homo & creatura est, sed etiam verus natura Deus & creator omnium, idcirco est in ipso fiducia religiose ponenda. Qui autem negant aeternam & increatam Deitatem Christi& faciunt Christum cum Cerinthianis, Samosatenianis, Arianis Nestorianis, purum putum hominem, & tamen in eo fiduciam salutis aeternae collocant; illi sunt idololatrae, & percutiuntur anathema te illo Jer. 17. v. 5. Maledictus vir ille, qui fiduciam habet in homine & statuit carnem brachium suum, a Iehova autem recedit cor ejus.
Fiducia in Deum sincera esto, ut praecipitur Prov. 3. v. 5. Fiduciam habe in Iehova ex toto corde tuo. Eadem stabilis esto, quamvis tentationibus, minis, & terroribus oppugnatur: qualis fuit Ezechiae & Is raelitatum, quum rex Assyriae regnum Judae invasisset, 2. Reg. 18. & 15.
Est imperfecta in hac vita: nam habet admixtum aliquid diffider tiae aut saltem aliquid dubitationis proficiscentis ab infirmitate carnis nostrae, ut ostendit exemplum Zachariae Sacerdotis, patris Johannis Baptistae, Luc. 1. Est tamen perpetua, quae neque praesentibus pe ticulis & tentationibus, neque futuris, quaecunque carnis timor ingerit, convellitur, sed stabilis permanet, sic ut illa Deo per omnem vitam firmiter innitamur: sicut David Psalm. 18. v. 3. ait futuro tempore quod se ad Deum recepturus sit.
Eam fideles testificantur & profitentur ad gloriam Dei & consolationem suam aliorumque fidelium, ut David Psal. 3. v. 4, 7. Ecclesia item Psal. 20. v. 7.
Diffidentia erga Deum, est peccatum, quum quis aut omnino non fidit soli promissioni divinae, de re aliqua vel ad salutem aeternam ve¬ ad praesentem vitam pertinente, quamvis certae; aut de promissionis illius impletione dubitat: proficiscens a nativa infidelitate hominum propter defectum mediorum ordinariorum & apparentem impossibilitatem consequendi id quod Deus promisit.
Causa efficiens diffidentiae erga Deum est nativa infidelitas hominum. Cur enim diffidunt plurimi homines de salute aeterna: per Christum solum habenda? nisi quia promissioni divinae non credunt. Exemplum est in Pharisaeis qui diffidebant de vita aeterna per Christum solum consequenda sine suis meritis. Exemplum diffidentiae erga Deum est in Asa Rege Juda, qui licet alioquin fidelis esset, tamen metu Bahasae Regis Israelitici a Benhadado Rege Syriae auxilium petiit & non potius a Deo, 2. Chron. 16. Exemplum est in Achazo Jesa. 7. qui diffidebat Deo promittenti liberationem urbis Jerosolymorum & regni Judae a Retzine Rege Syriae & Peltacho filio Remaliae Rege Israelis, & alia sibi via prospicere adversus hostes volebat.
Serio est cavenda: I. Quia a Deo prohibita est inprimo praecepto Decalogi & pasCsim in Scriptura Sacra¬
II. Quia a Deo reprehenditur in quovis: ut in Achaxo Rege Judae, Jes. 7. v. 13. Audite jam (ait Propheta, per Spiritum Dei) domus Davidis, an parva res est prae vobis, fatigare homines, quod etiam fatigatis Deum meum? In reliquiis Judaeorum ex praesente tenuitate sua diffidentium magnificis promissionibus Dei, Zach. 8. v. 6. Sic ait Iehova exercituum, quia mirabile est inoculis reliquiarum populi, hujus diebus his, anetiam in oculis meis mirabile esset, id est, factu impossibile
III. Quia certum affert damnum, Jesa. 31. v. 1. Vae illis qui non respiciunt ad Sanctum Israelis, & Iehovam non requirunt
Disparantur a vera fiducia in Deo, confidentia temeraria, fiducia in Deo temporaria, fiducia idololatrica.
Confidentia temeraria, est peccatum, quum quis aliquid ad praesentem vel futuram vitam pertmens, se posse a Deo impetrate confidit, aut potius confidere se inaniter gloriatur, aut neglectis mediis a Deo ordinatis, aut adhibitis mediis voluntati Dei adversantibus quasi volens Deum ipsum antevertere: quum novam aut peculiarem non habeat a Deo extraordinariorum mediorum promissionem.
Media enim ad aliquid consequendum ordinata a Deo, adhiben da & nequaquam contemnenda aut negligenda sunt. Isle vero temerarius est, qui sine mediis divinitus ordinatis aliquid agere conatur & se posse perficere confidit, nisi novam & peculiarem habeat promissionem divinam, quae talia ordinaria media non exigat. Ad talem confidentiam Satanas Christum perducere conabatur, quum eum tentans assumsisset in sanctam urbem & statuisset super pinnas templi, diceretque ei: Si Filius es Dei, dejice teipsum deorsum. Exemplum confidentiae temerariae est in sacrificulis Papisticis, Monachis, & aliis clericis in Papatu, qui humanae suae infirmitatis obliti, perpetuo coelibatui se pares esse & semper caste victuros confidunt absque peculiari promissione divina: item in illis, qui praesumunt se vitam habituros aeternam, quod credant in Christum, sed fide mortua quodque Sacramentis utantur, contemto interim studio bonorum. operum & neglecta obedientia Legis divinae.
