Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
CAPUT XXVI. In quo plura argumenta ex consideratione Ecclesiae & dogmatis Pontificii sumta ad firmandam no¬ stram sententiam
EcIMUMSEPTIMUM: Quisquis errare potest, ab eius testimonis TPnon pendet Scripturae Sacra autoritas: At Ecclesia errate potest: Ergo, &c.
Mator per se manifesta est: quia autoritas ejus quod longissime ab omni errore sejunctum est, non potest autoritatem accipere ab eo quod erroribus obnoxium est.
Minor vera est vel ipsis adversariis confitentibus, qui dicunt Ecclesiam in quibusdam eirare posse, ut in agibilibus seu practicis & quaesunt juris humani, & in Sanctorum canonizationibus, ut Gerson ait tractatu de examine docttinatum parte prima, consideratione prima: Quod & Thomae Aquinati probatur. Quodlibeto octavo, articulo ultimo, nisi quod de canonizationibus existimat pie credendum, n iis non errare Ecclesiam Melchior Canus lib. quarto locorum Conmun. cap. quarto ait, Ecclesiam errare posse in iis rebus, quae non sunt illi a Deo revelatae, ideo Ecclesiam etiam credere posse quae non sunt ei revelata ac in iis ertrare, sed errore probabili, qui nec fidem excutiat, nec veritatem Ecclesiae tollat. Aiphonsus libro sexto contra haereses fatetur. Ecclesiam errate posse in iis quae ad fidem non pertinent, nempe errate posse in facto, sed non in jure & dogmate. Eamundus Campianus Iesuita in Colloquio secundi diei similiter fasesus est, Ecclesiam in facto errare posse, veluti damnare innocentem Epis: opum & nocentem absul vere. Alii excipiunt decantato illo axiomate Pontificio Ecclesiam non posse errare: sed illud facilius dicitur, quam intelligitur, ne dum probatur: quod ostendit discrepantia interpretationum axiomatis istius. Nos distinguimus duliciter. Primo Ecclesia in se considerata & sibiij si relicta a Deo: non tantum potest errate sed etiam a Deo deficere, ut ostendit exemplum Ecclesiae omnium primae & integrae in Paradiso. Nam damus & Eva repraesentabant tum Ecclesiam universalem, illi vero & in ipsis universi homines a Deo defecerunt. Considerata vero ut est in Christo & quando eum sequitur, non potest errare, juxta illud Christi, Ego sum lux illa mundi, qui sequitur me, non imbulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae, Joh. 8. vers. 12.
Deinde rursus distinguenda est Ecclesia particularis ab universali. Ecclesia quaelibet particularis non modo errare, sed etiam erroribus obrui & plane a Christo deficere potest, ut exempla testantur: Ecclesiam autem vere Catholicam seu universalem, quae tantum electorum est ad vitam aeternam, concedimus errare non posse cum quadruplici restrictione scilicet; primo quando vocem Pastoris sui Christi in Sacris literis sonantem audit & sequitur juxta illud Joh. 10. ver. 4, 5ιO ves eum sequuntur, quia norunt vocem eius. Alienum autem nequaquam sequentur, sed fugient ab eo: quia non norunt vocem alienorum. & v. 27. Oves illae mea vocem meam audiunt, & ego eas agnosce& sequuntur me. Secundo, Ecclesia vere Catholica non potest errare. scilicet in absolute necessariis ad salutem, ac proinde errores funda, mentum evertentes non habet nec habere potest, propter promissionem Christi, Matth. 16. v. 18. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam & portae inferorum non superabunt eam: at in levioribus rebus & non necessariis ad salutem potest errate, sed erroribus non epertentibus fundamentum. Tertio dicimus Ecclesiam vere Catholis eam errate non posse, scil. totam, tum quia semper Deus sibi servas testes & praecones veritatis suae & qui eam profiteantur ac retineant nata illud, Ecclesiam esse colum tam & stabilimentum veritatis 1. Fim; 3. v. 15 Hanc ipsam restrictionem affert Iohannes de Turrecremata Cardinalis lib. secundo Summae de Ecclesia cap. 91. & li. 3. cap. 6o. Secundum Patrum doctrinam sic accipiendum qued dicimus, non posse errare Ecclesiam in fi de & moribus, nempe quod Deus ita assistat Ecclesiae usque ad consummationem seculi, ut nunquamvero fides deficiat in ea: Nullum enim fore tepus usque ad finem seculi, quo non sint aliqui, etsi non omnes, veram fidem per dilectionem operantem habentes: Tum quia in hac vita nunquam fuit, nunquam est, nunquam erit simul cota: sed demum tora simul erit in extremo die, quum eam Christus addu cet & sistet Patri, 1. Corin. 