Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 32
CAPUTTII In quo refellitur error Libertinorum & aliorum, aut omne aut quosdam Sacrae Scripturae libros negantium esse divinos & Canonicos.
ORRO verissima haec doctrina diversos habet adversarios. Quidam enim omnes aut quosdam libros Sacrae Scripturae negant esse divinos & Canonicos: quidam contra, apocryphos quosdam contendunt esse divinos & Canonicos
Omnes Sacrae Scripturae libros negant divinos ac proinde & Canonicos esse Libertini, qui se spirituales cognominant, homines fanatici & vertiginosi, qui posthabita Scriptura ad privatas revelationes spiritus transvolant. Isti Scripturam Propheticam & Apostolicam contemtim literam scriptam vocitant, eamque inficiantur sse verbum Dei sequentibus sophismatibus, quae paucis refellemus.
I. Verbum Dei corrumpi falsa interpretatione non potest: Litera scripta corrumpi falsa interpretatione potest: Ergo litera scripta non est verbum Dei. RESP. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini, ob medium ambiguum. Nam corrumpi falsa interpretatiopne aut significat habere vitium falsae sententiae sibi inhaerens, quo sensu si ac cipiatur, utraque praemissa est falsa: aut significat afficta falsa sententia. depravari ab haereticis ex errore animi, sic ut corruptio & falsitas illa in animo sit haeretici Scriptura Sacra abutentis, quo sensu in utraque praemissa committitur fallacia accidentis: nam verbo Dei & Scripturae Sacrae per accidens tantum illa corruptio tribuitur, non per seFalsa ergo conclusio¬
Litera scripta non est ipse Deus: Ergo, &c. RESP. Negatur propositio, quia verbum Dei non est ipsa essentia III. Christus est verbum Dei: Litera scripta nen est Christus. Ergo litera scripta non esi verbum Dei. RESP. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini ob ambigu: tatem majoris termini, qui est verbum Dei, quod aliter in propositione majore intelligitur, aliter in conclusione. Nam in propositione majore intelligitur Verbum essentiale seu substantiale: in conclusione vero accidentale, nimirum ωρορορικον aut γεγραμμινον, enunciatum aut scriptum
Ergo litera scripta non est verbum Dei, RESP. Committitur fallacia τοῦ αναrίς Hominum enim inscitiae & incapacitas non potest efficere, vt Scriptura non sit verbum Dei, Deinde illi non bene & ut oportet versantur in Scriptura, sed obiter, negligenter & absque invocatione Dei, qui solus dat intellectum Scripturae. Perinde autem argumentantur fanatici, ac si dicerent Pserique in Ciceronis libris versati, Latine loqui & scribere non discunt: ergo libri illi non sunt Giceronis qui Latine locutus est & scripsit,
V. Virbum Dei non est litera occidens: Scriptura est litera occidens: 2. Cor. 3. v. 6. Ergo Scriptura non est verbum Dei. RESP. Verbum Dei non est litera occidens, nempe per se. Scriptura est litera occidens, non per se, nec quoad characteres quibus exarata est, sed per accidens: Nisi enim Spiritus Dei reddiderit efficax externum praedicationis seu lectionis Scripturae ministerium tum occidit, id est, judicio Dei mentes terret, atque odium & fremilum contra Deum excitat, non suo, sed hominum vitio. Processus igitur est ab elencho secundum accidens.
VI. Verbum Dei est spiritus & vita, Joh. 6. v. 63. Scriptur a non est spiritus & vita: quia opponitur Spinitui vivificanti 2. Corinth. 3. vers. 6. quum Apostolus ait, Litera occidit, spiritus autem vivificat.
Ergo: &c. RESP. Processus est a dicto per se ad dictum per accidens Verbum Dei est spiritus & vita, per se: Scriptura non est spiritus & vita, per accidens. humanam culpa, non Scripturae defectu aliquo aut vitio
Alii fanatici libros Mosis & caeterorum Prophetarum omnium, ali unum & alterum librum veteris: estamenti solummodo, alii libros novi Testamenti divinos esse negarunt & repudiarum.
Libros Mosis & Prophetarum condemnatunt olim Manichaei, Mertionitae & alii nonnulli, quorum sectae non ita innotuerunt populis Christianis ait Augustinus sexto tomo, libro primo contra adversarium Legis & Prophetarum cap. 2.
Manichaei enim & qui furores illorum sectabantur, 1. duo commenti principia, unum bonum quod lucem & Deum lucis & Deum; novi Testamenti; alterum malum, quod tenebras & principem tenebrarum & Deum veteris Testamenti vocabant: non DEUM lucis, sed principem tenebrarum, saevum, crudelem, sanguinarium Mosi Prophetisquel! cutum esse blasphemabant
2. Addebant, Mosen & Prophetas ipsa vetustate senuisse & evanuisse, esse aibores in veteratas & exsiccatas, excidio tantum aptas cum dicat Apostolus Heb. 8. v. 13. Quod antiquatur & senescit, propeest ut evanescat.
Eodem torquebant illud Christi Matth. 11. v. 13. Omnes Prophetae & ipsa Lex usque ad Iohannem prophetarunt.
4. Furenter asseverabant, Mosen primum feriri sententia Christi dicentis Joh. 10. 8. Quot quot ante me venerunt, fures sunt & catrones. sed oves non auscultarunt eo.
Sed respondeo breviter ad erimum: Manichaeorum duo princiia praeter alios Epipi anius libro secundo contra haereses, contra Manichaeorum haeresin quae ipsi est sexagesimasexta, brevi ratiocitatione refellit hoc modo: Duo illa Manichaeorum principia aut se purata sunt, aut non. St non separata, non igitur duo, sed unum sunt: s vero separata, utrumque igitur terminatum eoque imperfectum & finitum, proinde neutrum Deus
Principem vero tenebrarum creasse caelum & terram & Mosi ad liis ue Prophetis locutum refellitur innumeris locis Novi Testamenti, e quibus insignis est ille in precatione sanctorum Apostolorum e Concilio Sacerdotali extrusorum Act 4. v. 24, 25. qua Deum sqta compellant; Domine, tues Deus ille qui fecisti caelum ac terram, mare & omnia quae in eis sunt: Qui Spiritu Sancto per es Dividis pueri tuidixisii, Quare fremuerunt gentes & populi meditati sunt inania?
Ad secundum: Vetus quidem testamentum, quatenus in mandatis rituum, in discrimine ciborum, dierum & populorum inque figuris & umbris situm erat, Christi adventu completum & am iquatum, Apostoli aut ritate Hebr. 8. v. 13. confirmatur: Doctrinm vero Mosis & Prophetarum de Deo, deque federe & Lege Dei squae est anima veteris Scripturae) consenuisse vel exspirasse, nequa quam inde conficitur. Neque ad aubores inveterat:s & exsiceatas nos remittit Abraham, cum ait Luc. 16. 2. Habini Mosen & Prophe ias, audient eos. Et Christus cum dicit Joh. 5. v. 39. Scrutamini ScriotuParsnempe Mosi: & Piophetarum, quia illae sunt quae testantur de miEt vX6, 27 Si enim crederetis Mosi, cred ritis mihi: na ille de me scriiosit: Quod si scriptis illius non creditis, quomodo verbis meis credetis EtPetrus cumscribit2 epist. 1. 19. Habemus firmiore sermone Prophetici, qui benefacitis quod attendatis velut lucemespledenti in caliginoso loce¬
Ad tertium: Lex quantum ad umbras, Prophetae quatum ad oracissa venturi Christi praenuncia, usque ad Johannem durarunt. Vote cum, inquit Epiphanius contra haeresin sexagesimamiextam, Iohan¬ nes praedicavit in deserto & ostendit, Hic est Agnus ille Dei qui tollit peccata mundi: non amplius Prophetis opus est, qui veniant & praedicent nobis Christi ex virgine adventum.
Quantum vero ad substantiam doctrinae Legis & Prophetarum Christi adventu ea minime est antiquata, quemadmovum testatur Dominus ipse Matth. 5. v. 17. Ne existimate me venisse ut disselvam Legem aut Prophetas: non veni ut dissolvam, sed ut impleam
Ad quartum: Prophetae a Deo missi, non ante Christum, sud cum Christo venerunt, quia non cum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt, ut ait Augustinus sexto tomo contra Faustum Manichaeum libro decimosexto capite duodecimo Praenuncius enim ille Spiritus, qui in Prophetis fuit, Christi spiritus fuit 1. Petr. 1. vers. 11. Christus per spiritum suum olim in Prophetis loquebatur & praedicavit, ut in Nob, 1. Pet. 3. v 18, 19, 0.
Ante Christum autem venerunt, non qui tempore incarnationem Christi antecesserunt, sed qui a Deo missi non fuerunt, qui cum Christo, id est, cum verbo Dei venire noluerunt, sed mendacia sua hominibus attulerunt; qui priusquam eos Christus illuminaret, ut veritatem ejus praedicarent, eum antevenite voluerunt, ut suam falfaciam jactarent. Ex quo Manichaeos fures & latrones esse Augustinus convincit in allegato libro & capite
Lib os Mosis rejecit olim etiam Ptolemaeus quidam (ut Epiphanius refert haeres. 33.) eo quod unius partis illorum non verus Deus, sed opifex mundi, qui medium sit quoddam numen inter Deum & diabolum, alterius partis vero Moses, tertiae partis denique seniorum Synagoga autor sit
Refellit hanohaeresin Zacharias apud Lucam cap. 1. v. 70 ubi restatur, Deum, nempe vetum Deum loquutum esse per os sanctorum, qui secuio (id est, a condito mundo fuerunt, Prophetarum suorum: ac proinde etiam per os Mesis. Refellit eandem Christus, qui Luc. 243. libros Mosis caeterorum Prophetarum libris aequat: nam ut est v. 27. exorjus a Mose & omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de se scripta erant. Similiter v. 44. ait: Hi sunt sermones. quos locutus sum vobis, quum adhuc essem vobiscum, oportere impleriomnia quae scripta sunt in lege Mosis & Prophetis & Psalmis de me. iisdem autoritatem suam asserit Joh. 5. v. 46, 47. Si crederetis Mosi, crederetis mihi:nam ille de me scripsu. Quod si scriptis illius non creditis quomodo verbis meis credetis? Refellit eandem Apostolus Paulus quum omnem seu totam Scripturam divinitus inspiratam esse affirmat 2. Tim. 3. v. 16.
Libros Mosis pro divinis acceptarunt, sed caeteros omnes Prophetas rejecerunt Sadducei: Ideo Christus illos resurrectionem umversalem mortuorum omnium negantes, tantum ex libris Mosis confutavit Matth. 22. v. 31, 32 Verum Sadducaeos ipsi etiam Judaei caeteri refellerunt, maxime Pharisaei.
Theodorus Mopiuestiae Episcopus Prophetas quidem non aperte repudiabat, sed tamen negabat ipsos unquam de Christo prophetasse, ut ex fragmentis commentariorum ejus, quae in quin ta Synodo, collation. 4. recitantur, intelligi potest. Sed refuta. eum Christus ipse, qui perlecto loco Jesa. capite 61. Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ut evangeligem pauperibilt misit me, ut medear contritis corde, &c. subjunxit: Cerse hodie impleta est haec Serptura audientibus vobis, Lucae 4. versic. 21. Refutat eundem Petrus Apostolus, cum Actor. 10. vers. 43. dicit; Huic etiam omnes. Prophetae testimoneum dant, remissionem peccatorum accepturum per nomen ejus quemvis qui crediderit in eum. Refutat denique eundem potum Novum Testamentum, in quo identidem testimonia Prophetatum de Christo ab Evangelistis & Apostolis allegantur & expiicantur.
Librum Jobi rejiciunt quidam Rabbint Iudaici, qui nec ipsum Jobum unquam vixisse inter homines putant, ut est in Thalmus ordinat 4 tractit. 3. At Rabbinos rofutat ipse Deus, qui nec historiam Jobi esse confictam & ipsum Jobum vere sanctum sibi que acceptum v. rum fuiss, locuj letissimus testis est, cum Ezechie 14. vers. 14. ait, Etiamsi essent hi tres viri in ca, Noah, Daniel & lobipsi cum justia sua eriperent se ipsos, dictum Domini Iehovi: Idem repetitur v. 16: & 20.