Confidentia hujusmodi est fugienda: I. Quia prohibita est a Deo Legibus duarum tabularum, nimirum lege prima, Non habebis Deos alienos coram mei
II. Quia est vana atque irrita: ut ostendit exemplum Petri, & aliorum Apostolorum, qui praesumebant, se non offensum iri in Domino Jesu, se non abnegaturos ipsum, etiamsi oporteret eos mor cum ipso, sed inanis fuit illa confidentia: nam non multo post omnes. relicto Jesu, fugerunt, Matth. 26. v. 33. 35, 36.
III. Quia est noxia: ut ostendunt exempla. Amatzia rex Iudae insignem conta Edomaeos consequutus victoriam, temere bellum movit adversus Israelitas fiducia temeraria auxilij divini & victoriae etiam de Israelitis consequendae concepta, sed praelio inito fusus, captus & gravi mulcta affectus est, 2. Reg. 14. Iosias rex Iuda non necessarium bellum adversus Neconem regem AEgypti quaerens, fidu cia inani auxilij divini & victoriae de Rege AEgypti reportandae concepta contra monita divina signis collatis cum eo conflixit: sed lethali vulnere accepto mortuus regnum turbatum reliquit 2. Regum 23 1. 29, 30. & 2. Chron. 35. v. 20, 21, 22, 23, 24. Post omnia haec, quum Ioschija constituisset domi, ascendebat Neco rex AEgypti ad oppugnandum Carcemischum ad Euphratem, cui procedebat obviam IoschijaEt quamvis mitteret ad ipsum legatos, dicendo, quid mihi tecum, res Iehudae? non contra te, heus tu, hac die, sed contra domum belligerum tem adversum me, quo Deus edixit accelerare me: abstine te a Dei. qui mihi adest, & ne perdat te: Tamen non avertit Ioschija faciem suam ab illo, sed ut pugnaret contra eum, dissimulavit se, neque ausculo tavit verbis Neconis ex verbo Dei, venit autem ad pugnandum, in convallem Megidduntis. Ubi quum jaculati essent jaculatores inregem Ioschijam; edixit rex servis suis, devehite me, quia agtotus factus sum valde. Devehentes itaque servi ejus, a curru ejus demissum imposuerunt currui secundario quem habebat: & deduxerurit eum Ieruschalaima, ubi mortuus est, & sepultus in sepulcris maj orum suo. rum: toto Iehuda & Ieruschalaimis lugentibus propter Ioschajam.
IV. Quia vitata fuit a sanctissimis quibusque & ob fidem testimonio divino ornatis, ut ab Abrahamo, Isaaco & Jacobo Qui famis depellendae causa eterra promissa alio se contulerunt. Nechemias & cum eo fideles alij audita conspiratione vicinorum hostium qui constituerant venire ut oppugnaret Jerosolyma aut impedirent coeptam turbis instaurationem, oraverunt quidem Deum & defensionem ejus. implorarunt; nihilominus tamen constituerunt custodiam adversus. hostes interdium & noctu metu eorum & disciplinam militatem instituerunt, ut legitur Nechem. 4. v. 8. & sequentibus.
V. Quia temeraria confidentia tentatur Deus. Nam tentare Deum, est ex incredulitate aut diffidentia erga Deum, aut contemtDei & fiducia propriae sapientiae, justitiae, aut potentiae, aut gloriae; discedere a verbo & ordine divino, & media ordinaria ad aliquid consequendum a Deo constituta relinquere & ad sua propria figmentaconfugere atque ita experimentum capere divinae veritatis aut potentiae, ac Deum provocare ut edat veritatis, potentiae & praesentiae suae signa, atque sic eum contumaciter atque superbe ad iram iritare quod summe Deo displicet & ab ipso graviter prohibetur; Deut. 6. v. 16. Ne tentatote Iehovam Deum vestrum. Matth. 4. v. 7. Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum. Actor. 15. v. 10. Nunc ergo quid tentatis Deum ad imponendum jugum cervici discipulorum quod neque Patres nostri, neque nos portare potuimus? id est, quid fiducia temeratia vestrarum virium inflati estis, ac si possetis Legem implere & per ejus impletionem salutem aeternam consequi: ac proinde idem jugum legis servandae imponere aliis quoque vultis
Fiducia in Deum temporaria, est quae in homine etiam improbo apparere aliquando potest, etiam in magno aliquo periculo, sed quia erae fidei radices non habet, evanida est: qualis fuit fiducia Abijae improbi Regis Juda pugnaturi contra Jarobeam regem Israelis, 2. Chr13. v. 10, 11, 12. Improbum autem fuisse, narratur 1. Reg. 15. v. 3.