15. Quarto dicimus, Ecclesiam vere Catholicam errare non posse, scilicet finaliter. Etsi enim in re aliqua falli & errate potest, tamen in mortifero errore ad finem persistero non potest: ut Ecclesia Jerosolymitana ex Apostolis & discipulis Christi co lecta erravit, cum cred dit Christi regnum terrestre futurum, Actor 1. vers. 6. sed in errore eo Christus Ecclesiam permane. re passus non est. Itaque fatendum est, Ecclesiam universalem errare posse atque aliquando errasse. Falli autem & errate nunquam posse solius Dei est,
DECIMUMOCTAVUM: Quisquis tantum declavat, Scripturam Sacram esse authenticam, sed non facit authenticam, ab eo Scripturae Sacrae autoritas nullo modo pendt, ne quidem quoad nos.
Ergo, &c. Maior certa est, quia authenticum dici nihil potest quod nulli aun thenticum videatur. Illud enim authenticum dicitur, quod sibi ad fi¬
Minor vera est adversariorum confessione. DECIMUMNONUM: A quocunque Scripturae Sacrae autoritas quoad nos pendet, id necessario & perpetuo efficit ut Scriptura Satra apud nos autoritatem authenticam obtineat.
At Ecclesia non efficit necessurio & perpetuo, ut Scriptura Saera apud nos autoritatem authenticam obtineat: Ergo, &c.
De maiore propositione dubitatio esse nulla potest: quia posita vera, propria, necessaria & sufficiente causa authenticae illius autoritatis quam Scriptura Sacra apud nos obtinet, effectum ipsum poni necesse est; Ut a Spiritus Sancti interno testimonio Sacrae Scripturae autoritas quoad nos pendet, propterea Spiritus Sanctus necessario & porpetuo efficit ut Scriptura Sacra apud nos autoritatem authenticam obtineat.
Minorem propesitionem experientia confirmat. Ecclesia enim primitiva non potuit persuadere innumeris Philosophis & aliis gentilibus ut Scripturam Propheticam & Apostolicam pro divina & religionis divinae Canone agnoscerent: quod testantur tot persecutiones contra Christianos motae, tot scriptiones & calumniae contra Eoclesiam Christianam disseminatae, tot scripta Ecclesiastica Gentili bus opposita, ut Justini Martyris, Athenagorae Atheniensis, Tertul liani, Lactantii, Arnobii adversus Gentes, Athanasii contra Gentiles, Theodoreti de curatione Graecarum affectionum & aliorum. Tum multis etiam Christianum nomen profitentibus, videlicet haereticis, non potuit persuadere Ecclesia ut eos libros Propheticos & Apostolicos quos rejiciebant, pro vere divinis agnoscerent & haberent, ut abunde patet ex Bellarmini libro primo de verbo Dei, capi te quinto & sexto, in quibus agit de haereticis qui libros Testament. Veteris & Novi oppugnabant. Similiter Ecclesia suo testimonio ne potuit efficere, ut Scriptura Novi Testamenti apud Judaeos pro divina haberetur. Quin etsi Ecclesia adhuc constanter testetur & asseveret, Scripturam Propheticam & Apostolicam esse vere divinam & Canonicam: tamen hoc non potest efficere apud innumeram multitudinem hominum, utpote apud Turcas, Saracenos & alios Gentiles, ut eam pro tali habeant & suscipiant
VIGESIMUM: A quocunque Sacrae Scripturae autoritas quoaa nos pendet, ab eo fidem, qua Scripturae Sacrae ut verbo Dei credimus, nobis infundi necesse est:
Atqui ab Ecclesia fides qua Scripturae Sacrae ut verbo Dei credimus nobis non infunditur, neque vero etiam infundi potest;. Ergo, &c.