Eidem libro autoritatem detrahi a Martino Luthere in Conviva libus sermonibus, affirmat Bellarminus libro primo de Verbo Dei: capite quinto, sect, duodecima, ubi ait Lutherum tit. de Patriarchis, & Prophetis dicere, se non credere omnia ita esse gesta, ut in libro Job natrantur: & rursus tit. de libris veteris & novi tostamenti, librum Job esse veluti fabulae argumentum, ad proponendum patientiae exemplum:
At primo liber ille Convivalium sermonum non est Lutheri, nec Luthero adprobante aut etiam vivente editus: sed est thapsodia sine judicio & intellectu consarcinata. Deinde qui Luthero adscriipsit, ei fecit injuriam, & impudenter, indignuam adscripsit labem: De suppositis ejusmodi scriptis laborare hic aut etiam deincepsi minime statuimus: quemadmodum nec ipsi Papistae laborant de scriptis sub nomine Petri Apostoli & Pontificum Romanorum. quorum tamen non sunt, editis
PSALMOS DAVIDIS ut humana, vel prophana potius cantica, fine ullo divino afflatu conscripta repudiarunt Nicolaitae & Grostici, ut refert Philastrius in catalogo haeret. capit. 127. Faulum Samosatenum scribit Eusebius libro sepiimo E stotiae Ecclesiasticae capite vigesimoquinto, Psalmos illos qui in Christum canebantur, tanquam recens excogitatos & nuper inventos, de Ecclesiae Tsust ilissec
At Nicolaitas & Gnosticos mulca Scripturarum loca refellunt, Hec sunt verba Davidis postrema, ait autor lioro 2. Sam. Sapite 23: vers. 1. & 2. Dictum Davidis filii Ischai, dictum inquam viri qui constitu tus est excelsus, unctus Dei Iacobi & amenus Psalmis Israelitarum. Spiritus Iehovae locutus est in me, & sermo eius per linguam meam. Et Christus ipse Matth. 22. v. 43. Quomodo ergo David per Spiritum vocat ei Dominum: dicens, Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meum: quae verba Psalm. 110 exstant. Et Apostoli omnes unam voce Actor. 4. v. 42, & sequentibus inquiunt: Domine, tu es Deus ille qui fecisti caelus ac terram, mare, & omnia quae in eis sunt: Qui Spiritu Sancto per os Davidis pueri tui dixisti, Cur fremuerunt gentes & populi meditati sunt inania? Adstiterunt Reges terrae & principis coacti sunt simul adversus Dominum & Christum eius. Denique caeteris Apostolis consentiens Paulus ad Heb. 5. 3. v. 7. & 8. ait: Sicut dicit Spiritus ille Sanctus; Hodie si vocem eius audieritis, Ne obdurate corda vestra, si ut in exacerbatione in die tentationis illius in deserto, &c. quaeverba sunt Psal. 95. juxta numerationem Hebraeam. Quod vero Paulum Samosatenum Eusebius scribit de Ecclesia sustulisse Psalmos illos qui in Christi laudem decanta. bantur, non dePsalmis Davidicis, sed de hymnis de voto Christianorum & pio studio in honorem Christi factis intelligendum videtur
Ec CLESIASTENSALOMONIS repudiarunt quidam, teste Philastrio in catalogo haereseon, cap. centesimo trigesimosecundo, quoc eum librum Salomon in extrema senecta composuisse videatur cum depiavatus esset amore mulierum, & quod in eo libro summum bonum in corporis voluptatibus constituerit, atque ita ad Epicuri sive Aristippi (hilosoph am aditum paraverit.
Scribit etiam Bellarminus libro primo de Verbo Dei, cap. 5. sectione decimaquinta, Martinum Lutherum in Convivalibus sermonibus tit. de libris Veteris & Novi Testamenti dicere, autorem li bri qui Ecclesiastes inscribitur sibi videri ocreis & calcaribus destitu tum, equitare tantum in soccis, quemadmodum ipse soleret, quum adhuc esset in coenobio
Sed quod attinet ad haereticos quorum Philastrius meminit & qui duobus argumentis moti librum Ecclesiastae repudiant, ii in primi argumento committunt fallaciam secundum plura interrogata conjungentes ea de quibus diversum est judicium. Nam quo Salomon librum Ecclesiastae scripserit in extrema senecta, ultro concedimus Quod vero additur, um depravatus esset amore multerum ambiguum est: quia duobus madis intelligi potest, vel quod Salomon ante scriptionem libri hujus depravatus fuerit, resipiscens autem ab illa pravitate librum hunc scripserit: vel quod depravatur manens librum hunc composuerit. Prior sensus est verus, posterior falsus. Nam Salomon in libro Ecclesiastis, ductus Spiritu Dei voluit coram Ecclesia ejus testificari seriam resipiscentiam suam, & abducere omnes a studio vanitatum & contra instituere omnes in via verae pietatis. Proinde professionem resipiscentiae suae orditur his verbis: Vanitas vanissima inquit Ecclesiastes (id est, Salomon sermonem poenitentialem in Ecclesia Dei habens) vanitas vanissima; ista omnia sunt vanitas: & passim in toto libro confitetur quibus in rebus peccaverit, agnoscitque earum vanitatem. Sum mam autem veri & salutaris studii complectitur ultimo capite istahortatione. DEUM ipsum reverere & praecepta eius observa, quia hoc est totum hominis. Nam omne opus Deus ipse adducet in iudicium cum omni re occulta; sive bonum, sive malum. Unde sententia veterumjudaeorum fuit, teste sancto Hieronymo in caput primum Ecclesiastis, librum hunc esse compositum a Salomone postquam resipuisset. quam sententiam idem Hieronymus approbare videtur in Commentario Ezechielis capite quadragesimotertio¬
Adversus datam solutionem quidam replicant, probabiliorem semper existimari sancti Augustini sententiam, qui in Psalmum centesimum vigesimumsextum & alibi saepe Salomonem reprobatum a Deo fuisse scribit, quod Scriptura divina senectu tem ejus gravissime reprehendat, nec de soenitentia aliquid usquam addat,
RESPON. Judicium istud Augustini horridulum est & durius sculum, nec nobis sequendum. Salomonem enim non reprobatum suisse a Deo, sed inter electos esse numerandum non levia montrant argumenta in Ddascalia de aeterna Dei praedestinatione a nobis tradita. Quod vero Scriptura divina senectutem Salomo, nis gravissime reprehendit, de incipiente senectute intelligendum quum enim jam senesceret, depravatum fuit cor ejus per mulieres. non autem de extrema senecta in qua a Deo reprehensus & comparata rerum plurimatum longa experientia pristinorumque suorum studiorum vanitate c. gn ta tandem resipuit, suaeque resipiscentiae perpetuum ad omnem posteritatem testimonium librum Ecelesiastis esse voluit
Quod autem Scripturam de resipiscentia Salomonis nusquam addere quicquam Augustinus ex stimat, repugnat id Ibro Ecclesiae stis qui totus est poenitentialis: repugnat libro secundo Chronicorum, in quo capite undecimo, versiculo vicesimoseptimo dicitur, Judaeos cum Rechabeamo filio Salomonis ambulavisse in via Davidis & Salomonis triennio: unde satis perspicue colligi potest, Salomonem post lapsum resipuisse.
Caeterum Bellarminus quatuor rationibus demonstrare conatur: Salomonem ante lapsum suum scripsisse Ecclesiastem
Prima est, quia 3. Reg. 4. & 11, & in Ecclesiastico c. 47. cum ordine recenseantur ucta Salomonis, prius de libris ejus, quam de amoribus. narratur
Secunda est, quia hunc librum scripserit cum sapientia divino munere accepta adhuc cum ipso esset, ut pateat ex capite secundo: non esse autem verisimile, caelestis sapientiae lumen simul habitare potuisse cum ea cordis depravatione, de qua legitur 3. Regum I1. & a verterunt mulieres cor eius: cumque iam esset senex, depravatum est coreius per mulieres, ut sequeretur deos alienos: Tertia ratio est, quia Salomon capite secundo enumerans voluptaes suas omnes & illarum instrumenta, vxorum & concubinarum. non meminit.
Quarta ratio est, quia incredibile est ab animo illo tam molli atque effoeminato, qualis erat Salomonis cum is septingentatum vxorum. & trecentarum pellicum amoribus inserviret, tam graves sententias uales in hoc libro exstant, proficisci potuisse. His rationibus probare Bellarminus nititur, librum Ecclesiastis a Salomone confectum ante quam amare coepisset
RESP. Ad primam rationem. Haec propositio infirma est ac non necessaria; Quicquid prius est narrationis ordine, id est prius tempore Haec propositio multis Scripturae exemplis, & usu communi, & doctorum consensu evertitur. Notum est illud Hebraeorum dictum i1 Commentariis, non esse prius aut posterius in Scriptura Sacra. Quod ad Ecclesiasticum attinet, liber est Apocryphus
Ad secundam. Concedimus librum Ecclesiastis non scriptum a Sadomone tum cum in depravatione cordis versaretur & amoribus deditus esset; sed cum iterum saperet, donatus a Deo resipiscentia. Quod vero attinet duo Scripturae testimonia, quae Bellarminus allegat, in primi expositione decipit fallacia compositionis & divisionis. Non enim hoc vult Salomon, se librum Ecclesiastis s Iipsisse, cum adhuc sapientia divino munero accepta primum cum eo esset: sed hoc ta¬- tum praedicat, se magnum fuisse & omnibus commodis ac deliciis auctum, etiam quo tempore sapientia permanebat adhuc penes psum. Secundi testimonii vulgata translatio mala est: nam proto quod habet, quumque iam esset senex, verti oportet. quumque eam sunesceret, hoc est, quum inciperet senium ejus At hunc librum scripsit, in extremo senio a regressu suo in Ecclesiam, a qua aliquandiu abfuerat, Ad tertiam rationem. Non meminit quidem Salomon amorum suorum capite secundo sed alibi eos fatetur, veluti capite septimo v. 25, 26. Convert: ego me ud cogescendum improbitatem st lia tatis, & stoliditatem insaniarum. Invens autem igo amarius quiddam morte. nimirum feminam illam cuius in antmo sunt retis & plagae, cuius in manibus vincti: qui bonus est coram Deo ino, Iberaturab ea: peccatos vero capitur ea. Vide hoc inveni, i quit Eccl siasies.