Attamen Abija Deo confisus felicissime contra Jarobeamum pugnavit, Deo plaga afficiente Jarobeamum & totum Israelem, 1. Chr13. v. 15, 16, 17. Non vero propter illam fiduciam Abijae, victoriam Deus largitus est, & lucernam, id est, regnum & religionem Jerosolymis conservavit, sed propter fedus cum Davide initium & promissionem Davidi factam, ut ostenditur I. Reg. 15. v. 4. e Temporatiam autem illam fiduciam muneratus est Deus tam insigni victoria ad consolationem nostram, ut nimirum inde statua. mus, Deum multo magis praemio affecturum veram ac perpetuam fiduciam qualem vere fideles in Deo habent
Fiducia idololatrica, est peccatum cum quis confidit in quacunque re alia praeter Deum, veluti in creaturis aut consiliis humanis, aut rebus aliquibus manu humana factis, ut templis, muris urbium, munitionibus, & non in Deo; aut plus quam in Deo, aut plus saltem quam debebat, aut in quo fidere illis non debebat, sic ut honorem soli Deo. debitum in res alias transferens, revera plures & alios deos habeat Asa in Benhadado Rege Syriae plus confidebat, quam in Deo, 1. Reg 15. v. 18. 2. Chron. 17. v. 2, 7. item morbo afflictus ad medicos tantum, non ad Deum recurrit, 2. Chron. 16. v. 12. Qui vitam acceptam fert cibo & potui aut sanitatem medicamentis, plus fidit creaturi: quam debebat. Hoc peccato peccant, qui confidunt divitiis, qui fidus ciam salutis aeternae collocant in re externa aliqua, velut in externo. cultu Dei, in Sacramentis: aut in re non ordinata a Deo ut esset medium salutis aeternae, ut si homo confidat in meritis suis vel aliorum hominum praeter Christum, in indulgentiis, in missis Papisticis, in Sa ctis demortuis, (nam Thomas Aquinas secunda secundae quaest. 96. art. 4. ait de reliquiis: Quod si portentur ex fiducia Dei & sanctorum quorum sunt reliquiae, non erit illicitum,) in cucullis aut promissis monachorum, in rebus consecratis, in vigiliis, precibus pro defunctis & similibus nugis: imo etiam in fide sua, in charitate, in Evangelico ipso, quum fiducia salutis aeternae in solo Deo sit collocanda,
gienda, I. Quia est a Deo prohibita, Psal. 62. v. 11. Opulentia si abundet ne apponatis animum. Jerem. 7. v. 4. Ne habetote fiduciam vestram in rebus falsis, dicendo: templum Iehovae, templum Iehovae, templum Iehovae istud est
II. Quia a Deo reprehenditur, Jerem. 7. vers. 8. Ecce vos habeti fiduciam vestram in verbis falsis, minime profuturis
III. Quia est inanis: ut ostendit exemplum Asae Regis Juda: Chron. 16. ver. 7. cui Chanani Propheta dixit: quandoquidem innixus es Rege Syriae, ac non innixus es Iehova Deo tuo, idcirco proripiunt se copiae Regis Syriae, ne sint ad manum tibi. Sic Psalm. 49. v. 7, 8. Eorum qui confidunt in opulentia sua, & in multitudine divitia rum suarum gloriantur: Eratrem nullo modo redimere potest quisquam, non dare Deo redemturam ejus. IV. Quia est valde noxia, ut dicitur Proverb. 11. v. 28. Qui confidit in divitiis suis, ipse decidet, nempe, ut folium aridum & putridus ramus. Jesa. 31. 1. Vae descendetibus in AEgyptum ad auxilium & qui innituntur equis: qui confidunt curribus quum multi sunt & equiti. bus cum sunt numerosi valde.
Hujus peccati species sunt; fiducia in Principe seu homine alio, fiducia in idolis, fiducia in meritis.
Fiducia sui, est peccatum cum homo in suis viribus confidit, & s facturum praesumit, quod nonnisi gratia Dei facit, & habere se aliquid putat cujus merito apud Deum commendetur, ac proinde aliquid quod ad praesentem vel futuram vitam pertinet, se obtenturum confidit propter suam aliquam dignitatem, vel per sapientiam & prudentiam suam. Talis est fiducia perfectionis Papistica & Anabaptisticat
Fiducia sui abjicienda & sedulo cavenda est? I. Quia prohibetur a Deo, Prov. 3. v. 5. Intelligentiae tuae ne innititor
III. Quia vana est, & fallax, ut docet exemplum Petri, cui praesumenti de se, respondit Dominus Johan. 13. v. 38. Animam tuam pro me depones? Amen, amen dico tibi, non emittet vocem gallus, donec ter me abnegaveris. In nullo Principe seu quocunque alio homine fiducia est collocanda:
I. Quia in homine fiduciam habere Deus prohibet, Psal. 146. v. 3. Ne fiduciam habetote in Principibus. Jes. 3. v. 1. Abstinete vos ab ipso homine
II. Quia in hominis nullius potestate est, aliis salutem praestaret. Psal. 146. v. 3. penes quem nulla est salus. Ita rex Syriae nihil profuit Asae Regi Judaeae 2. Chron. 16. v. 7.
