Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 39
CAPUT XXXIX. In quo disceptatur haec quaestio, An S. Scriptura. in linguas vulgares seu vernaculas. sit necessario transfe¬ renda.
TACTENUS dictum est de editione authentica S. Scripturae: TIsequitur de translatione ejus in linguas vulgares seu vernacua. las. De ea moventur aliquet quaestiones: An sacram Scripturam in linguas vulgares seu vernaculas transferre necessarium sit
II. Quae translationes sint praecipuae? III. Quid de quibuidam translationibus sit sentiendum? Ad primam quaestionem aliter nos respondemus, aliter Papani. Nostra sententia est: Sacram Scripturam in linguas vulgares seu vernacuias cujusque nationis & populi trans ferri esse necessarium. Hujus sententiae nostrae argumenta sunt firmissima quia S. Scriptura est testamentum Dei, & instrumentum federis Dei cum hominibus initi, quod omnibus nationibus & populis communicari & notum fieri debete 2. quia legi debet ab omnibus, etiam laicis, ut contra varias seductorum deceptiones praemuniantur, utque ex iis arma petant quibus contra Satanam pugnare & fructum aedificationis capere possint. 1. Cor. 14. Sicut posito in oculis cohaeredum omnium testamento patris, non est tam facile falli & fallere 3. quia initio lingua vernacula singulis populis praedicata fuit; & nunc praedicanda est: necessario igitur in vernaculas linguas vertenda
quia post Apostolos in omnes linguas conversa fuit, ut testatur Theodoretus Sermone quinto de curatione Graecarum affectionum. pag. 81. editionis Commelinianae, Augustinus libro secundo de doctrina Christiana, cap. quinto. quia id ad ostendendam S. Scripturae praestantiam facit: quem admodum eodem sermone docet Theodoretus comparatione scriptorum divinorum & Philosophicorum
Papanorum contra est opinio, S. Scripturae translationes in linguas vulgares seu vernaculas non esse necessarias.
OBIECTIO PRIMA Si a tempore Ezzaeusque ad Christum Scriptura in Ecclesia non fuit. lecta vernacula lingua, sed Hebraica: tum neque jam vernacula versione sunt necessariae. Sed prius est: Ergo & posterius.
Probatio assumti Quia Scriptura Veteris Testamenti non fuit lecta lingua Chaldait. vel Syriaca, quae linguae Iudais post captivitatem Babylonicam vernaculae erant: sed Hebraita, quam tamen non intelligebant.
RESP. Primo, falsa est propositio connexa: quia usus Ecclesiae Veteris Testamenti non est arcessendus a temporibus Ezrae, sed inde a conditu mundi, Jam autem a mundi exordio semper in Ecclesia ob tinuit lingua vernacula. Setundo falsum est assumtum duobus modis tum quod in eo negatur, Scripturam lingua vernaculam lectam a tum quod Hebraea lingua negatur fuisse Judaeis vernacula. Tertio falsa etiam est assumti propnatio dupliciter: nempe quod in ea asseritur; Chaldaica vel Syriacam linguam vernaculam fuisse Judaeis post Babysonicam captivitatem. Nos vero jure negamus, potuisse Judaeos tam brevi tempore patrii sermonis obliv sci, aut materna lingua ejus rata in aliam tam subito transire: id nec verum est, nec verisimile Quis totam gentem spacio non dico septuaginta, sed potius 59, aut etiam si ad postremam deportationem respexeris, 15, annorum ver n iculi sermonis oblitam putet? Certe Propheta Ezechiel anno adhuc deportationis quadragesimo Hebraice docebat, scribebatque Ezech AO Dani eritidem finito jam depottationis tempore. Similiter Ezro Augeus, Zacharias, Malachias, Hebraice concionabantur & prophetabant, ut Scriptura ipsa testis est, id est, illorum libri. Deinde falso confunduntur Chaldaica & Syriaca lingua cum sint diversae. Quarfalsum est Judaeos post captivitatem Babylonicam non intellexisse Hebraicam linguam
REPLICANT. I o non intellexerunt. Idque patet primo, ex Nehem. 8. ubi scribitur Nehemiam & Ezzam & Levitas librum Legis populo legisse & interpretatos esse, quia nthil eorum, quae legebantur: populus intelligebat: Ezra vero interpretante, populum magna letitia affoctum esse, quia verba Legis intelligeret.