Maior propositio sic probatur: Quicquid est proxima, immediata & sufficiens causa, quae vi sua efficit ut Scripturam Propheticam & A postolicam acceptemus, ab eo profecto fides illa nobis infunditur? inseritur. ingeneratur: Ratio est, quia Scripturae ut verbo Dei non potest quisquam credere sine fide infusa. Jam vero id a quo Scriptura Propheticae & Apostolicae autoritas quoad nos pendet, & proxima immediata & sufficiens causa quae vi sua efficit ut Scripturam Propheticam & Apostolicam acceptemus. Ergo, &c.
Minor propositio adversariorum confessione vera est. Quod enim a solo Deo in nobis generatur, id ab Ecclesia nobis non infunditur credimus, a solo Deo in nobis generatur: Ergo ab Ecclesia nobis non infunditur.
Assumtio prosyllogismi, quo propositio minor probatur, certissima At fides, quam Scripturae Propheticae & Apostolicae ut verbo Dei est: quia etsi mitacula quis edat maxima; tamen nemo credit ei, nisi is cujus cordi fidem Deus inspirat, ut constat ex Deuteronom. 29. vers. 2. 3. 4. Convocans Moses omnes Israelitas, dixit eis; Vos vidisti omnia quae fecit Iehova ante oculos vestros in terra EEgypti, Pharaon & omnibus servis eius, totique regioni eius: Probationes illas maximas quas viderunt oculi tui, signa & prodigia illa maxima. Sed non dederat vobis Iehoua cor ad cognoscendum, & oculos ad videndum, & aures ad audiendum, usque in diem hunc. Ita Pharisaei & Scribae & aliiJudaei plurima miracula Christi v derunt, nec tamen Christo & Apostolis crediderunt: multo minus igitur crederetur Ecclesiae, nude aliquid asseveranti.
VINESIMUMPRILUM: Quod recentius est quam Scriptura Sacra, ab eius testimontio Scripturae Sacrae autoritas nullo modo pendete
At Ecclesia est recentior quam Scriptura Sacra: Ergo, &c. Moior per se clara est: Minor inde patet; quia etiam prima omnium Ecclesia, quae in Patadiso fuit, exstitit per & post verbum Dei, & quidem non aliud verbum Dei, quam illud ipsum quod jam in Scriptura continetur: Ecclesiam vero hodiernam, imo quaecunque post Apostolorum tepora fuit, posteriorem esse Scriptura & quoad substantiam, hoc est, verbum Dei, seu doctrinam ipsam calestem: & quoad accidens, hoc est, scriptionem eius, extra controversiam est, ut supra dictum
VIGESIMUMSECUNDUM. Quod ipsummet Scripturae Sacrae testimonio eget & nititur, ab eo nullo modo Scripturae Sacrae autoritas pendet
At Ecclesia ipsamet Scripturae Sacrae testimonio eget & nicitur: ErS& Maior propositio per se vera est Mnor inde patet, quia Ecclesia, se esse veram atque orthodoxam Ecclesiam, probat testimonio Scripturae, nec aliunde id probare poest. Sicut Chrysostom? in Matthaeum homilia quadragesimanona in opere imperfecto tertii tomi, pagina septingentesima vigesimasecundam Edit. Frobenianae Anni 1530. ait: Nulla probatio potest esse verae Christianitatis, neque refugium potest esse Christianorum aliud, volentium cognoscere fidei veritatem, nisi Scripturae diuinae. Antea enim multis modis (viva voce Apostolorum, mitaculis ipsorum, prophae tiis seu praedictionibus futurorum & Scripturis SacrisJ ostendebatur, quae esset Ecclesia Christi & quae Gentilitas: nunc autem nullo modo cognoscitur volentibus cognoscere quae sit vera Ecclesia Christi, nist tantummodo per Scripturas.