III. Quia homo est mortalis, Psal. 146. v. 4. Exit spiritus ejus, revertitur in terram suam. Jesa. 3. v. 1. halitus est in naso ipsius, id est vita ejus est fumus, ac proinde nulla ex parte est cum Deo omnipotento comparandus,
IV. Quia hominis cogitationes die uno pereunt, Psal. 146. v. 4. V. Quia homo est mera vanitas, sic ut exspectationem & fiduciam aliorum omnino frustretur, Psal. 62. vers. 10. Tantummodo vanitas. sunt nati plebejo homine; mendacium sunt nati praestante viro: lanlibus illi simul impositi, ascensuri essent supra vanitatem. Jes. 3. ver. 1. quanti aestimandus esset homo? q. de quid est homo? quid est homini: aut quid inesse potest tantum quod non intereat ex se, aut amittatur per voluntatem Dei momento uno? Exemplo est Achax rex Juda qui ab Edomaeis & Pelischthaeis pressus recurrit ad Assyrium Thiglath. Pilneeserum, qui veniens angustia affecit eum, non autem confirmavit eum, 2. Chron. 28. v. 20. 21.
VI. Quia melius est recipere se ad Jehovam, quam fiduciam habere in ullo homine. Melius est recipere se ad Jehovam, quam fiduciam habere in Principibus, Psal. 118. v. 8, 9.
Caeterum idololatrica fiducia est discernenda a liberali de aliis fi ducia qua nobis persuademus nostrum laborem illorum causa suscetum non esse inanem, nostram de illis exspectationem in praestando officio non fore irritam: qualis fuit πεπειθεσις seu fiducia Pauli Apostoli de Corinthiis, quam profitetur 2. Corinth. 3. v. 2, 3. 4. & cap 8. v. 22. Et de Galatis Galat. 5. v. 10. Ego confido de vobis in Domino. vos nihil aliud esse sensuros. Sic Augustinus secundo tomo epistolam; decimanona ait: Petis vel potius fiducia charitatis jubes, &c.
Fiducia in idolis itidem non collocanda: I. Quia a Deo severe vetita est Lege, Non habebis Deos alios praeter me.
II. Quia idola nihil sunt in mundo, 1. Corinth. 8. vers. 4. nimirum, non quoad materiam vel formam suam, nec quoad repraesentationem, sed quoad virtutem, potentiam, efficacitatem, quam minimum valent, id est, non afficiunt malo, etiamque benefacere non est penes ipsa, ut dicitur Jerem. 10. v. 5. III. Quia idolis confidentes, evadunt illis similes, Psalm. 135. v. 18. Similes illis futuri sunt, qui faciunt illa, quisquis confidit illis.
IV. Quia fiducia in idolis est noxia, Jesa. 42. v. 17. Auertentur res trorsum, suffundentur pudore qui confidunt sculptili, qui dicunt fusili, vos estis dij nostri¬
Etiam in meritis nostris nulla fiducia collocanda: quia nulla plane sunt proprie loquendo: sicut dicitur Luc. 17. 10. Quum feceritis ea omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus: num quod debuimus facere, fecimus
Contra Bellarminus tertio tomo controversiarum, tertia controversia generali, parte secunda, quae est de Justificatione, quinto libro capite septimo, hujusmodi propositionem statuit: In bonis meritis quae vere talia esse compertum sit, fiducia aliqua collocari potest, modo superbia caveatur. Eam confirmare conatur exemplis divinae Scripturae & aliis ex testimoniis Patrum: & ratione.
Exempla divinae Scripturae producit quinque: primum est Nechemiae, qui cap. 5. v. 19. ait; Memento mei Domine in bono secundum omnia quae feci populo huic.
RESP. Nechemias in meritis suis nequaquam fiduciam collocavit, sed verborum ejus sensus hic est; Nihil mihi apud homines hac narratione arrogo, cujus testis est Deus: & multo minus apud Deum, cujus fidem & misericordiam imploro, fretus non meis factis, sed ejus bonitate, utcunque mihi bene sim conscius. Qui sensus facile innotescit ex collatione horum verborum cum oratione ejus ad Deum cap. 1. v. 6, 7. ubi ait: Confiteor peccata Israelitarum, quibus peccavimus tibi, ego quoque & familia patris mei peccavimus. Nexu obstrinximus nos ipsos tibi, qui non observavimus praecepta, statutaque ac judicia illa quae praecepisti per Mosen servum tuum. Qui serio agnoscit & confitetur peccata sua, is profecto in meritis suis fiduciam non corlocat. At Nechemias serio agnovit & confessus est peccata sua: Ergo fiduciam in meritis suis non collocavit.