RESP. Committitur elenchus allegati impertinentis testimonii Nam in loco Nehemiae non dicitur, reduces Judaeos non intellexissilinguam Hebraicam: & ex hoc ipso loco evinci potest, eos verba lecta intellexisse. Idque ostendunt quatuor argumenta1. quia Ezra attulisse dicitur librum Legis & legisse coram multi udine virorum & mulierum & quotquot erant apti per aetatem ad intelligenter audiendum. Non modo igitur audiebant, sed intelligentes audiebant, hoc est, intelligebant ea, quae audiebant, 2. quia populus autes habuit ad librum legis attentas: quorsum vero h.e c.nisi lecta intellexisset? Cui verisimile esse potest, populum tot dies & tot quotidie horas patienter attentas praebiturum fuisse lectioni autes, nisi lecta intellexisset? nonne potius summo affectus fuisset taedio, audiens quae non intelligeret. I. quia Ezra a mane usque ad meridiem e libro legisse fertur per septem des At quis credet, sapientissimum Prophetam tantum saborisibi sumere voluisse vel etiam debuisse in legendo, nisi auditores, quae legebantur intelligere potuissent? Et certe longe abfuit a sapientia Prophetae, hominum multitudinem congregare, tum prodite in medium, librum aperire, legere tanto studio spacioque tam multatum hozarum ea, quae populus minime intelligebat: & proinde se & alios frustra fatigare. Sed quis non videt, adversarios, dum contra vernaculas Scripturae versiones disputant, haec duo agere? alterum, ut populum semper in ignorantia detineant; alterum, ut errores suos oc cultent, ne videl, populus eos animadvertat. 4. quia dicitur, quod Ezra explanate & distincte legerit, vid ut populus ex distincta lectione melius omnia intelligeret, quae legebantur. Alioquin perinde est, sive recte, sive vitiose legas apud eos, qui nihil eorumquae leguntur, intelligunt. Atque utinam saltem Papistae distincte & recte Latina in templis legerent, siquidem ita Latina linguin sacris delectantur:
Triplicant. At qui facta est laetitia magna in populo, quia intellexerat verba Legis, Nehemia, Ezra, & Levitus vernacula lingua ea interpretantibus.
RESP. Primo, Elenchus est, τῶ αναιες: Fingitur enim causa laetitiae fuisse quod lecta primum verba non intellecta populo, post trans lata fuerint eadem in aliam linguam quam populus intelligebat, quod plane insulsum est. Nam verba Legis palam & aperte lecta fuerunt in suggesto, eaque lectio ad horas aliquot protracta: tum scriptura lecta exposita fuit aperiendo sensum & intelligentiam verborum concionali explicatione & accommodatione populari: idque HeBraice. Atque hinc illa nata laetitia est, quam populum perfusum esse scriptura testatur, quando expositam & declaratam (non conversam ex lingua Hebraea in Chaldaicam) Legem audivit. Secundo, quod Bellarminus Nehemiam intet docentes & Legem cum Ezra interpretantes numerat, dormitantis sermo est, aut aliud agentis: Nam Nehemias cum Ezra in patriam non rediit, neque Sacerdos, aut Levita. fuit, aut concionem habuit.
Iostantia, qua aliud argumentum profertur ad probandum, Judae os post captivitatem Babylonicam liuguam Hebraeam non intellexisse.
Ex Novo Testamento constat, populum Iudaicum tempere Christ. Syro sermone usum esse. Nam illud, Talitha Rumi Marti 5, & Abba Marci 14. & Hacheldema Act. 1. Golgotha item & Pascha, nec Graeco nec Hebraea voces sunt: Ergo Iudaei tempore Christi non intellexerunt. Hebraicam linguam.