VIGESIMUMTERTIUM: Quodcunque testimonium varium & a seipso dissidens ac proinde dubium, incertum & fallax ist, ab eo profecto autoritas Scripturae Sacrae nullo modo pendet
At testimonium Ecclesiae est varium & a seipso dissidens ac proinde dubium, incertum & fallax: Ergo, &c.
Minor inde patet; quia Ecclesia de libris Scripturae varie & discrepanter statuit, quosdam libros modo ex divinorum censu excludens, modo in cum recipiens: quod probat iudiciorum Ecclesiae de divinis Scripturis collatio. Mox post tempora Apostolo rum, Ecclesia Graeca aliter pronunciavit de quibusdam libris, quam Latina. Graeca epistolam ad Hebraeos pro divina agnovit, Latina non agnovit, sicut testatur Hieronynius tomo quinto, Commentariis in sextum caput Esaiae, pagina trigesimaquinta Editionis Frobenianae Anni 1525. ubi ait, Unde & Pautus Apostolus in epistola ad Hebraeos, quam Latina consuetudo non recipit, Nonne omnes, inquit ministri sunt spiritus? Et tomo epistolarum tertio, epistola ad Dardanum pag. sexagesimanona editionis Frobenianae Anni 1524. ait, Quod si eam (nempe epistolam ad Hebraeos) Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas Canonicas, neque Graecorum quidem Ecclesiae Apocalypsin Iohannis eadem libertate suscipiunt. Proinde Ecclesia Latina, hoc est, Romana aut olim erravit in epistola ad Hebraeos repudianda, aut nunc errat in ea suscipienda. Concilium Laodicenum confirmatum a Sexta Synodo Generali, e numero divinorum librorum exclusit librum Tobiae, Judithae, Sapientiae Salomonis, Ecclesiastici seu Jesu Syrachi, Machabaeorum. Ante Concilium fecerunt idem Melito Sardensis Ecclesiae antistes, Origenes Athanasius in Synopsi Sacrae Scripturae, Gregorius Nazianzenus; & post Concilium Hieronymus, Ruffinus Aquilejensis, Epiphanius, Johannes Damascenus & alii, ut alibi ostensum. At Concilium Carthaginense tertium, Canone quadragesimoseptimo, quam quam is adulterinus est, mutato judicio eosdem libros divinos & Canonicos fecit, quem adulterinum Canonem secutum est Concilium Tridentinum & ipsum adulterinum vel potius adulterum, cum spirituale adulterium confirmaverit.
Olim contradictum fuit epistolis quibusdam veluti Jacobi & Judae, & posteriori Petri & secundae & terriae Johannis, ut patet ex Eusebii libro secundo Historiae Ecclesiasticae, capite vigesimotertio, ubi de epistola Jacobi ait, ἐσεον ως νοθευεται μιν. κ πολλει γῆν τῶν παναι ἀθτης εμγημονδυσαν, ως κδε τῆς λεγομινης ικδα. hoc est, Sciendum, eam esse adulterinam, non multi quippe antiquorum eius meminerunt, vi neque epistola quae dicitur Iudae. Et Hieronymus in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum de ea ait, quod ipsa ab alio quodam sub lacobi
ExCIPIT Duraeus, Eusebium fiaudulenter citari, Hieronymum Ivero mutilum: Eusebium hoc sibi velle, a quibusdam hanc epistolam non haberi Jacobi; Eam tamen a plutimis Ecclesiis receptam esse; Eusebium etiam de autore epistolae hujus minime dubi asse: Hieronymum vero illico superioribus verbis addere, (icet paulatim tempore procedente obtinuit autoritatem,
REPLICATIO nostra. Duraeus vim & verbis & sententiae Fusebii manifestam affert, vθευν ος enim libri dicuntur, non qui alterius esse autoris putantur, quam illius cui vulgo adscribuntur, sed qui sunt adulterini