Secundum exemplum est Davidis qui Psalm. 17. juxta vulgatae editionis vel 18. Psalmo juxta Hebreae editionis supputationem, ait v 21, 22. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, & secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: Quia custodivi vias Domini, nec impie me gessi a Deo meo. Sic enim vulgata versio habet,
RESP. Primo vitiosa est versio vulgata. Etsi enim in textu Hebraec v. 21. sint futura, tamen certum est illa per enallagen poni loco praeteritorum, quia David commemorat ibi beneficia a Deo jam acceta, & in eadem illa narratione antecedunt praeterita; & futura poVavhippuch in praeterita commutantur. Deinde verbum yOa non oportet necessario verti tribuere, quasi compensatio merita signifi caretur: sed significat & simpliciter tribuere seu conferre beneficium quod satis evidenter ostendit Psal. 119. v. 17. ninis τεογ δῳ ιλα, id st, Beneficium confer in servum tuum, ut vivam. Reddendum igitur: Tribuit mihi Iehova secundum justitiam meam; secundum puritatem manuum mearum restituit mihi. Quia ebservavi vias Iehovae, neque improbe averti me a Deo meo. Deinde etiamsi verteretur, Retribuit mihi Iehova secundum justitiam meam: tamen nec inde¬ snferri posset, Davidem meritis suis confisum fuisse. Davidenim in Ahoc & similibus locis non profitetur fiduciam suam in meritis propriis, nec merita sua jactat, sed praedicat Dei justitiam, qui ipsum bonam causam habentem & a criminibus quorum a Saule & adulato ribus ejus accusabatur innocentem, & a voluntate Dei cognita non deflectentem ut contra officium quicquam adversus Saulem faceret: contra hostes defenderit, ab illorum insidiis liberaverit & in regis solio tandem collocaverit
Tertium exemplum est Ezechiae orantis apud Jesaiam cap. 38. v. 3. Obsecro Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram?¬ in veritate, & in corde perfecto, & quod bonum est in oculis tuis fecerim.
RESP. Ezechias non confisus fuit propria justitia, sed hac oratione nihil sibi aliud voluit, quam ex ipsa regeneratione, servum Dei se ac filium testari, qualibus ille fore se propitium recipit: ac munivit se & alios fideles adversus difficilem tentationem, ne Deum videatur iratum habere, quod vitia correxerit & corruptelas, quae passim in regno, ac praesertim quoad religionem vigebant. Nam si tunc Ezechis as mortuus fuisset, potuissent plurimi cogitare & dicere, eum pro pterea e medio sublatum, quod religionem Gentilium abrogasset. quae publice recepta erat & pro vera habebatur, quum tamen esset abominabilis idololatria. Sed caro judicium fert sinistrum ex iis quaecontingunt, non ex rei veritate
Quartum exemplum est Hesterae ita orantis cap. 14. v. 16, 17, 18, 1. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae, & gloriae, meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, & dete ster illud, sicut panum menstruatae; & non portem in diebus silentum mei; & quod non comederim in mensa Amam, nec mihi placuericonvivium Regis, & non biberim vinum libaminum, & nunquam, latata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesente diem, nisi in te Domine Deus Abraham. Deus fortis super omnes; exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent & libera nos de maniiniquorum.
RESP. Primo petitur principium; quia caput hoc libro Esthera adjectum, non est Canonicum, sed Apocryphum: Canonica enim libri Estherae capita tantum decem sunt.
Deinde etsi esset caput hoc Canonicum, nihil aliud inde inferri posset, quam licere piis sese in fiducia exauditionis precum confirmare beneficio regenerationis spiritualis. Nam regeneratorum precesDeus exaudit.
Tertio hic ipse locus refutat sententiam Bellarmini: nam Estheru testatur & alios fideles Judaeos nullam aliam spem habere nisi in Deo: non ergo in suis meritis
Quintum exemplum est Apostoli Pauli, 2. Timoth. 4. versic. 7. 8. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem, servavi, quod superest reposita est mihi corona justitiae;
RESPON. Apostolus Paulus non profitetur his verbis fiduciam meritorum suorum: sed consolatur & praemunit Timotheum & alios fideles adversus gravem & periculosam tentationem quae alioqui obrepere ipsis potuisset ex morte Pauli. Nam quia caro solet ex oventu de aliis facere judicium, poterat damnati aut saltem in dubium vocari Pauli certamen an bonum fuisset, an Deo placuisset, quum minus prosper esset exitus. Timotheum ergo & caeteros fideles consolatur & ad constantiam exemplo suo hortatur. Sic interpretatur Chrysostomus hunc locum homilia nona in secundam ad Timothe um: Saepe ego (inquit) quum Apostolum in manus sumerem, & locum istum inspicerem, haerebam ambigens, cujus rei gratia sic magnifice loquitur Paulus, ut dicat, Bonum certamen certavit.