Quarta ratio nihil concludit adversus nos, quia non dicimus. Salomonem scripsisse hunc librum quum serviret amoribus turpibus & diis alienis, sed postquam eos abjecisset. Ut ergo alia sapiens primum scripsit: ita librum Ecclesiastis exaravit pesipiscens.
monis Ecclesiasten reiiciunt Secundum argumentum est, quod in eo libro Salomon summum bonum in corporis voluptatibus constiuerit, atque ita ad Epicuri neristippi Philosophiam aditum paraverits RESP. Falsum istud est. quia tantum abest ut Salomonis Ecclesiastes lummum bonum in voluptatibus corporis constituat, ut omnes potius mortales ad humanarum rerum despicientiam, Deique reverentiam, tanquam magister morum severus & vehemens, oratione gravssima adhortetur, secutus exemplum sui patris Davidis, qui resipiscens Psal 51. v. 14, 15. ait, Redde mihi gaudium salutis tuae & spiritu ingenuitatis sustentato me. Docebo defectores vias tuas, ut peccatores ad te co ivertantur. Quale est illud exordium Ecclesiastae? Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes, vanitas vanitatum: omnia ista sunt vanitas. Qualis illa peroratio? Summa rei est, his omnibus auditis: Deum psum reverere & praecepta eius observa, quia hoc est totum hominis. Niomne opus Deus ipse adducet in iudicium cum omni re occulta; sive bonum illud fuerit, sive malum. Nec vero a principio & fine media discrepant e quibus paucula haec sunto speciminis gratia Cap. 2. v. 3. a. 1. De risu dico, insanus est: & de laetitia, ecquid ista facit: & v. 14. Est en olumentum sapientiae prae stoliditate, ut est emolumentum lucis prae tenebris. Cap. 3. v. 17. Iustum & improbi ipsum iudicaturus est Deus. Cap. 4. v. ult. Observa pedem tuum utrumque quum adis domum ipsam Dei. idque paratus ad audiendum potius, quam ad dandum stolid rum facrificium: nam hi non advertunt se facere malum Et c. 5 v. 1. Ne atceleret ore tuo & animus tuus ne festinet proferre quicquam coam ipso Deo: nd Deus ipse in caelis est, tu autem super terram: idci: co sunto verba tua pauca. & v. 6. Ne permittito ori tuo ut peccato obstringat carnem tua; & nedicito coram Angelo illo, errorem istud ess: :ecquid effervesceret Deus ipse propter voce tuam & perderet opus manuum tuarum? & v. 7. Deum ipsiu reverere. Et c. 7. v. 1, 2. Melior est homini fama unguento optimo, sed dies mortis die quo ille nascitur. Melius est ad re locum luctus, quam adire locum convivii. Cap. 8. v. 11, 12, novi ego fore bonum timetibus Dei. qui timuerint a facie eius. Bonum autem non fore improbo, neque prorogaturum esse dies similes umbrae Cap. 9. v. 18, 19, 20. Melior est sapientia robore, quamvis sapientia indigi despiciatur & verba eius non audiantur. Verba sapientum submissorum audienda sunt potius quam clamor dominantis cum stolidis suis, Melior est sapientia armis bellicis: peccans. vero in uno, perdit boni plurimum. Et c. 10. v. 13, 14. Vae tibi regio, cuim rex puer est, & cuius principes mane comedunt. Ote beata reg onao, cujus rex natus est clarissimis, & cuius principes suo tempore comedi ac robut, non autem ad luxuria. Cap. 1 v. 1. Cognosce fore, ut protter ex haec adducat te Deus ipse in iudicium. Num ista sapiunt Ar stipput Anne unquam ex Epicuri efficina tam severa praecepta prod eruns. Replicant impugnatores libri hujus, in eo asseri, ap. 3 v. 19, 26. animam hominis cum corpore interire situt bisitarum anim anaiii eo praecipi edendi & bibendi delectationem non esse / spernundar:, aonocap. 5. v. 18, 19, 26.
RESP. Capite 3. v. 19. & sequentibus non docet Salomo quid sut ex veritate de anima hoinis sentiendum sed ajuid ante Iesis picentiam, cum voluptatis us mundi hujus esset inimersus statuer:; ex earnis opinione quam conceperat ex foris apparente similitudine eventuum, qui bonis & malis sunt communes: sicut verba illa non sunt praescribentis judicium quod sit sequendum; sed confitentia peccata sua, inter quae etiam fuit perversum de anima humana judiclum. Capite vero quinto, versu 18. & sequentibus docet, usum facultatum honesto labore partarum ad fovendam hanc vitam esse licitum & a Deo concessum. Quod nequaquam eo facit ut omnia voluptate corporis metiatur, sed ut avaros & sordidos reprehendat, qu malunt necessariis ac licitis vitae humanae subsidiis & commodis sei¬
Haec breviter contra impugnatores libri Ecclesiastae. Lutherus vero nequaquam librum hunc repudiavit, & quod ad Convivales sermones quos Bellarminus allegat, attinet, adulterinum est scriptum, vitrum squod ajunt) pro margarita.
CANTICUM CANTICOAUM Salomonis rejecerunt quidam haeretici, ut Philastrius cap. centes. trices. tertio refert, qui existimarunt prophanum esse & non Spiritu Dei, sed Cupidinis afflatu scriptum, nihilque aliud eo Cantico comprehendi, quam sermones amatorios Salomonis Regis & filiae Pharaonis vxoris ejus, eaque de causa nullum in toto libro nomen Dei invenir
Edmundus etiam Campianus Iesuita ratione prima inter decenillas quibus fretus certamen Anglicanae Ecclesiae ministris obtudit in causa fidei, tribuit Sebastiano Castalioni qui Paraphrasin Bibliorum Latinam edidit, quod Canticum Canticorum nihilo pluris, quam cantilenam de amicula & cum pedissequis aulae colloquium amatorium, Venereus furcifer aestimaverit: & allegat testom Be zam in Praefatione in Josuam: in margine vero Praefationem Castalionis in Cantica.
RESP. Haeretici qui negarunt Canticum Canticorum esse divinum & Spiritu Dei scriptum, moti sunt falsis argumentie. Primo q nim Canticum illud non comprehendit sermones amatorios Regis Salomonis & filiae Pharaonis, sed exponit rationem spiritualium sponsaliorum & conjunctionem saeram Christi cum Ecclesia in terris versante, & colloquium Christi sponsi cum Ecclesia sponsa illius. Nec sponsa illa, quae hoc cantico celebratur est filia Pharaonis; quia quae de sponsa illa dicuntur, nequaquam in filiam Pharaonis conpetunt, velut c. 1. v. 5 Nigra sum similis sum Scenitis Redarenis & v. 6. Ne respitiatis ad me, quod sim subnigra, quod contuitus sit me Soliquo- filii matris meae accensi ira contra me disposuerint me custode vinearum, quod vineam meam mihi non custodivirim, & v. 8. O pulcherrima foeminarum, egredere vestigiis illius gregis & pasce capellas tuas supra tabernacula aliorum pastorum. Et c 5. v. 1. Inveniites me custodes qui obeunt civitatem percusserunt me, vulnerarunt me; abstulerunt carbasum mesi a me custodes murorum Quis credat filia Regis Pharaonis & vxore Regis Salomonis, vel mulietrem rusticanam fuisse & capellas pavisse, vel a custodibus murorum percussam, vulneratam, spoliatam,
Ut autem nulla occasio esset suspi candi, filiam Pharaonis isto cantico laudari, ea Christus de sponsa sua scribi voluit, quae nulli mulieri uni aptari possint, & quae feminam dedecorarent potius, quam on narent: cujusmodi sunt ista c. 6. v 14. juxta Tremellianam distincti onem: Collum tuum simile turri eburnea: oculi tui similes piscinis artificiosissimis ad portam frequentissimam: nasus tuus similis turri Libani spectanti versus Damascum.
Secundum argumentum itidem falsum est. Nam primo cap. 7. v. 10. juxta distinctionem Tremell. vel c. 8. v. 6. juxta distinctionem vulgatam legitur nomen divinum Iah, licet compositum cum alia voceIgnisque flammae Iah, id est, Jehovae, prout saepe cum aliis vocibus compositum legitur, ut ostendit vox Hallelu. Jah. Secundo ut non lega tur saepius, tamen per aequivalens enunciatur, accommodate & convenienter praesenti instituto. Siquidem in aliis libris, identidems Deus vocat Jehovam, Dominum, Deum fortem, Omnipotentem, ita requirente rerum quae tractantur severitater in Canticis vero amoris, in quibus Filius Dei cum Ecclesia. id est, sponsus cum sponsa colloquitur merito ea nomina praetermittit, quae ad incutiendum terrorem accommodata sunt, & solummodo se sponsum, patrem, at micum, amantem atque dilectum appellat; quae nomina ad amorem excitandum aut fovendum pertinent.
Quod vero Sebastianum Castalionem attinet; ei a Campiano facta est injuria singularis. Nam in illa brevi praefatione, quam huic libro Cestalio praefixit Jesuitica illa non habet, non Cantilenam, non amiculam, non pedissequas aulae, non colloquium amatorium, non tale quicquam, Libri illius summam paucis complexus est vere, decte, caste, prima haecsunt, Colloquium Servatoris & Ecclesiae: subficit, Servatoris studium in Ecclesiam hic repraesentari. Et in argumentis capitis 7. & 8. ait, Ecclesiae formam esse mirificam: Eam esse unicam, per Christum doctam & sustentatam fructus ferre uberes: Breviter omnia exponit de Ecclesiae pulchritudine Jam vide mus & quanti hoc canticum Castalio aestimarit, & quam improba calumnia exstiterit Jesuitae, que non puduit de Castalione viro pio & ab Academia Basiliensi merito magni habito & ad professionem linguae Graecae adhibito & nequaquam Venereo furcifero, tam palam mentiri. Sed haec Scholae Jesuiticae est licentia, calumniari, dicere quid libet, maledicere, vivis & mortuis injuriam faceret
RESP. Praefationem Bexae ego non vidi, & si quae exstat, eam procul dubio Jesuita non bonam fide usurpavit. Tum etiamsi talo aliquid Gestalio dixisset vel scripsisset, non esset necesse de eo nobis litigaret Non enim id ne bis nos sumimus, ut quicquid alicubi quisquam seu scripserit, seu dixerit, defendamus. Si quid scripserit quisquam petulantius, aut Scripturarum autoritate indignius, me certe patronum non habebit: & unicuique per me liberum erit ejus opiniones totis libris refutare.
DANIELEM Prophetam denique Porphyrius rejecit, de quo Hieros tymus Praefatione Commentatiorum in Danielem in hunc modum scribit: Contra Prophetam Danielem duodecimum librum scribit Porphyrius, nolens eum ab ipso, cuius inscriptus est nomine esse compositum. sed a quodam qui temporibus Antiochi, qui appellatus est Epiphanis, focrit in Iudaea: & non tam vitura dixisse quam narrasse praeterita. Denique quicquid usquead Antiochum dixerit, veram historiam continere: si quid autem ultra opinatus sit, quia futura nescierit, sse mentitum
RESP. Porphyrium refutat primo divinum testimonium CHRISTII qui Matth. 24. v. 15 Marci 13. v. 14 Danielem allegat, ut Prophetam per divinam inspirationem de rebus futuris locurum Secundo Flavius Josephus apud ipsos etiam Ethnicos magnam meritus fidem qui libro undecimo Antiquitatum Judaicarum, capite octavo tetatur, Alexandro Magno venienti Jerosolymam, oblatum a sacerdotibus fuisse Danielis volumen, atque eum locum capitis octavi demonstratum, ubi arietem ab hirco, id est, Regem Petsarum a Rege Graecorum devictum ac profligatum iri, Daniel praedixerat & ipsemet explanarat. Jam Alexander Magnus praecessit Antiochum Epiphanem annis amplius centum & quinquaginta. Si gitur liber Danielis Alexandro Magno exhibitus & praelectus est, qua ratione fieri potest, ut demum Antiochi Epiphanis tempore scriptus sit?
Deinde negamus Danielem in praedictione futurorum esse mentitum. Nam cum Porphyrius ipsomet fateatur librum Dan: elis, quie quid usque ad Antiochum Epiphanem dixit, veram historiam continere, ac proinde eventus praedictionibus, de rebus usque ad Antiochum Epiphanem gerendis amplissimam fidem fecerit, de reliquit etiam mentitum non esse evincit. Complementum eorum omnium quae usque ad Antiochum Epiphanem praedicta fuerant, fidem caeterorum confirmat. Sed vesaniae Porphyrii Methodius, Eusebius & Apollinarius abunde responderunt. Sic refutati sunt fanatici qui libros veteris Testamenti vel omnes vel quosdam reiiciunt, ac si diuini & Canonici non
stamenti repudiant eodem argumento Eorum alii totam Scripturam Novi Testamenti rejiciunt, alii quosdam libros, vel quasdam librorum quorundam particulas.
1. quia Novum Testamentum sit doctrina spiritualissolis cordibus inscribenda absque atramento & calamo, jaxta oraculum JeremiaS1v. 33. Scribam Legem meam in corda eorum: & juxta illud Pauli 2. Cor. 3. v 3. Vos estis epistola Christi, subministrata a nobis, inscripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in carneis tabulis cordis.
2. quia Scriptura sit litera occidens, a qua fidem hominis Christiani pendere nefas sit, juxta illud Pauli 2. Cor. 3. v. 6. Fecit ui idones essemus ministri novi foederis, non literae; sed Spiritus inam litera occidit, Spiritus autem vivificat.