Quapropter Eusebius non ait, a quibusdam non haberi seu recipi pro Jacobi epistola: sed τοῦ ἐακωρκη πξῶτη τῶν σνεμαζομεναν καθε¬ λικῶν ἐπισολῶών ειιαι λεγεταμ,εσοον ως vοθευεταμ μεν. hoc est, lacebi, prima earum quae nomin intur Catholicae epistolae, esse dicitur. Mex palam suum judicium verbis apertissimis declarat; Sccendum esse adulterinam quidem. Quod deinde subjungit Eusebius, Sc nd ui tamen, eam publ ce a purimis Ecclesiis receptam esse: Ex eo non potest. concludi, illam divinam & Canonicam esse judicatam ab Tusebio, quia libro tertio, capit vigesimo tertio etiam librum Pastoris, quem Hermae vulgo tribuunt, ait δεδημοσιδυμινον, hoc est, publite receptam, uem tamen ἐν νυτυις numerat. Quo in capite etiam epistolam Jacobi non refert inter libros Novi Testamenti oμολογημιιες, hoc est, certos & exploratos, qui omnium confessione sunt divini & Canonici, sed inter αυτιλεγειιίνος, hoc est, dubios, controversos, quibus contradicitur. Nequaquam vero αν τλεγοθυοις libris illam accensuisset, si A Jacobo Apostolo scriptam judicasset. In allegatione Hieronymi nihil mutilatum: tum verba quae Puraeus addenda fuisse censet, nostram causam magis juvant. Nam epistola Jacobi paulatim procedente tempore autoritatem obtinuit: ergo autoritate aliquando caruit. De eadem epistola & aliis vide similia apud Eusabium libro tertio Ecclesiast. Historiae, apite vigesimoquarto & sequenti Editionis Graecae Parisinae Roberti Stephani ubi commemorat, illas eν αυηλεγομλσις esse, hoc est, quibus passim conitadicitur tanquam non Apostolicis, at nunc pro vere divinis & Canonicis habentur. Quid hoc judicio & testimonio Ecclesiae de libiis sacris instabilius? tam instabile judicium an erit fidei nostrae infallibile fundamentum? & a tam vario incertoque testimonio an Scriturae Sacrae autoritas pendebit VIGESIMUM QUARTUM: Quodcunque dogma est imbium, perniciosum, ansurdum & ἀτυστάτον, illud pro fecto est emprobandum At Sa ra Scripturae autoritatem saltem quead nos, ex solius Ecclesiae testimonio pendere, est dogma impium, perniciosum, absurdum & ἀδθςτάτον: Ergo est improbandum.
Esse impium probo: primo, quia verbum Dei hominum arbitrio. & Deum hominibus ausu nefario subjicit, ut vel Deus nobis loquinon credatur, vel Deo nobi, loquenti fides non habeatur, nisi quando & quantum hominibus, qui Ecclesiae titulum gerunt, placuerit. At istud blasphemum & contumeliosum est in Deum, & nihil differens ab etrote Gentilium, qui pro Deo coli non patiebantur Christum, eo quod Senatus Romanus eum non declarasset Deum, sicut Tertullianus scripsit in Apologetico adversus Gentes, capite quinto Vetus erat decretum ne qui Deus ab Imperatore consecraretur, nisi a Senatu probatus, ut M Aemilius de Deo suo Alburno. Facit & hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu diuvinitas pensatur. Nisi homini Deus placuerit, Deus non erit, homo iam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saculum. introivit, annunciatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius diuvinitatis revelaverat, derulit ad Senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus quia non in se probaverat, respuit. Caesar in sententia. mansit, comminatus vericulum accusatoribus Christi inorum. Gentilem Senatum Romanum imitatur Cardinalium & Episcoporum Romanensium Senatus, nisi autoritatem divinam ipse Scripturae tribuat, eamque suo judicio approbet, Scriptura divina nobis non erit Ita apud Papanos de humano arbitratu divinitas Scripturae pensatur.