Nunc Dei gratia causam mihi invenisse videor, per quam tum loqui sic maluit. Moerorem profecto discipuli solari cupit, bono illum esse animo jubens, quasi ipse ad coronam pergat, omnibusque rite per actis, praeclavum repererit finem. Gaudendum, inquit, non dolendum est. Curi Bonum enim certamen certavi. Veluti si quis indulgentissimus pater, parvulum sibi assistentem, & orbitatem non ferentem consoletur, ac dicat: Noli flere fili, bene enim viximus, pervenimus ad senectutem, atque in ea atate relinquimus te, Fuit irreprehensi bilis vita nostra, cum gloria hinc proficiscimur: eris & ipse minutulus prohis, quae gesta sunt a nobis. Saepe rex ipse nobis gratias egit: acsi diceret, trophaea saepe retulimus, hostesque superavimus, non istamagniloquentiae studio, sed ut erigeret puerum, laudibusque erudiret orbitatis suae casum levius ferre, melioresque esse jam spe prosequere tur, ne putaret eam rem molestam esse atque gravem. Est enim revera perquam dura ea separatio. Audi denique quid idem Apostobus dicat: Nos autem destituti a vobis ad tempus horae, facie, non corde. Si igitur ipse quum a discipulis separaretur, ita affectus erat animo, quid putas Timotheum passum esse, si vivente illo ad tempus se paratus, ita lacrymabatur, ut diceret: Memor lacrymarum tuarum ut gaudio implear: quanto magis vita functo? Haec itaque consolandi eum gratia scribit, totaque epistola consolatione plena est, quam sit bi ille Testamenti cujusdam vice servaret
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavit Certamen, inquit, bonum: & tu ergo ipsum apprehende. Itane, ubcatena, ubi vincula, ubi mors denique, ibi certamenest? Ita sane pro Christo enim fiunt omnia, coronas habent eximias.
Certamenbonum. Nihil hoc certamine melius, nihil illustrius nullo corona haec fine concluditur, non ea ex oleastri floribus texitur. non habet editorem munerum hominem, neque homines spectatores. Ex Angelis conflatum est theatrum. In certaminibus seculi laborant dies plurimos, & in aerumnis degunt. unius horae momento aecepta corona, protinus uoluptas omnium emarcuit: hic autem non sic, sed semper claritas, semper gloria, semper honor nugetur. Iam,gau¬ dere oportet, quia ad requiem propero, ad stadium ex eo. Audisti quod dissolvi, & cum Christo esse sit melius.
Cursum consummavi. Et certare enim oportet, & currere: illud tribulationes perferendo, hoc non absque ratione, sed ad utilealis quid faciendo. Bonum profecto certamen, quod non modo voluptatem, verum utilitatem quoque spectantibus praestat. Cursus ille non in nihilum desinit, neque roboris ostentatio; vel aucupatio gloriae est; sed omnes ad coelum subvehit. Cursus hic Solepurior est, quem Paulus currebat in terra, plusque illustrat orbem, quam Solis igneum jubar: quomodo autem cursum consummavit? Orbem totum pervagatus est, incipiens a Galilaea & Arabia, & usque ad fines terrae progrediens. Ut a Hierusalem, inquit, & in circuitu usque Illyricum impleverim Evangelium Christi, omnemque orbem pervolans, volucris cujusdam instar, imo volutri omni pernicius, atque vehementius. Nam siquidem avis fuisset, simpliciter pervolasset: non sic autem ille legit, sed pennis Spiritus praeditus innumera impedimenta transiliit; mortes, calamitates, insidias, fuitque omni, ut diximus, ave pernicior: si fuisset avis quandoque delapsu caperetur, quia ubi in sublime ferebatur a Spiritu, veluti avis igneis suffulta alis, retia omnia & impedimenta transcendi.