Ad primum argumentum responsio. Committitur in eo fallacia homonymiae: nam novum Testamentum αμωνυμως dicitur, modo reconciliatio Ecclesiae hominum electorum cum Deo sanguine Christi sancita: modo doctrina reconciliationishujus tum voce praeconiata, tum literis exarata: modo calix sacrae Coenae, juxta verba Christi, Hic calix est novum Testamentum in meo sangume. Ex quibus significatis primum est proprium, in reliquis est tropus metony niae: & omnia haec causa efficiente, forma, fine seu usu mere spiritua lia esse nemo est qui inficias eat. Quum autem novi Testamenti significata sint plura, videndum de quo sit quaestio inter nos & Libertinos. Non est quaestio de reconciliationis gratia, quam sanc Spiritu Dei cordibus fidelium inscribi atque obsignari necesse est. ad salutem. Sed quaestio est proprie de docttina: Ejus vero sententiis de reconciliatione electorum cum Deo ita spirituales esse, ut voce praedicari & calamo scribi ad necessitatem usumque Ecclesiae non potuerini, nec debuerint, delirum commentum est. Quod ad Jere miae oraculum attinet, ineptus est paralogismus a positione finis ad negationem mediorum, ita colligere: Scribam Legem meam in corda eorum, Non ergo scribi potuit aut debuit in charta. Scribit enim Deus Legem suam, hoc est, reconciliationis gratiam ἔσυ¬ θeν, intus digito Spiritus sui in corda nostra, sed ἔἔασιν per doctrinam praeconiatam, auditam, scriptam lectam, meditatam Nec sunt repugnantia, scribi in cordibus & scribi in charta. Nam & Legis moralis notitia cum naturaliter inscripta sit cordibus, unde & lex natuvae dicitur, tabulis etiam lapideis & papyro describi potuit, atque gravissimo Dei consilio debuit. Ineptior est implicatio in allegatione alterius dicti ex 2 Cor. 3. v. 3. Vos estis ecistola scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: Ergo natura doctrinae novi Testamenti non fert describi atramento Apostolus enim hanc ipsam epistolam & alias scribens, utique doctrinam Novi Testamenti scribebat: nec scribebat spiritu, sed atramento; quamvis ex inspiratione Spiritus Sancti.
Deinde non doctrinam novi Testamenti, sed Corinthios ipsos hoc loco vocat epistolam Christi, q d non est nobis opus aliorum epistolis coimendatitiis ad vos vel vestris ad alios ut habeamus pro veris Apostolis Jesu Christi: nam vos ipsi quales nunc estis per Christum nostro ministerio effecti, nobis esti: inster epistolae cuiveluti scribendae opera nostram impendimus, quum quasi fuerimus Christi stylus quo fuistis inscripti, vos, inquam, estis nobis instar epistolae ah omnibus lectae & intellectae, qua & ipsi vobis & aliis rursum peves abunde commendamur. Quemadmodum discipulus, qui praeclaros profectus fecit, est epistola commendatitia praecepto ris sui.
Ad secundum argumentum responsio Scripturam per se esse litera occidentem, negatur. Nam Apostolus non Scripturam aut characte res, sed doctrinam externam: Spiritus Sancti efficacia separata vocat literam occidentem. Haec litera occidit peccatores concione Legis per se, concione Evangelii per accidens. Peccatores enim Lex danat absolute; Malidictus qui non praestiterit verba Legis huius faciendo ea & dicet totus populus Amev. Deut. 27. 26. Evangelium non nisi incredulos: Nisi credideritis me eum esse, moriemini in peccatis vestris. Joh 8. v. 21. Eodem modo externus usus Sacramentorum absque interna ustificatione, regeneratione & sanctificatione cordis per Christum & Spiritum Sanctum, est litera: sicut Paulus Rom. 2. 29. circumcisionem cordis dicit esse in spiritu, non litera. In summa, Externa tum praedicatio, lectio & auscultatio verbi, tum vsurpatio Sacramentorum confertur morture literae nisi Spiritus Christi intus cor doceat, regeneret, regat, ut homo tota vita sua Deo obsequatur. Ideo Paulus discrimen inter vetus & novum testamentum statuens, & vetus Testa. mentum literam occidentem, novum vero Testamentum Spiritum vivificantem appellans, minime hoc vult, quasi scribi illud potuerit istud non possit: Sed quod Spiritus Sanctus ministerio non Legis sed Evangelii praedicati utatur ad vivificandum spiritualiter mortuos quodque non lex sed Evangelium proprie sit organum Spiritus vivinicantis. Lex enim exigens perfectissimam obedientiam & maledi. ctionem denuncians eam non praestantibus, nonnisi mortifera est: at Evangelium offerens remissionem peccatorum in Christo Jesu. est potentia Dei ad salutem cuivis credenti Rom. 1. v. 16. Hactenus de fanaticis totam Scripturam Novi Testamenti
reiscientibus ac si divina & Canonica non esset. De I bris quibusdam Novi Testamenti, nimirum de Epistola ad Hebraeos, lacobi, secunda Petri, secunda & tertia Iohannis, epistala Iudae & Apocalypsi Iohannis quidam dubitant; quidam negant divinos & Canonicos esse libros, non tantum inter Pontificios, sed etiam inter eos qui Evangelici nominantur. Sed horum opinio erronea, quia paucorum est, communitati Ecclesiae Evangelicae seu Reformatae impingi non debet; sicut & paucorum Papistarum opinio non debete toti Papistarum communitati tribui. De singulis ordine videbimus: ac primum.
BRAEOS Epistola ad Hebraeos olim ab Ecclesia Latina non fuit recepta, ut testatur Hieronymus Commentariis in caput sertum Jesaiae, etsi iipse dicat esse Pauli. Ait enim; Unde & Paulus Apostolus in epistola ad Hebraeos, quam Latina consuetudo non recepit; Nonne omnes, inquit ministri sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem accepturi sunt saluti? Et epistolam ad Dardanum, cujus initium, QuaeriDardane Christianorum nobilissime & nobilium Christianissime, sic scribit: Hanc epistolam quae inscribitur ad Hebraeos, non iolum ab Ecclesiis. Orientis, sed ab omnibus retro Ecclesiis Graeci sermonis scriptoribus, quast Pauli Apostoli suscipi, licet plerique eam vel BarnabaevelClementis arbitrem tur: & nihil interesse, cuius sit: cum Ecclesiastici viri sit, & quotidie Ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas Canonicas, nec Graecorum quidem Ecclesiae, Apoca lypsin Iohannis eadem Ibertate suscipiunt, & tamen nos utraque suscipimus: nequaquam huius temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum autoritatem sequentes. Ex his testimoniis Hieronymi planum est, Epistolam ad Hebraeos ab Ecclesia Latina olim repudiatam fuisse.
Eusebius lib. tertio Historiae Ecclesiasticae, cap. tertio ait, apud Latinos do epistola quae ad Hebraeos scribitur, haberi dubitationem
Nostrae Ecclesiae ex praescripto verbi Dei reformatae, suscipiunt epistolam hanc religiosissime, & pro divina, Canonica atque Apostolio agnoscunt: tum quia a Spiritu Sancto immediate inspiratam credunt, tum quia ubique in ea reperiunt conformitatem vere divinam cum Prophetica & Apostolica doctrina de persona & officio Christi, quae capita tam luculenter tractat, ut omnes Graeci eam maxime Apostolicam esse scribant: certe clavis est aperiens januam ad rectam Veteris Testamenti intelligentiam
Suscipit eam & Romana Ecclesia, quanquam argumentis quibusdam non admodum firmis utatur, qualia quidem Bellarminus recitat, quorum refutationem iis relinquemus qui epistolam hanc im pugnant; defensionem vero illorum, Papistis: ne causam alienam faciamus nostram.
Argumenta eorum qui inter divinas & vere Canonicas numerare verentur epistolam hanc, pauca sunt, paucisque dilui possunt.
PRIMVM. D: quacun: epistola prudens vetustas dubitavit, illa inter divina & Canonitas & Aposioas recenseri non debet:
At de pisinia ad Hebraeos prudens vetustas dubitauit. Ergo, &c. RESP. AIaier negatur, quia dubitatio quorundam de aliqua Caionica Scriptura non est vera ac sufficiens causa ad excludendam ilam e Can: ne divino. Nec enim Canon Scripturae Sacrae pendet ex hominum judicio, quos saepe Deus ad tempus aberrate patitur. Dei inde minor est ambigna: potest enim intelligi vel de tota vetustate vel de parte illius. Si de tota vetustate intelligitur, negatur: quia epstola ad Hebraeos, a GraecaE cclesia semper recepta fuit, & in Cocilio Niceno, Landieeno, & Catthaginensi pro Canonica agnita, tantum aLatina seu Romana Ecclesia non fuit admissa ad tempus, aut quibusdam Latinis Patribus, quorum error ad commune Ecclesia non pertinet. Certe particulare quorundam factum, aut potius particularis quorundam error, non est conmune judicium Ecclesiae. Hiproinde locum habeat consilium Augustini, quod dat 3. tom. lib. 2 se doctrina Christiana, cap. 8. In Canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quam plurimum autoritatem sequatur, inter quos sane illae sunt quae Apostolicas sedes habere & epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis Canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis Catholicis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt. In eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravieresque accipiunt, eis quas pautiores minorisque autoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc invenire non possit, aequalis tamen autoritatis habendas puto¬
SECVNDVM Libsr cujus autor est incertus, non est diuvinus & Canonicus: Epistola ad Hebraeos est liber cujus autor est incertus. Ergo: &c. Assumtionem probant, quia epistola haec cum a multis Paulo Apostolo tribuatur, non habet adjectum initio nomen Apostoli Pauli, ut habent omnes aliae ipsius Epistola. Ab aliis vero tribuitur Lucae, ab alii Barnabae, ab aliis Clementi Romano.
RESP. Primo major universaliter intellecta negatur: nam libri Judicum. libri Ruth, libri Jobi autores per quos scripti fuerunt sunt incerti, nec tamen inde sequitur, libros illos non esse Canonicos. Non enim ex amanuensis nomine liber Canonicus esse censetur, sed quia a Spiritu Sancto inspiratus & dictatus esse creditur. Recte siquidem Gregorius Magnus Praefatione in expositionem libri Jobi, cap. 1. ait: Quihaec scripserit, valde supervacue quaeritur, quum tamen autor libriSpiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui haec scribindae dictavit. Ipse scripsit, qui & illius operis inspirator exstitit, & per scribet tis vocem imitanda ad nos ejus facta transmisit. Si magni cuiusdamviri susceptis epistoliis legeremus verba eaque quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset, si non epistolarum autorem scir:, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint: dagare studeremus. Cum ergo rem cognoscimus, etusque rei Sciritum Sanctum autorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agis mus, nisi legentes literas, de calamo perscrutamur;
Deinde minor simpliciter intellecta, itide negatur. Epistolae enim ad Hebraeos autor est incertus quibusdam; non autem simpliciter omnibus. Nam vetustissimi patres testantur esse Apostoli Pauli, ut Clemens Remanus I in quadam sua epistola ad Corinthios, ut Eusebius refert lib. 3. Histor. Ecclesi isticae, cap. 38. Clemens Alexandrinus aud eundem Eusebium lib. 6. historiae Ecclesiasticae, cap. 11. De epistola ad Hebraeos ita disserit, quod manifetre Pauli sit Apostoli: scripta sit autem Hebraeo sermone tanquam Hebraeis: a Luca vero, qui erat Pauli discipulus, interpretata in Graecum: unde &stylus eius magis similis videatur libello illi, quem Lucas de Apostolorum actibus scrinsit. Quod auta superscriptionem solitam inibi non habet, id est, Paulus Apostolus, hoesse rationis ostendit, quia praeiudicatum Hebraeis erat de Pauli nomine ne eius dicta susciperent: & idcirco prudenter declinasse, ne statim in principio Pauli nomine inspecto, lectio eius repudiaretur. Post pauca veto addit etiam haec: Et sicut, inquit, beatus presbyter dicebat, quia Dominus, Apostolus omnipotentis dicitur missus ad Hebraeos. Pro humilitate ergo Paulus, qui ad gentes fuerat destinatus, non scripsit semetipium Hebraeorum Apostolum, vel propter honorem Domini qui se missum dixerat ad oves Isract, vel quia Gentium videbatur Apostolus. Idem sentiunt Athanasius primo tomo oratione tertia contra Arianos, pag. centos. nonages. secunda: Et secundo tomo lib. 7. synopseos Sacrae Scripturae. Concilium Laodicenum cap. quinquages. nono. Hieronymus Commentariis in caput sextum Jesaiae, & epistolam ad Dardanum. Ruffinus Aquiletensis Presbyter in expositione Symboli Apostolici sectione triges. quinta. Theodoretus vero in argumento epistolae hujus sic ait: Nihil faciunt admirandum qui morbo Arianico laborant, si adversus literas Apostolicas furiant, & epistolam ad Hebraeos a reliquis set parent, & eam adulterinam appellent. Qui enim adversus Deum & Servatorem nostrum linguas movent, quid non ausi fuerint adverjus eius benevolos & grandiloquos veritatis praecones? Ipsius enim Domini vox est: Si me persequuti sunt & vos persequentur. Oportebat autem ipsos, & si nihil aliud, temporis quidem cerse diuturuitatem revereri, quo hanc ipistolam in Ecclesiis perpetuo legerunt alumni veritatis. Ex quo enim literarum Apost: licarum fuerunt Ecclesiae participes, ex illo etiam epistolae ad Hebraeos utilitatem percipiunt. Quod si nec hoc quidem ad eis persuadendum satis est, Eu, ebio quidem cerre oportebat eos Palaestinm credere, quem patronum suorum decretorum appellant. Nam is etiam divinissimi Pauli hanc esse epistolam confessus est: & viteres omnes. hanc de ea sententiam habuisse asseruit.