RESP. Primo tempora confunduntur ἀνισορητως: diversi auter temporis diversa plane ratio. Vsque ad tempora Nehemiae & Alexandri Magni duravit linguae Hebraeae usus in vulgo Judaeorum, deindi demum invaluit corruptio illius, quum Reges Syriae omnia contur. bavissent diu; & commercio Praesidum, militum exterorum, Genti lium denique omnium, Judaeam gentem, legem, linguam pariter con fudissent. Quo tempore Judaei non Syram simpliciter, sed mistam quandam linguam quae Ietosolymitana dicitur, usurparunt, id est, Sutae dialectum quandam: nam alioquin Judaeis Syri & Samaritani i1t odio etant adeo, ut vel a lingua ipsorum contentione summa abhor rerent: Tempore ergo Christi Judaei in famitiati sermone linguam suam ad vicinorum Syrorum sermonem inflectebant. Unde etiam necesse fuit propter rude vulgus, sacros libros Chaldaica paraphrat in Synagogis explicate. Hinc Thargum, id est, paraphrasi: Herosolymitana & Babylonica autore Onfelo & sonathan,originem duxerunt. Sermo vulgatis Christi tempore fuit fere Chaldaeo Syriacus. Concedimus igitur, posterioribus temporibus, nempe Christo in carne exhibito Judaeos ulos Syro sermone, quanquam non pure Syrosed misto cum Hebraeo, id est, Syro Jerosolymitano Unde in negotiis. & contractibus civilibus in vulgo obtinuit Syra Jerosolymitana universe, in divino cultu autem Hebraea communiter: Ita haec communis, illa vulgaris fuit: magna autem inter utrasque affinitas. Itaq. Hebraea quidem lingua Scripturae legebantur, sed conciones habebam tur Syre in Synagogis aetato Christi, postquam textus Scripturae lectus fuisset Hebraice. Secundo plus concluditur, quam patitur antecedens. Hoc enim tantum sequitur: Ergo praeter Hebraicam linguam tenuerunt Iudaei etiam Syriacam: Vel: Ergo vulgi lingua non fuit pure Hebraioa, sed multis externis ac peregrinis vocibus mista. Terto, ut fit ma sit consecutio, necesse est hanc propositionem veram esse: Qui Syro vel Chaldateo sermone utitur, is Hebraeum non intell git. At quio mpedit quo minus utraque lingua Judeis nota esset, quemadmodum nunc multis populis praesertim in finibus regnorum & regionum habitantibus, non solum materna, sed etiam vicini populi lingua not communiter exsistit? Certe Judaeis tempore exhibiti Christi linguam Hebraeam communiter notai fuisse, licet Syra Jerosolymitana vernacula tum esset, satis liquet indeI. quia in Synagogis Mosen & Prophetas Hebraice legebant: quod certe non fecissent, si lingua haec populo penitus ignota fuisset 2. quia populus ipse & legit & locutus est Hebraice, eisi non omnino pure Hebraice, sed mista quadam Dialecto. Nam titulus crucis Christi Hebraice scriptus a multis fuit lectus & intellectus. Jol 19. v. 19, 20. Et Paulus locutus est τῆ ἐδας ιδι διαλιειῳ Act. 21. 40 & cap. 12. cum Judaei initio audirent ipsum loquentem τὸ ἐgρχιον διαλικί eo magis conquieverunt & attenderunt. Intellex sse autem ipsos quaea Paulo dicebantur, satis inde liquet, quod attenti ipsum audiet rint, denec de sua missione ad gentes verba faceret: tum enim lli coeperunt clamare, Tolle e terra hominem ejusmodi, &c. Quod si quis replicet. Syriatam ingnam, quae Judaeis tum vernacula erat, appellar in his Novi Testamenti locit Hebraicam: is tamen meminerit, eam non fuisse pure Syram, sed potius dialectum Hebraeae mistam ex vetere Hebraea & Syra
INSTANTRURSUS. Joh. 7. 49. dicunt Pharisai: Turba haec quae non novit Legem, exsecrabilis est. Ergo Iudaeis non fuit nota lingua Hebraica.
RESP. Est homonymia in verbo novit Non enim de lingua, & verbis & literis, sed de sententia sensuque Legis intelligendum est dictum Pharisaeorum. Summam enim sibi legis scientiam Pharisei atre gabant, cujus opinione elati populum tam fastidiore conten nebant.
INSTANTULTERIUS: Christo clamante in cruce, Eli Eli iama sabacheani, quidam dixerunt, Eliam vocat: Ergo linguam Hebrae am ignorabant
RESP. Imo hoc non dixerunt, quod linguam ignorarent, sed quia sarcastice Christo illudere volebant, quasi Eliae auxilium implorasset, cum se liberate non posset, ut impii illi putabant. Non ergio ninc evinci potest, populum Judaicum linguam Hebraitam non intellexisse.
OBIECTIO SECVROA. Apostoli non scripserunt in quavis lingua, sed tamum Graeca, ad pascunque gentes scriberent; vel Hebraea, vel Latina Ergo vernatulae versiones Scripturae non sunt necessariae. RESP. Primo, committ tur elenehus παρα τυεπιη ον in omissa propositione connexa videl. Si Aj ostoli ad omnes gente. so ummodo Graece. vel Hebraice vel Latine scripserunt, sequitur vernacu las versiones non esse necessarias. Nam perperam confertur haec prae sens aetas, cum aetate Apostolotum si linguas spectes. Nam Graecalingua Apostolorum tempore communissima fuit & a plurimis poulis intelligebatur: at nunc non est ita coimunis amplius, nec intelligitur nisi ab illis, qui in Scholis a magistris didicerunt. D irde assumtio ex parte negatur: nam Apostoli Hebraica vel Latina lingua ud Ecclesias non scripserunt.
On this page