REPLIC. Ista exceptio falsa est: quia Ecclesia quid aliud est, uam coetus hominum? Tolle hom, nes, & ubi erit Ecclesia Ergo est unum & idem, Scripturam subjicere Ecclesiae, & eandem subjicere hominibus.
Secinoo probo dogma istud Papanum esse impium hoc argumento, quia si Sacrae Scripturae autoritas div na quoad nos ex solius Ecclesiae testimonio pendet, tum inter Propheticos & Apostolicos libros & inter alcoraniblasphemias, nullum diicrimen relinquitur quoa, nos, nisi quantum Ecclesia id facit. Atqui istud impium est: quoniam hoc pacto Deia diabolo, veritas a mendacio, quoad nos differre non plus fingitur, nisi quantum fert hominum, qui titulum Ecclesiae sibi arrogant, judicium.
Idem dogma est perniciosum: quia duo pericula evidentia secumtrahit. Vnum est, quod omnem certitudine fidei & salutis nostrae convellit, siquidem ideo tantum CERTO credimus, Scripturam esse divi nam quia homines, qui se Ecclesiam vocant, sic volunt & jubent nos credere. Alterum, quod uniuersam religionem Christianam funditusr evertit, & Judaeorum ac Turcarum aliorumque impiorum ludibriis atque sannis exponit, si ipsorum ora obturare volentes, ideo tantum nobis credi postulemus, Scriptura hanc esse divinitus traditam, quia nos, qui Ecclesia sumus, id affirmamus, Si enim tantum ideo certo credendum est, Deum vere loqui in Scriptura Sacra, quia Ecclesia Christiana sic judicat; universa nostra religio stat super testimonio nostro proprio, & nihilo plus firmitatis habet, quam Turcica, quae similiter stat supetestimonio ipsorum proprio, hoc est, super arena: & pari jure Turcae postulabunt, ut Deum in Alcorano loqui credamus propter testimonium ipsorum, quo nos postulamus ut Deum loqui in Scripturis Propheticis & Apostolicis, credatur propter testimonium nostrum.
Idem dogma est abiurdum & ridiculum: quia Ecclesia, propter cujus testimonium volunt nos credere, & ipsi ajunt se credere Scripturas Propheticas & Apostolicas esse divinas, est Papa cum Cardinalibus & aliis Praelatis Romanensibus. Credunt igitur ipsi (si mode credunt) Scripturas esse divinas, propter testimonium ecclesiae, hoc est, suum & antecessorum suorum: quod quid aliud est, quam quia sit ipsis placuit & pacet? quo nihil absurdius in rebus etiam humanis nedum divinis Et nos volunt credere, Scripturam esse divinam, propter ejusdem Ecclesiae testimonium, hoc est, ideo quia Papae & Cardinalis bus, aiit que Praelatis Romanensibus probatur: Atque sic revera non volunt nos credere Scripturae aut Deo, sed sibi: quo rursus nihil absurdius & magis ridiculum. Summa, Omnes qui credunt & alios volunt credere, Scripturam aliquam esse divinam, quia ipsi sic judicam & testantur, faciunt absurde & ridicule. Rietio est, quia propter suum ipsorum testimonium credunt & alios credere volunt. At quempiam testimonio proprio niti velle, stolidum est in rebus humanis, quante magis in rebus civinis? Jam Papiste illud faciunt & statuunt Nam Ecclesiam, a cujut testimonio autorit: tem acripturae divinam pendere. volunt, dicunt esse Papam cum Episcopis. Ecclesiam namque desiniun dupliciter, collemive & epraesentanive. Collecti: ve ipsis Ecclesia est mul tonido profitentium fidem eandem & utentium Sacramentis iildem tui uno capite Pontifice Romino. Regrasentative autem ipsis Ecclo¬ sia est Epscoporum Pontifici Romano adhaerentium multitudo, prout in Concilio congregata cernitur. Posteriore tantum sensu Ecclesiam faciunt judicem controversiarum interpretem Scripturarum infallibilem, testem omni exceptione majorem, a quo Scripturarum autoritas necessario pendeat. Utroque autem sensu Ecclesia tenetur credere Scripturae propter testimonium Ecclesiae. Ergo Ecclesia colectiva credit Scripturam esse divinam propter testimonium Ecclesiae repraesentativae; Ecclesia repraesentativa propter suum ipsius: quo nihil stolidius