REPLICANT quidam adversus hanc solutionem & negant Paulum epistolae hujus autorem esse: & negationis suae aliquot argumenta proferunt, quae referemus singula & diluemus
I. Lpstola haec non habet adiectum initio nomen Pauli, ut habenomnes ali terist. le ipsius: Ergo non est Pauli
RESP hrinu negatur consequentia: nam pari ratione sequeretur. quia epistola prima Jahaniis Apostoli non habet ejus nomen praefixum, non este Johannis Apostoli. Deinde nominis appositio non est necessar:um argumentum certitudinis autoris: quia liber Sapientiae nomen Saomonis habet, & tamen pfeudepigraphum esse Hieonymus testatur: item Evangelia quaedam, homae Bartholomaei, Iacobi Nirodei nomen praeserinit nec tamen sunt istorum
II. Epilele inius si jlis ess diversus ab aliurum epistelarum Paulinarum stalos fegn non si Pauli. Antecedens probatur: quia oratio huius epinal lor, i gravioncipi esior, ernatior est, quam caeterarum. fu uto niss. si. auatu: nmis itgis diveritή. ηεί5. ,Eipa:1μrο-ιιν. Etylus nitar v2, 1al fcitet: pies iv. 1ai ferum EamiXesles.. Axverqi gratia a λErisiit Ailo 17. Aant. esunt, quam quae :laseur, & tamen sunt ejusdemautoris. In Graperonis major est vis dicendi, quam in libris de Officiis, aa ad met fatetur, & tamen ejusdem autoris sunt & illae & isti. Sicidem Spiritus Sanctus temperavit stylum prout voluit Prophetis & Apostolis inspirans quae scribebant. Quod ad probationem antecedentis attinet, petit illa principium: nam non minus graves copiosae & ornatae sunt aliae Pauli epistolae, quam epistola ad Hebraeos
III. Paulus Apostolus non est ab alijs Apostolis ad fidem conversus. Ast autor hujus epistolae cap. 2. ponit se in numero eorum qui ab Apostolis ad fidem conversi sunt: dicit enim v. 3. Quomodo nos effugie mus, si tantam neglexerimus salutem? quae cum initio coepisset enat rari per Dominum ab eis qui audierunt confirmata est in nos, contestante Deo signis & virtutibus, &c. Ergo autor epistolae hujus non est Paulus Apostolus
RESP. Negatur minor, & ex loco allegato non probatur; quid autor non agit de conversione sui ad fidem, sed de confirmatione Evangelii, quod praedicaverat inter Gentes, quodque postea ascendens ex revelatione, exposuit Ecclesiae toti & privatim iis qui sunt in pretio, ne quo modo frustra curreret aut cucurrisset. Illi autem qui sunt in pretio nihil cum Paulo praeterea contulerunt. Imo e contra rio cum vidissent Paulo concreditum fuisse Evangelium praeputi. sicut Petro circumcisionis: (Nam qui efficax fuerat per Petrum ac Apostolatum citcumcisionis, efficax fuerat etiam per Paulum apud Gentes;) quumque cognovissent gratiam Paulo datam Jacobus & Cephas & Johannes, qui existimantur esse columnae, dextras societat tis dederunt Paulo ac Barnabae: ut hi apud Gentes, ipsi vero apud circumcisos Apostolatu fungerentur: Solum monuerunt ut pauperum meminissent; quod & ipsum studuerunt facere, ut legitur Gala 2. vers. 2, item vers. 6. & sequentibus. Paulus igitur exposuit aliis Apostolis doctrinam Evangelii quam praedicaverat, non quod de ea dubitaret: sed quia spargebatur illum a reliquis Apostolis dissentire quod cursum Evangelii impedire potuisset. Huic incommodo mederi studuit, dum convenit alios Apostolos, qui ne tantillum quidem ad eam doctrinam, quam praedicarat, adjecerunt: sed tantum eam suo consensu confirmarunt, non Pauli sed aliorum causa, qui sparse de Paulo rumore aliquomodo turbati fuerant. Accessit & confirmatio ex auditis miraculis quae alii Apostoli faciebant: Similis locuexstat 1. Petr. 1. vers. 12. quae nunc annunciata sunt vobis per eos quo vobis evangelixarunt per emissum e coelo Spiritum Sanctum, in quoe cupiunt Angeli introspicere. Ex hoc loco pariter colligi posset, epistolam illam non esse Petri, quum se numero Apostolorum excludere & discipulorum ab Apostolis conversorum numero includere videatur. Sed loquitur Apostolus Synecdochice, quasi unu esset ex numero eorum qui ab Apostolis conversi sunt. Similis Synecdoche est 1. Thessalonicen. 4. vers. 15, 17. ubi Paulus sic loquitur quasi unus sit futurus ex eorum numero quos Dominus adveniens. ad judicium universale sit vivos deprehensurus.
Quod autem autor epistolae ad Hebraeos dicit, confirmatam salutis doctrinam ab ijs qui Dominum audierant, non sequitur quod ipse a Domino Evangelium non audiverit, ac proinde Apostolorum ordini se eximat: sed καζα κ loquitur, cum verba ejus intelligenda sint de tempore status humilis CHRISTIquo is aliis Apostolis al initio praedicationis enatrate salutem coeperat: propterea autem non excludit tempus gloriosi status CHRISTI, quo ab ipsomet Domino Evangelium didicit ut profitetur Gal. 1. 11, 12.
Nec absurdum est quod Hebraeorum 2. utitur plurali numero quum ait, fuit NOBIS confirmata: quia non ipsi soli, sed etiam Barnabae confirmata fuit Galat. 2. vers. 9. & aliis fidelibus quibus se Apostolus annumerat: quemadmodum Jesa. cap. 64. 6. dicens: Sumus ut immundus omnes nos & sicut panniculus abjectissimus omnes justitiae nostrae; diffluimusque velut folium omnes nos, & iniquitates nostrae ut ventus auferunt nos. Quod vero Bellarminus ait, Jesaiam loqui in persona populi, non autem de seipso, eo quod ibidem longa oratione Deum invocet: id plane ineptum est, nam non tantum Propheta, sed tota Ecclesia ibi Deum invocat, ut textus ipse evidentissime ostendit. Imo licet Paulo ipsi ab aliis Apostolis non fuisset doctrina Evangelii confirmata, sed tantum aliis fidelibus. non tamen absurda esset usurpatio numeri pluralis per Synecdochen, cujus & quidem longe durioris exempla exstant in Scriptura veluti Ephes. 2. vers. 3. 1. Petr. 4. 3. 1. Thessalonicen. 4. vers. 17. Matth. 27. v. 8. ubi refertur, discipulos CHRISTI indignatos, quod Maria soror Lazari effudisset in caput CHRISTI unguentum pretiosum: quum non omnes indignati fuerint, sed Judas Iscariothes, ut videre est Johan. 12. 4. Similis Synecdoche est Matth. 27. 44. Latrones qui crucifixi erant cum CHRISTO conviciabantur ei: quum altes nolus conviciatus fuerit, vt videre est Luc. 23. vers. 39.
IV Sic argumentatur Caietanus Cardinalis commentario in hanc epistolam: Autor hujus epistolae probat capit. 1. vers.5. Christum esse Filium Dei, ex illis verbis 2. Sam. 7. vers. 14. Ego ero ei Pater, & ipse erit mihi filius. Atqui probatio ista solida non est: nan allegata verba intelliguntur ad literam de Salomone, & solum ex literali sensu sumuntur argumenta firma: Igitur vel iste autor non est Paulus, vel Paulus non solide argumentatur:
RESP. Falsum est, auporem epistolae hujus non solide argumen¬ tari: falsum etiam, verba allegata de Salomone solo ad literam intelligi. Nam cum in verbis illis sit vaticinium de CHRISTo typicum compositum: sensus etiam literalis est compositus, cujus pars una est de typo, altera de veritate typi: ac proinde & de Salomone ut typo, & de CHRISTO ut veritate typi necessario exponitur. Recte igitur ex eo probatur, CHRISTUM esse Filium DEI.
V. Idem Cajetanus sic argumentatur. Ad Heb. 9. vers. 3. 4. dicit autor, fuisse in arca urnam habentem manna, & virgam Aaroni quae fronduerat, & tabulas legis: sed lib. 3. Reg. cap. 8. sola tabulae referuntur fuisse in arca; Igitur aut mentitur Paulus, aut hujus Epistolae autor non est Paulus
RESP. Vitiosa est translatio Latina, nam verti debet in hunc modum: Post medium autem velum erat Tabernaculum quod vocant Sancta Sanctorum: Aureum habens thuribulum; & arcam, federis undique circumtectam auro: in quo ] videlicet tabernaculos Nam relativum es (referendum non ad vicinius nomen κιζαιο, sed ad remotius nomen σκηνῆς, requirente id Scripturae autoritate & historiae sacrae fide Jurna aurea habens manna, & virga illa Aaron quae germinavit, & Tabulae illae federis. Pluribus quippe in locis Scripturae Sacrae relativum pronomen ad remotius nomen refertur, veluti Genes. 10. vers. 12. 1. Sam. 7. vers. 17. 2. Sam. 21. vers. 14. 2. Chron. 36. 9. Psalm. 99. vers. 6, 7. Esther. 9. 25. 2. Thessalona 2. 9. Marc. 1. 45. & 6. vers. 14. Matth. 26. 52. Johan. 1. vers. 29. Ita etiam hoc loco Epistolae ad Hebraeos;
VI Idem Cajetanus & Erasmus Roterodamus sic argumentantur: Autor hujus epistolae cap. 9. vers. 20. loquens de testamento proprie dicto, (δέαθικη Graece redditur) quod morte testatoris confirmatur, allegat verba Exod. 24. 8. ubi secundum Hebraicam veritatem nulla sit mentio testamenti, sed pacti seu federis.: Est enim in Hebraeo PX: Igitur aut Paulus non tenebat linguam Hebraicam, aut hujus epistolae autor non est Paulus
RESP. Vox Hebraea PPIA, ut & Graeca διαθικη & Latina fedus, significat in genere quamvis dispositionem, institutionem sivedeclarationem voluntatis, consilii, aut promissionis aut si quid est ejusmodi, sive dispositio illa ab uno proficiscatur, sive a pluribus sive unius sponsione pura, sive mutua inter partes responsione & restipulatione. Atque hoc modo Tertullianus autor gravis nec juris insciens plerunque exposuit. Species autem quaedam dispositionis hujus est, testamentum, item fedus stricte acceptum pro mutua pactione inter partes inita mutuam obligationem continente. Exem. pla generalis significationis vocis Hebraeae PHPrJ sunt haec: Genes6. vers. 18: Stabilio fedus meum tecum, inquit Deus, ut ingrediaris in arcam, &c. Hoc vero non est fedus stricte acceptum, sed disposi tio ultro a Deo spondente constituta. Similiter Genes. 9. vers. 9. Levit. 24. 8. Numer. 18. vers. 19. & cap. 25. vers. 12. Job. 31. 1. Ergo Hebraeum nomen TPIQnon est necessario ubique exponendum de federe sic stricte accepto pro contractu inter partes differentes. inito, & mutuam obligationem complectente. Idem statuendum de Graeco nomine διαθικης, quod interpretes LXX in expone, da illa Hebraea voce perpetuo usurpant. Itidem & vocem Latinam federis. classici autores generaliter usurpant, ut Virgilius Georg. 1.