Fidem, inquit, servavi, Plurima illum violare cupiebant, non modo amicitiae hominum, verum & comminationes, & mortes, & alia innumera: verum his omnibus restitit. Quopacto? Sobrius scilicet, ac pervigildurans: sufficere quidem & istapoterant discipulis consolandis, sed ipse praemia quoque subjecit. Quaenam vero illa sunt? De reliquo reposita est, inquit, mihi justitiae corona. Iustitiam his totam simul virtutem dixit. Non ergo dolendum, inquit, est, quod proficiscor percepturus coronam quam imponat capiti meo Dominus. Iesus Christus: quod si exciderem, ac perirem, dolendum profecto & ingemiscendum esset. Quam reddet mihi justus judex: Non solum autem mihi, sed & omnibus qui diligunt adventum ejus. Ex his item illum erigit: nam si omnibus, multo magis Timotheo. Non ait, & tibi, sed omnibus: multo magis & tibi¬
His igitur verbis Paulus non fiduciam meritorum jactat, sed Timotheum & alios sanctos consolatur & praemunit adversus scandalum quod ex morte ejus poterat oboriri. Praeterea collatio hujus loci cum aliis Paulinis clare evincit, Paulum in suis meritis fiduciam non collocasse. Certamen enim illud bonum & cursus fuit constans praedicatio Evangelij Jesu Christi contemtis omnibus periculis, etiam morte ipsa. De eo autem ait 1. Corinth. 9. vers. 16, 17. Etenim si evangelixem, non est quod glorier: necessitas enim mihiincumbit. Vae autem mihi est nisi evangelizem. Nam si volens hoc faciam, mercedem habeo: sin invitus, dispensatio credita est mihi. Quicquid ex debito sit necessario, id nequaquam est meritum. At certamen illud bonum quod certavit Paulus & cursus quem cucurrit, & conservatio fidei, ex debito necessario fiebat: Non igitur meritum erat. Et cap. 4. vers. 2, 3, 4. Illud requiritur in dispenfatoribus ut quis fidus inveniatur. Mihi vero pro minimo est quod a vobis dijudicer, aut at humano judicio: imo nec ipse me dijudico. Nullius enim rei mihe conscius sum: sed non per hoc justificatus sum: Dominus autem is est qui me dijudicat. Quid potest esse clarius? Indicat, quamvis possit prositeri se bonam conscientia in suo munere esse versatum: tamen non ausit propterea sibi quicquam tribuere, utpote qui sciat se nihilomi nus non esse irreprehensibile, coram Deo, qui aestimat unumquemque suo pretio, ut qui norit cordis latebras quae saepissime homines fallunt. Quid potest alienius esse a fiducia meritorum suorum
Quapropter his exemplis Bellarminus mnime evicit, nos in bonis nostris meritis fiduciam aliquam posse ponere. Neque vero magis id evincit exemplis aliis quae allegat ex testimoniis Patrum: quae exempla sunt, Pauli primi Eremitae. Hilarionis, S. Martini. S. Fram cisci Monachi. Verba Bellarmini sunt ista: Scribit S. Hieronymus in vita Pauli primi Eremitae, eundem Paulum morti propinquum dixisse, Peracto cursu superest mihi corona iustitiae. In vita vero Hilarionis refert idem Hieronymus, dixisse Hilarionem: Egredere anima mea: egredere, quid times? septuaginta prope annis seruisti Christo, & mortem times? Scribit quoque SULPITIUS, S. Martinum in exitu Diabolo astanti, magna cum fiducia dixisse: Quid hic astas. cruenta bestia? nihil inme funeste reperies: Abrahae me sinus excipiet. Denique S. BONAVENTURA scribit, illa fuisse verba extremaS. Erancisci: Educ de custodia animam meam ad confitendum nominituo. Me exspectant iusti, donec retribuas mihi.
RESP. Primum in genere: Exempla hominum superstitiosorum ac ex vitae externa austeritate seu potius agrestitate sanctitatis opinionem aucupantium non esse idonea ad constituendum vel conarmandum aliquod dogma de fide vel bonis operibus. Isti autem quorum exempla ex Patribus adducuntur, fuerunt homines superstitiosi. Deinde quibusdam ex illis parum conveniumt, quae ipsis tribuuntur. Paulum primum Eremitam morti propinquum scribi Hieronymus dixisse, verbis Pauli Apostoli: Peracto cursu superest, mihi corona justitiae. Atqui Pauli Apostoli cursus fuit, praedicatio constans Evangelij usque ad vitae finem absque metu mortis: hujus autem continuata quies per sexaginta annos & latitatio in spelunca metu mortis obfidem Christi. Hilarionis verba desperationem potius prae se ferunt & metum mortis, quam fiduciam aliquam S. Franciscus ea moriturus precatur, quae non conveniunt nisi diuturniorem in hac vita mansionem expetenti. Tertio etiamsi optime quadrarent omnia: tamen ex iis colligi non potest, eos in meritis suis fiduciam illam collocasse, nisi forte Monachus Franciseus, in hac vita gloriiam quaerens justitiae
Ratio denique Bellarmini est talis; In omni vera salutis aternae causa licet confidere: Bona merita sunt vera salutis aeternae A causa: Ergo in bonis meritis licet confidere. Propositionem majorem probare nititur simili tali: Nam (inquit) & in rebus corporalibus aegrotus recte confidit non solum in arte & industria medici, sed etiam in medicamentorum virtute & efficacia. Neque hoc est confidere in propria virtute, sed in Deo & ejus gratia, cujus sunt munera omnia bona merita. Assumtionem videtur probare velle a pari: quoniam (inquit) sicut misericordia Dei, ita etiam bona merita sunt vera salutis causae