Adhaec absurdum est in rebus divinis, fidem niti autoritate hominum non habentium a Deo testimonium expressum, quod non errint. quale olim habuerunt Prophetae & Apostoli. At Papistae volunt ut fides nostra nitatur autoritate hominum non habentium a Deo. testimonium expressum quod non errent Denique idem dogma est συsατὸν dupliciter, quia cum aliis Papitarum dogmatibus tum veris tum falsis non consistit, sed cum illis pugnat e.que evertit Vera dogmata sunt: Sacris Scripturis quae Propheticis & Apostolicis literis continentur, nihil esse notius, nihil certius, ut stultissimum necesse sit qui illis fidem esse habendam neget: Scripturas illas esse verbum Dei constare ex testimonio ipsius, met Scripturae: Sacram Scripturam esse regulam credendi certissimam tutissimamque, ut sanus profecto non fit, qui eam neglecta spiritus interni saepe fallacis & semper incerti judicio se commiserit. Qua dogmata vera Bellarminus asserit contra Schyvenr Efeldianos ac Libertinos libro primo de Verbo Dei, cap. secundo, seccione sexta & undecima & decimatertia. At haec dogmata evertit praeiens assertitPapistarum: nam si Scripturarum autori tas tantum a testimonia Ecclesiae pendet saltem quoad nos, tum falsum erit, illis nihil esse noius: sequetur Scripturas ex Scripturarum testimonio non posse probari: sequetur Scripturam non esse regulam credendi certissimam, tutissimamque, sed hanc laudem ad Ecclesiam pertinere. Alia dogmata Papistarum, sed falsa, sunt; Scripturis probari autoritatem illam Conciliorum quam Episcopi Papani illis tribuunt: item Ecclesiam falli & errare non posse: item Romanum Papam habere primatum in Ecclesia universa, seu esse universae Ecclesiae Christiana caput & Monarcham: Quae dogmata passim Papistae ex Scripturis adstruere nituntur, sed praesente assertione destruunt. Si enim hoc verum est, Scripturae autoritatem, quoad nos, ab Ecclesiae autoritate pendere, ac proinde Scripturis credendum a nobis propter Ecclesiae autoritatem; tum falsum erit, Ecclesiam esse audiendam, Ecclesiam errare non posse, Papar. Romanum habere primatum in universa Ecclesia propter autoritatem Scripturarum, cum sinc dubitatione autoritas probans sit notior, certior & major autoritate probanda.
VIGESIMUMQUINTUM: A quo Scripturae Sacrae autoritas pendet, in eo fidem & religionem Christianam terminari necesse est. At in Ecclesia testimonio fides & religio Christiana non terminatur. Ergo ab Ecclesiae testimonio Scripturae autoritas non pendet
VIGESIMUMSEXTUM: Quodcunque dogma est haeresis Manichaea, illud est reiiciendum. At dogma istud, Scripturae Sacrae autoritatem oportere extra Scripturam probari esse divinam: est haeresis Manichaea. Ergo dogma istud est reiiciendum.
Miner certa est ex Augustini tomo sexto libro primo de Actis cum Felice Manichaeo cap. secundo, in quo Felix Manicheus sibi extra Scriptura probari vult; Scripturam esse divinam: Et sanctitas tua, ait Manichaeus ad Augustinum, mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente, Vado ad Patrem & mitto vobis Spiritum Sanctum Paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem. Hoc tu extra Scrituram istam proba esse Scripturam spiritus Sancti quod Christus promisit, ubi omnis veritas reperiatur. Quid aliud statuunt Papistae? Ex his argumentis manifestum esse cuivis potest, autoritatem Scripturae Propheticae & Apostolicae nullo modo a testimonio Ecclesiae pendere.
On this page