Continuo has leges aeternaque federa certis Imposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides jactavit in ortem, Unde homines nati, durum genus Et AEneid. 1. de ventis
Sed Pater omnipotens speluncis abdid tatriHoc metuens, molemque & montes insuper altos Imposuit: regemque dedit qui federe erti Et premere, & laxas sciret dare jussus habenas. Autor igitur epistolae ad Hebraeos ion erravit, nec discessit a veritate Hebraea, allegans dictum ex lib. Exodi & Hebraeam vocemTPPIO exponens Graeca voce διαθίκης. Sed iniquum potius est vocem habentem significationem propriam generalem, velle ubique restringere ad specialem.
tum: sequitur TERTIVM Quicquid pugnat cum doctrina Domini & Novatianorum errori patrocinatur, non est divinum & Canonicum:
Ergo non est divina ac Canonica. Assumtio probatur: Dominus enim dicit Matth. 11. Venite ad meomnes: Haec autem epistola excludit eos, qui semel peccaverunt. Sic enim habet cap. 6. Impossibile est eos, qui semel sunt illumi nati iterum renovari ad poenitentiam. Et cap. 10 affirmat, non relinqui hos iam pro peccato, iis qui voluntarie peccant post acceptam notitiam veritatis. Et cap. 12. Esau non invenisse locum poenitentiae.
RESP. Negatur assumtio, ut & probatio ejus: nullus enim locorum ex epistola hac allegatorum pugnat cum dicto CHRISTI, qui licetomnes ad sese invitet qui laborant & onerati sunt, non tamen docet. omnes qui invitantur, obtemperate & venire ac resipiscere. Tum Apostolus cap. 6. & 10, non de quocunque peccatore loquitur, sed de apostatis qui malitiose & pertinacitor oppugnant cogi. nitam & exploratam veritatem coelestem, eamque blasphemant atque ita in Spiritum Sanctum peccant. Deinde non magis haec locacum dicto illo CHRISTI pugnant, quam quod Dominus ipse Matthaei 12. vers. 31, 32. dicit: Quodvis peccatum & blasphemia remittetur hominibus: blasphemia vero in Spiritum Sanctum non remittetur hominibus. Et quisquis loquutus fuerit adversus Filium hominis, remittetur ei: Quisquis autem loquutus fuerit adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro. Et cap. 12. cum de Esavo dicitur, quod non repererit poenitentiae locum, non de poenitentia Esavi, sed de poenitentia DEI& Isaaci intelligi debet: ita ut sensus sit, non potuit Esau impetrate lacrymis suis, ut DEUM vel Isaacum poeniteret trahslatae benedictionis. primogeniti injacobum, eo quod Esau jus primogeniturae nihili antea fecisset & Jacobo fratri vendidisset. Unde & hoc consequitur, quod epistola haec Novatianorum errori non faveat,
VARTVM. Nulla versio epistolae Phulinae ex Hebraeo est vere divina Epistola Pauli ad Hebraeos, quae habetur Graeca, est tantum versito epistolae Paulinae ex Hebraeo: Ergo non est vere divina
Assumtio probatur: nam Eusebius lib. 1. Histor. Eccles. cap. 38. & Clemens Alexandrinus apud Eusebium lib. 6. Histor. Ecclesiast cap. 11. existimant; epistolam ad Hebraeos a Paulo Hebraice primum esse scriptam, ac deinde translatam in Graecum sermonem a Luca; alii versam opinantur a Clemente
RESP. Assumtio negatur, & probatio peccat petitione principii. Nam isti patres tale quid pronunciarunt de epistola ad Hebraeos. ex opinione duntaxat, non ex certa ac infallibili veritate. Hebraica lingua pura quali vetus Testamentum constat, non est consentanem. scriptam: quia lingua illa non erat tum temporis amplius vulgaris: Hebraica vero corrupta, quali ex plurium linguarum mistura tum vulgus utebatur, scriptam fuisse ne verisimile quidem est. Graecepotius scriptam oportuit, tum quia Graeca lingua tum Hebraeis communis erat & in magno pretio habebatur, ut ex Scriptis Philonis Iudaei & Flavij Iosephi planum est: tum quia epistolam illa Spiritur Sanctus non particulari tantum Ecclesiae alicui, sed universae Christianae Ecclesiae consultum voluit
QVINTVM Quae epistola a vetustissimis Patribus non agnoscitur nec unqua citatur, illa non est divina ac Canonica:
Epistola ad Hebraeos a vetustissimis Patribus non agnoscitur nec unquam citatur; veluti a Tertulliano, Cypriano, Lactantio, Arnobio: Ergo non est divina ac Canonica.
RESPON. Negatur consequentia, quia ex puris particularibus nihil sequitur: nam utraque praemissa est duntaxat particularis. De inde major propositio, etsi esset universalis, tamen falsa esset: quia cita tio libri alicujus a Patribus facta, non est xριεπριον divinitatis illius; & omissio citationis in Patrum scriptis non est signum infallibile librum aliquem non esse divinum, quia Patres quidam pauca scripse runt, quidam in allegandis Scripturae locis non admodum frequentes fue unt, quorundam scripta multa perierunt. Minor vero propoitio non tantum particularis est, quia etsi quidam vetustissimi Patres non videantur agnoscere & citare epistolam ad Hebraeos; ta men alii, iique vetustiores eam agnoscunt & citant, veluti ClemenRomanus in epistola sua ad Corinthios, ut Eusebius refert libro tertio Histor. Ecclesiast. cap. 39. Et Clemens Alexandrinus apuc eundem Eusebium lib. 6. Histor. Ecclesiast. cap. 11. Sed etiam pec- cat elencho secundum plura rogata: quia differunt agnosci pro divino & citari, nec eadem est hujus utriusque ratio. Potest enim aliquod scriptum agnosci pro diino, quod tamen non citetur. Tum non valet consequutio ab autoritate maxime particulari negative; Non citant, ergo non agnoscun. Adhaec non citatur interdum autor aliquis nominatim, cujus tamen verba, aut sententiae quanquam aliis verbis adducuntur: hoc autem est citare κ τό ἐσοδυναμον, per aequivalens. Postremo probatio minoris peccat sophismate secudum plures interrogationes, quia patrum allegatorum diversa est ratio. Nam Tertul. in libro de Pudicitia multa adfert ex epistola ad Hebraeos, etsi eam Barnabae adscribat ex Montanistarum gustu, quihoc ementito exemplo suam Paracleti communicationem volebant confirmare. Citat eandem & Cyprianus in libro de duplici martyrio, si liber est ipsius. De Lactantio & Arnobio quid mirum, si hanc epistolam? non citarint? quum & pauca scripserint, & in utendis Scripturis sint parci. Istis denique opponimus omnes Patres Grecos, a quibus semperpdivina acceptata fuit & pro Paulina; & plerosque omnes Latinos post Lactant, & statuimus, non debere duorum aut trium Latinorum Patrum dubitationem anteponi certissimae confessioni omnium aliorum.
DE EPISTLA IACOBI. Epistolam Jacobi Apostoli nostrae Eccl. agnoscunt ess: vere divinam atque Canonicam, eamque pro tali sine controversia amplectentur. Qui vero contradicunt, sequentibus utuntur adversus eam objectionibus.
PRIME. Nulla adulterina epistola est vere divina ac Canonica: Epistola Iacobi est adulterina: teste Eusebio lib. 2. Hist. Eccles. cujus ista sunt verba: ἰσεον ως νοθευσιαμ μθυ, α πολλοι γκν τῶν παλαι αυτῆ, εμνημονθυσαν id est, sciendum quod adulterina sit quide, non multisane veterum ejus meminerunt. Non est igitur vere divina ac Canonica.
RESP. Negatur assumtio: & in probatione ejus petitur principium, quia judicium Eusebij non est sufficiens ad faciendam fidem: ac praeterea argumentatur Eusebius ex testimonio particulati. Non enim sequitur: Non multi veterum ejus meminerunt, Ergo est ad ulterina. Nam non omnes veteres scripserunt: nec eorum qui scripie runt, libri omnes exstant: & quida in Scripturis citadis parci fuerunt
SECUNDA. Epistola lacobi multum aberrat ab analogia doctrinae Apostolicae: nam capite secundo justificationem non fidei soli, sed opiribus adscribit, cum Paulus Roman. tertio dicat: hominem justificari ex fide sine operibus: Ergo non est vere divina ac Canonica.
RESP. Negatur antecedens: & probatio ejus pro contradicenibus sumit quae contradicentia non sunt. Nam aliud intelligit Paulus per justificationem, & fidem, & opera, quam Jacobus. Paulus cum Rom. tertio justificari nos fide absque operibus, intelligit per justificationem, absolutionem a morte aeterna & impetrationem seu adeptionem juris vitae aeternae: per fidem vero justitiam CHRISTI quam amplectimur firma fiducia cordis nitente promissione Evangelica gratiae divinae & vitae aeternae propter CHRISTUM dandae: & per opera omnia humana opera tum quae fide antecedunt, tum quae sequuntur; omnia enim opera humana a causis justificationis coram DEO excludit: At Jacobus Apostolus cum ait, ex operibus justificari hominem & non ex fide tantum, intelligit per justificationem, cognitione coram hominibus seu demonstrationem & ostensionem externam. ustificationis internae a DEO impetratae; per fidem, notitiam qualemcunque: DEI & professionem oris externam, qua quis declarat se assentiri Evangelio & in CHRISTUM credere: per opera, illa tantum opera quae tanquam effecta fidei sequuntur justificatum
Bellarminus adistam objectionem aliter respondet: Ait Paulum loqui de prima iustificatione, qua homo sit justus ex injusto, & nomine operum intelligere opera, quae fiunt sine fide & gratia, solis viribus liberi arbitriuj: Iacobum autem loqui de secunda justificatione, qua quis exjusto sit justior: juxta illud Apocal. ult. Qui justus est justificetur adhuc; & nomine operum intelligere opera, quae fiunt cum fide, & auxilio gratiae Dei. Quemadmodum enim non potest homo seipsum procreare, vel a mortuis excitare, tamen posteaquam natus est posse. seipsum opere suo alere & augere: ita non posse peccatorem seipsum justum facere: tame posse, cum justus est, operibus suis augere justitiam.