RESP. Primo distinguenda est principalis argumentationis propositio, quia est ambigua: nam per veram causam intelligit Bellarminus vel principalem tantum causam efficientem & ωροηγυυθλν internam, id est, gratiam & misericordiam Dei: vel etiam causam ωροκαζαρκτικλν & instrumentalem. Si principalem tantum causam & ωρολγυμδιλαν internam intelligat, tum major propositio conceditur: Nam in Deo & in gratia atque misericordia Dei simpliciter & per se fiducia est collocanda. Sin autem intelligat etiam causam ωροϰαζαρ ετικλιο, id est; carnem & sanguinem Christi, tum distinguitur; quiai Christi caro & sanguis per se considerantur, id est, quatenus sunt creaturae, non est in iis fiducia collocanda: Haec enim est voluntas Dei hoc mandatum, ne in ulla creatura quatenus est creatura, aeternae salutis fiduciam reponamus, sicut legitur Jerem. 17. v. 5. Maledictus vil ille qui fiduciam habet in homine, & statuit carnem brachium suum, a Iehova autem recedit cor ejus: Sed in solo Deo qui solus nobis remittit peccata & nos servat in nomine Christi, sicut dicitur Jesa. 43. v. II. Ego, ego sum Iehova; & nullus est praeter me servator: & vers. 25. Ego, ego ipse deleo defectiones tuas propter me, & peccatorum tuorum non recordor. Actor. 4. vers. 12. Nec est in alis quoquam salus, neenim aliud nomen est sub coelo quod datum sit inter homines, per quod oporteat nos servari. Sin vero caro & sanguis Christi considerent tur, quatenus sunt caro & sanguis Dei seu personae quae est verus natura Deus, αμουσιος Patri: tum in iis recte fiducia collocatur, quum carne & sanguine suo Christus nos servet. Attamen vis servandi nos non est a carne aut sanguine Christi per se, sed a Deitate ipsius. Sicenim dicit ipsemet Johan. 6. vers. 63. Spiritus est id quod vivificat. caro non prodest quicquam, hoc est, Deitas aut virtus Deitatis vivificat, non caro Christi per se, ut Cyrillus in hujus loci explicatione dicit. Decebat enim nullam aliam rem & creaturam vivificare posse. & corruptione superiorem, terrenam carnem ostendere, etiamsi intelligatur Christi secundum quod caro dicitur, nisi solam Deitatis naturam, ut idem Cyrillus ait secundo tomo, libro sexto Dialogorum de Trinitate, folio centesimo vigesimooctavo, litera C. Pari prorsus ratione sanguis Jesu Christi Filij Dei emundat nos ab omni peccato. I. Johan. 1. v. 7. non quatenus est sanguis, sed quatenus est sanguis Fi lij Dei, quatenus est sanguis Dei, sicut Paulus docet Actor. 20. v. 28. quod Deus sanguine suo Ecclesiam redemerit. Si etiam intelligimu tanguinem Christi, non ut simpliciter est medium aliquod expiandi peccata separatum a Deitate Christi, sed conjunctum, ac proinde san guis Christi hoc sensu etiam recte principalis causa proxima expia tionis peccatorum nostrorum & meritum propter quod peccata remittuntur, statuitur, quia est sanguis non meri ac nudi hominis, sed veri, aeterni & omnipotentis Dei, tum etiam in eo fiducia collocanda, (ut dictum est.
Si denique eadem major propositio etiam de causa instrumentali salutis aeternae intelligatur, nimirum de Evangelio, fide & Sacramentis; tum major simpliciter negatur: nam certum est, non esse in eis fiduciam salutis aeternae collocandam: quia non sunt Deus, sed tantum separata instrumenta Dei ad nos servandum; & fides salvifica est donum Spiritus Sancti in nobis ab eo creatum & excitatum, non autem Deus ipse. Ac sane vana est illorum fiducia, qui se existimant vitam aeternam consequuturos ideo, quod Evangelium habeant, quod Sacramenta, quod fidem habeant, aut potius se habere inaniter jactent
Sic responsum est ad propositionem majorem. Probatio majoriest sophistica; quia ambigua: nam etiam quod ad res corporales attinet in solo Deo simpliciter & per se fiducia est collocanda, in rebus creatis autem nequaquam simpliciter & per se fidendum, sed tantum quatenus sunt instrumenta Dei, quae id tantum praestant quod Deus per illas dignatur efficere, imo nihil praestant sine Deo: Quanquam Deus ordinariis instrumentis alligatus non est, sed tam per inepta, quam per aptissima operati potest & solet, felicemque ad exitum sua perducere consilia atque opera: Imo etiam absque ullis instrumentis quaecunque vult efficere potest & solet. Quapropter Josaphatur rex Juda laudatur quod etiamsi exercitus numerosus ei non deesset. tamen ad solum Deum confugit & opem ejus contra Moabitas, Ammonitas, Edomaeos & hostes alios imploravit, perinde ac si exercitum nullum haberet 2. Chron. 20. Contra Asa rex Juda vituperatur 2. Chron. 16. vers. 12. quod fiduciam recuperandae valetudinis non i1 Deo, sed in Medicis collocaverit, quum medici & remedia sint dum taxat instrumenta Dei ad valetudinem curandam & conservandam: sed valetudinis bonae autores & causae efficientes principales non sunt. Deinde simpliciter falsa est assumtio; Nam nulla nostra bona merita sunt vera salutis aeternae causa: quia proprie loquendo nulla habemus, quum omnia bona opera quaecunque facimus sint debita. Ac dicet fides salvifica sit causa instrumentalis salutis nostrae: tamen non est causa proprie quatenus est opus bonum, sed improprie seu figurate quatenus per illam intelligitur Christus salutis nostrae autor, quem fides apprehendit.
On this page