Sed Bellarminus perperam respondet. Primo duplicem justificaionem coram DEO statuit, primam & secundam: quum non nisi unica sit. Deinde ait Paulum nomine operum intelligere opera, quae fiunt sine fide & gratia, solis viribus liberi arbitrii: at Paulus omnia numana opera intelligit, etiam quae a credentibus & renatis fiunt, ut Abrahami exemplo & Davidis testimonio Rom. 4. confirmatur. H enim fidem & gratiam habuerunt, & de his praedicatur tamen, quod fide justificati sint coram DEO sine operibus. Tertio ait Jacobum loqui de secuda justificatione qua quis ex justo sit justior: atqui Jacobus loquitur de externa justificationis coram DEO adeptae testificatione per opera bona & fructus sanctimoniae cora hominibus demonstrata, ut ipse verbis evidentibus explicat & Glossa ordinaria & ThomaAquinas agnoscunt: non autem de gradu justificationis coram DEO, qua quis ex justo fiat justior. Quarto falso accommodat Bellarminus dictum Apoc. ult. Qui justus est justificetur adhuc, ad iustificationem coram DEO?nam Angelus in eo loco Apocal, non loquitur de incremento iustitiae CHRISTI quam coram DEO iustificamur, seu de incremento iustificationis coram DEO: sed de iustitiae in nobis per Spiritu regenerantem inchoatae continuis progressibus & augmentis, sic ut sententia Angeli sit; Ne obsignes hunc librum, sed apertum omnibus. exhibe, ut qui iustus & sanctus est, etiam praelucente verbo huius prohetiae, indesinenter adhuc in studio iustitiae pergat & proficiat, Hanc interpretationem ipsa hypothesis & argumentum Angeli clamat. Quinto inepte comparat augmentationem iustitiae quam coram DEO justificamur cum nutritione nominis: quum similitudo ista potius sententiam eius evertat. Nam sicut infans in lucem editus, seipsum suo opere alere & augere non potest, sed aliena opera aledus & augendus est: ita nos dum in hac vita versamur, in qua infantes sumus, si statum huc nostrum cum eo qui futurus est in coelis comparemus, ut Paulus facit?. Cor. 13. non possumus nos ipsos nostro opere alere & augere, sed alimur & augemur adhuc opera Christi viventis in nobis G al. 2. v. 20. Sexto falso statuit, hominen operibus suis augere institiam quam coram Deo iustificatus est, ut per ea iustificetur amplius coram ipso. Nam sola; Christi iustitia nos cora Deo iustificat: illa aute augeria nobis non pot
INSTANI: Epistola haec Capite secundo ad cailcem ait; Sicut corpus absque spiritu mortuum est, ita & fides illa quae est absque operibus, mortua est: Ita facit opera causam vitae fidei, sicut anima est causa vicae corporis. At istud pugnat cum Scriptura quae docet fidem esse causam efficientem operum bonorum.
RESP. Homonymia est in nomine spiritus: nam in loco Jacobi non sumitur pro anima quae est altera pars hominis, sed pro respiratione seu halitu qui per os spiratur & vitae corporis estrixμnριον. Ita bona opera sunt τεκμήριον vivae fid ei
INSTANT rursus: Statuit unctionem extrenam Papistitam cap. 5. Ergo pugnat cum Scriptura. RESP. Negatur antecedens: non enim statuit extremam unctionem quam mors consequitur: sed miraculosam quam sanitas & vitae conservatio consequitur.
IMSTANT amplius: Tribuit unctioni non tantum sanitatem corporis, sed etiam animae: Ergo pugnat cum analogia fidei
RESP. Negatur antecedens: non enim unctioni seu oleo, sed ocationi fidei, seu ipsi fidei ex qua oratio concipitur, sanitas tribuitur
TERTIA. Haec epistola muta est de opere Christi & doctrina fidei & solum de operibus concionatur: solent vero Apostoli semper aliquid interserere de fidei doctrina: Ergo epistola haec non est divina atque Apostolica. RESP. Primo negatur antecedens: nam de opere Christi & doctrina fidei agit. Jesum Christum ait esse Deum ac Dominum statim v. 1. capitis primi: a Deo dari sapientiam v. 5. Ad doctrinam fidei pertinet v. 12. Beatus est vir qui sustinet tentationem: quo- niam probus copertus, accipiet coronam vitae, quam promisit Dominus iis a quibus ipse diligitur. Item v. 17, 18. Omnis donatio bona, & omne integrum donum est superne, descendes a Patre luminum, apud que non inest transmutat:o, aut coversionis obumbratio. Is quia vo¬ luit, progenuit nos sermone veritatis, ut essemius primitiae quaedam eorum quae creavit. Et vers. 21. Quapropter abjectis omnibus sordibus. & excremento malitiae, cum lenitate excipite insititium illum sermonem, qui potest servare animas vestras. Et cap. 2. vers. 23. Itaque impleta est Scriptura quae dicit, Credidit autem Abrahamus Deo, & imputatum est ei ad justitiam, & amicus Dei vocatus est. Et cap. 5. vers. 8. adventus Domini appropinquat. vers. 9. ecce judex ante fores. adstat; Et vers. 11. abundat intima misericordia Dominus & est miserator. Et vers. 15. Oratio fidei servabit laborantem, erigetque eum Dominus: quod si peccata commiserit, remittentur ei. Promistio ista; certe Evangelica est: Ergo de opere Christi agit & doctrina fidei Secundo etiamsi nihil aut pauca ad doctrinam fidei pertinentia in hac epistola exstarent, esset tamen Apostolica: nam Apostoli non tantum de fide docere, sed etiam ad bona opera exhortari debuerunt, ut Christus illis mandavit. Matth. 28. 20. Docentes eos observare. omnia quae praecepi vobis: Et Apostoli il fecerunt, quemadmodum epistolae Pauli, Petri & Johaunis ostendunt. Tertio similiter in veterTestamento libri quidam pauca de Christo habent, ut Proverbia & Ecclesiastes Salomonis: nam in Proverbiis praecipue caput octaum de Christo disserit, & in Ecclesiaste aliquid caput ultimum: num propterea non erunt libri divinii:
UARTA. Epistola Iacobi cap. 1. v. 25. & cap. 2. v. 12. vocat legen libertatis legem Testamenti veteris: at Paulus eam vocat legem servitutis. Gal. 4. Ergo non est divina & Apostolica
RESP. Comittitur elechus ex falso oppositis seu secundum non opposita ut opposita. Eadem enim Lex Moralis est lex libertatis & servitutis, diverso respectu. Libertatis quidem, quatenus libere abs que personarum acceptione omnes homines accusat Rom. 3. v. 20. & II. 32. & ad libertatis verae autore Christum Dominum nos ducit Gal. 3. 24. & regeneratis non est amplius jugum servitutis, sed libere & sponte ab illis custoditur, nec eos retinet sub metu ut servos, quum Spiritus Dei illos ad voluntatiam obedientiam formet 1. Johan. 5. Servitutis vero, quatenus est non regeneratis litera occidens & ministerium mortis, eosque gravat ac premit.
QUINTA. Epistola haec est ψδδεπιγραφος: Ergo non est divina& Apostolica. Antecedens probatur: quia attribuitur lacobo Apostolo cujus non est.
RESP. Negatur antecedens, ut & probatio ejus, quatenus in eadicitur, epistolam hanc non esse Jacobi Apostoli
REPLICANT & conantur evincere non esse Jacobi Apostoli, id que his argumentis. PRIMUM est: Haec epistola si est ullius lacobi, illius certe erit, qui fuit primus Episcopus Ierosolymorum, & de quo tam multa dicuntur in Actis Apostolorum & in epistola ad Galatas: Sed hunc non vere esse Apostolum ex duodecim, constat ex Hieronymo in comment. cap. 1. ad Galatas, dicit, graviter errare eos, qui dicunt, lacobum istum esse unum ex duodecim
RESP. Duo sunt Apostoli Jesu Christi nomen Jacobi habentes unus est filius Zebedaei fraterque Johannis, ante quorum oculos Dei minus noster se transfiguravit Matth. 17. dictus διαϰριτιϰώς Major qui anno duodecimo a Christi in coelos adscensione, ut quidam volunt, vel ut notat Eusebius anno a nato Christo 43. id est, octavo circiter an a passione Christi, jussu Herodis Agrippae est gladio occisus Act. 12. 2. Alter est filius Alphaei, dictus δαϰριτιν ώς frater Dei mini Galat. 1. 19. Iustus, & Oblias, & Minor: qui diutius vixit priore Nam interfuit Synodo Jerosolymitanae, descriptae Act. 15. & habita. circa annum a nato Christo 49. & martyrio coronatus est anno Christi S3, ut in Chronologico Indice Abrahamus Bucholcerus notat. Hic igitur potius epistolae istius autor censetur. Quod vero testimo, nium Hieronymi attinet, non dicit is, errare eos qui sentiunt hunc Jacobum esse unum ex duodecim, sed eos, qui dicunt esse fratrem Johannis & quem Herodes capite plecti jussit. Libro vero adversus. Helvidium docet, eum esse e numero duodecim Apostolorum
SECUNDUM: Autor hujus epistolae non utitur solita Apostolorum salutatione, sed prophano more tantum dicit, lacobus Dei & Domininostri Iesu Christi servus duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem. Ergo non est verisimile, eam esse Iacobi Apostoli.
RESP. Negatur antecedens: nam salutationem qua autor epistolae hujus utitur, ab aliis etiam Apostolis usurpatam & minime prophanam esse, evincit epistola Synodica quae Actor. 15. recitatur in qua salutatio est talis; Apostoli & Presbyteri & fratres, tis qui sunAntiochiae & in Syria & in Cilicia fratribus, qui sunt ex Gentibus, salutem. Imo si salutatio Jacobi esset prophana, in qua Jacobus se Dei & Domini nostri Jesu Christi servum vocat: multo magis esse prophana habenda salutatio Apostolorum qui dicta epistola Actor 15. se servos Dei & Domini nostri Jesu Christi non profitentur. Atqui nullus vere Catholicus illorum salutationem ut prophanam unquam culpavit: itaque nec illa Jacobi est reprehendenda
TERTIUM: Autor hujus epistolae testimonia profert ex epistolis Petri & Pauli: Non igitur fuit Apostolus lacobus, sed aliquis ex Apostolorum discipulis. RESP. Negatur antecedens: nam ut alii Apostoli, ita & Jacobus immediata inspiratione Spiritus Sancti scripsit hanc epistolam. Deinde etiamsi daretur, autorem epistola hujus aliquid ex epistolis Petri & Pauli sumsisse: tamen inde minime efficeretur, eum Apostolorum numero excludendum. Nam Prophetae veteris Testamenti, ut Daniel & Ezra integra programmata. ex Gentilium Annalibus desumserunt, & Paulus ex Gentilibus poetis sententias protulit; nemo tamen proptetea, Danielem, Ezram & Paulum a divinorum scriptorum ordine removendum censuit. Cuigitur non liceat Prophetae vel Apostolo alicui, instinctu Spiritur Sancti ex alio Propheta vel Apostolo aliquid sumtum proferre: Certe scriptores novi Testamenti plurima e libris veteris Testamenti protulerunt: Et Marcus Evangelista tanquam pedissequus & breviator Matthaei videtur, ut Augustinus scribit quarto tomoDe Consensu Evangelistarum libro priio, capite secundo
QUA RTUM: Epistolae hujus autor non se vecat Apostolum Christi, ut Paulus facit: Non igitur est Apostolus lacobus, sed discipulus aliquis inserioris notae. RESP. Negatur censequentia: quia & Paulus in epistola ad Philippenses, in utraque ad Colossenses & ad Philemonem, non vocat se Apostolum Christi, nec Johannes in epistolis & Apocalypsi: nemo tamen inde concluserit, Paulum & Johannem autores epistolarum dictarum non esse Apostolos.
PETRHanc itidem epistolam statuimus vere divinam & Canonicam esse. Qui vero a communi hac sententia discedunt, argumentis paucis & parvi momenti ducuntur, quae referemus & refeslemus.
PRIMUM est: De epistola secunda Petri dubitatum olim fuit in Ecclesia, & adhuc a quibusdum dubitatur: Ergo non potest censert vere divina & Canonica. Antecedens probatur testimoniis. Eusebius libro tertio Historiae Ecclesiasticae, capite tertio in hunc modum scribit: Petrus Apostolus praedicationis suae monumenta nobis. perpauca reliquit. Vna etenim ejus epistola est, de qua nullus omnino lubitavit. Nam de secunda multis incertum est, apud plurimos tamen etiam ipsa legenda suscipitur. Idem scribunt Hieronymus & Origenes. Thomas etiam Cajetanus eam inter Canonicas epistolas numerare noluit.
RESP. Primo negatur consequentia: multi de hac epistola dubitarunt: Ergo non est Canonica. Non enim dubitarunt omnes. certe Synodus Loadicena & Carthaginensis III. pro epistola Petri habendam censuere: & ex hac epistola non minus quam ex priore testimonia desumserunt Iustinus Martyr, Tertullianus, Cypria nus, Cyrillus, Augustinus & alii Patres. Deinde eorum quos innuit. Eusebius autoritas est admodum infirma: nam a quibus dubitatum sit de hac epistola subticet: non plus igitur illis deferre necesse est, quam hominibus ignoti: SECUNDUM: Secundam epistolam Petri Syrus interpres non est? nterpretatus: Ergo non est vere. divina & Canonica. RESP. Negatur propositio major omissa, nempe, Quicquid Syrus interpres non est interpretatus, id non est vere divinum & Canonicum. Nam & initium capitis octavi in Evangelio secundum Johannem, nimirum historiam de muliere in adulterio deprehensa & Christo non condemnata, & versum septimum 1. Johan. 3. non est. interpretatus: quis tamen negaverit haec esse vere divina & Canonica.
TERTIUM est Erasmi Roterodami: Secundae epistolae stylus diversus est a stylo Petri in prima epistola usurpato: Ergo non est Petra Apostoli, ac proinde nec Canonica. RESP. Negatur antecedens: nam nulla est styli dissimilitudo, sed magna potius congruentia, cum in ea quoque sit stylus, quem Graeci σιατικον, id est, calualem vocant nabens longas periodos & hyperbata Petro Apostolo familiaria ropter illum fervorem dicendi quo praeditus erat. Hieronymus quaestione 11. ad Hedibiam respondet, styli diversitatem, si quae sit. natam ex interpretis diversitate. Nec enim Petrum semper uno & eodem interprete usum esse. Sed responsio ista non placet: nam Petrus Apostolus interprete nihil eguit, sed linguarum donum aeque acceperat atque alii Apostoli Actor. 2. & donum acceptum studiose coluit, & a Deo insuper immediate doctus fuit. Deinde etiamsi styli quaedam dissimilitudo esset; tamen inde non sequeretur non esse Petri: quis enim miretur aetate Petri ingravescente & dissimili argumento alicubi visum fuisse Spiritui Sancto stylum dissimilem ei inspirare
Esse vero epistolam Petri Apostoli non tantum inscriptio docet, sed etiam aliae circumstantiae, ut quod se senem & morti vicinum haec scribere ait, ad eos confirmandos, quos jam ante in superiore epistola instruxerat, cap. 1. 12, 13. & initio capitis tertij. Item quod cap. 1. v. 18. dicit, se unum fuisse ex iis, qui in monte illo sancto viderunt gloriam Christi & e coelo delatam audiverunt hanc vocem; Hic est Filius ille meus, dilectus ille, in quo acquiesce¬
Vere autem divinam & Canonicam esse hanc epistolam panar. monia totius doctrinae in ea traditae cum prima epistola Petri & aliis libris sacris abunde evincit. Quam enim eximia continet de dignitate & autortate Evangelii, de excellentia fidei, de fructibus fidei de judicio futuro, &ciIn multis congruit cum prima epistola, ut que dicuntur cap. 1. v. 3. 4. de promissionibus CHRISTI, conveniunt cum iis quae priore epistola capit. 1. v. 5. leguntur: quae de dignitat Scripturae Propheticae cap. 1. 20. cum iis quae 1. epistol. 1. 11, 12: quae de moribus Christianorum, cum iis quae 1. epist. cap. 2: quae de arcaNoae cap. 2. cum iis quae priore epistola capite tertio habentur.
IOHANNIS Epistolae hae duae sunt Johannis Apostoli & divinitus Canonicae; nam doctrina omnino consentiunt cump.ima Epistola: & germa num Johannis Apostoli stylum prorsus referunt. Quapropter vetustissimi Patres non dubitarunt Johanni Apostolo eas adscribero treneus Martyr Polycarpi discipulus libro primo adversus haereses. capite decimo tertio ex epistola secunda citans ait: Iωώνθης δε, τοκυ¬ ριον μαγιιησ ελσπεινετν καλυθίαν αυικν, μηδε χαιχειν αυτεισ υῳ καόν λεγεος ζοθληθεις, o γο λξγον αυυοισ, φκησι, χειρειν, κοενωνεί τοι, epγοις αυ¬ τον τ κς πονηρσις. εγεικοτως, σσκ εσι φο χαιρειν τοῆς ἀσελεσι, λογεικυριος, hoc est, Iohannes vero discipulus Demini, condemnationem eorum. longius extendit, cum ne salutari quidem a nobis velit. Qui enim ficit illis Ave (inquit) communicat operibus eorum malis. Ac merito. Non est enim salus impiis, ait Dominus. Haec autem verba Johannis non habentur in prima epistola, sed in secunda versu decimo & indecimo. Tertullianus libro de Praescriptionibus adversus haereticos capit. tricesimo tertio allegans versum septimum ex epistola ex dem secunda eum tribuit Johanni autori Apocalypseos, quem non alium cognoscit quam Johannem Evangelistam, ut passim citationes ejus ostendunt. Aurelius episcopus Chullabensis in Concilio Carthaginiensi cui Cyprianus praefuit, citans ex eadem opistola secunda versum decimum & undecimum, expresse Johannis Apostol eam esse dicit. Athanasius in Synopsi Sacrae Scripturae omnes tres epistolas Johannis tribuit Johanni Evangelistae: & Concilium Lac dicenum easdem Canonicas esse agnoscit & in Ecclesia oportere le¬
Qui vero has duas epistolas negant esse Johannis Apostoli & Canonicas, infirmis argumentis utuntur, quae recitabimus & paucis diluemus:
PRIMUM est: Autor harum epistolarum: non Apostolum, sed Presbyterum seu seniorem se nominat: Ergo non sunt Apostoli Iohannis, ac proinde nec Canonies
RESP. Negatur consequentia: qui etiam Petrus 1. epist. 5. 1. sevocat compresbyterum, & tamen erat Apostolus.
SECUNDUM: Duo fuerunt Iohannes, quorum alter Apostolus. alter senior vocabatur teste Papia, ut refert Eusebius lib. 3. Histor cap. 39. & Hieronymus de viris illustribus in Iohanne: Ergo non Apostolus Iohannes, sed alter fuit istarum epistolarum author
RESP. Negatur antecedens: nam hoc Papias non testatur. Euse bius male intellexit Papiam, & Eusebium male praecuntem imprulenter sequutus est Hieronymus, Melior interpres Papiae est Ireneaeus Papiae discipulus, in illis ipsis verbis quae Eusebius allegat & male in perpretando subvertere conatur.
DE EPISTOLA IVDAE. Epistolam hanc non esse vere divinam & Canonicam quidam sequentibus argumentis evincere conantur, quae breviter confutabimus:
PRIMUM;: Epistolae hujus autor non est Apostolus: Ergo non est vere divina & Canonica. Antecedens probatur ex inscriptione, quia Iudas non nominat se Apostolum:
RESP. Negatur antecedens: nam autorem hujus epistolae est Apostolum, patet ex eo quod fuerit servus JESUCHRISTI frater Jacobi, inter Apostolos JESU CHRISTI diserte numeratus, & distinctus a Juda Iscariote Luc. 16. vers. 16. Actor. 1. vers. 13. a Matthaeo capite decimo vers. 3. Thaddeus, quod Syrum: nomen est & idem significat quod Hebraeum Iudas; utrumque enim confessorem significat: vnde qui Hebraeis Judas, is Syris Thaddai vel Thaddeus dicitur. Cognomento nuncupatus fuit Lebbaeus, Matth. 10. 3. id est, cordatus vir seu corculum. Johan. 14. v. 22. vocatur δaxριlixώs Judas non Iscariotes
Quod vero seipse in inscriptione non vocat Apostolum, inde mase infertur, ipsum non esse Apostolum. Vide supra ad calcem capitis vigesimi.
SECUNDUM: Epistola scripta ab eo qui post omnes Apostolos vixit. & ex illorum scriptis citat, non est divina & Canonica. At talis est haec epistola. Ergo, &c. Assumtio probatur, quia Iudas iste asserit, sepost Apostolos vixisse, cum ait vers. 17. Vos autem dilecti, memores. estote verborum quae praedicta fuerunt ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi. & versu sequente citat quae habentur 1. Tim. 4. 1. & 2. Tim. 3. 1. & 2. Petr. 3. vers. 3. Quod videlicet dixerunt vobis, in ex tremo tempore futuros irrisores, qui in impiis suis cupiditatibus incederent.
RESP. Primo major propositio laborat fallacia secundum plura interrogata: Nam epistolam scriptam ab eo qui post omnes Apostolos vixit, non esse Canonicam, conceditur: sed scriptam ab eo qui aliquid ex Apostolorum literis citat, propterea non esse Canonicam negatur. Nihil enim impedit, quo minus Spiritus Sanctus inspirealicui Prophetae aut Apostolo illud idem quod aliis Prophetis aut Apostolis inspiraverat; nihil etiam impedit quin ex instinctu Spiritus Sancti aliquis Apostolorum repetat & confirmet tum repetitione sua tum aliis argumentis id quod ab aliis antea scriptum est. Sienim Jacobus in Synodo Apostolica Actor. 15. vers. 14. & sequentibus repetivit & confirmavit quod a Petro dictum erat: & 2. Petr. 3 15. citatur quod Paulus scripsit Rom. 2. v. 4.
Secundo negatur assumtio ex parte: nam Judas hic non vixit post omnes Apostolos, sed simul cum Apostolis & ipse cum Johanne Evingelista Apostolis aliis omnibus supervixit, ut Patres omnes uno consensu tradiderunt; ac propterea clausulam uterque fecit Cano nis divini: certe ad tempora usque Traiani Imperatoris hic Juda vixit. Ex parte vero conceditur: nam quia posterius epistolam scripsit quam Petrus & Paulus, ideo potuit merito eorum epistolas citare: sicut & Micheas cap. 4. vers. 1, 2, 3. adducit Prophetiam ex Jesaia. cap. 2. de verbo ad verbum. Etiam Prophetae alii acceperunt a Mose, Apostoli a Prophetis: sed omnes inspirati a Deo ad haec dicta sua menda.
TERTIUM: Iudas non inGraecia, sed in Perside praedicavit. Igitur si quid scripsisset, non Graece, sed Persice scripsisset. RESP. Negatur consequentia. Etsi enim in Petside praedicaverit Evangelium, si creditur Eusebio libro secundo Historiae Ecclesiasticae, capite primo: tamen quia non ad Petsas, sed communiter ad fi deles per orbem terrae dispersos epistolam suam scribebat, unde e Catholica appellatur, merito Graeca lingua eam scripsit, quae tuno communissima erat. Deinde non est necesse, ut quis in epistolis scribendis ea lingua utatur quae recepta est in ea urbe vel regione in quaversatur, sed ea potius quam intelligunt ii ad quos scribit. Alioquim si valere debeat ista argumentatio, Judas in Petside praedicavit; Igitur Persica lingua scribere debuit: tum valebit & haec, Matthaeus
praedicavit in AEthiopia Evangelium, Ergo debuit AEthiopica linqua illud scribere: Item & haec: Paulus Roma scripsit ad Timotheum ad Philemonem, ad Hebraeos, Ergo debuit Latine scribere, non Graece. Quod vero Graeca potius lingua quam Hebraea vel Latina vel aliam totum Novum Testamentum scribi debuerit, infra causae exponentur, quum de authentica Novi Testamenti editione. agetur.
QUA RTUM: Epistola haec olim a nonnullis non fuit recepta, ut ter statur Eusebius Historia Ecclesiasticae secundo libro, capite vigesimotertio: Ergo non est vere divina & Canonica¬
RESP. Ex puris particularibus nihil sequitur: Etsi enim a quibusdam non fuit recepta, a pluribus tamen, imo ab omnibus pene Ecclesiis approbata fuit & recepta, ut ibidem Eusebius testatur. Privatum ergo quorundam factum non est publico Ecclesiae consensui & judicio anteponendum. Illi judicia sua suspenderunt quibus nondum liquebat esse divinam, alii & quidem plures qui animadverte runt esse divinam certa fide susceperunt.
INSTANT: At dubitatur utrum sit Iudae Apostoli epistola RESP. Ergo dubitamus credere, quod ille non dubitavit scribere: eaque ratione aut notarii publici, quo Christus usus est fidem in dubium vocamus, aut falsarium aliquem autorem & impostorem imudentem, qui sub alieno nomine, sua Ecclesiis obtruserit criminamur? Faciamus ergo quod prisca Ecclesia fecit, & epistolam hanc cum aliis Apostolicis comparemus, & vere Apostolicam esse epistolam comperiemus.
QUINTUM: Quaecunque epistola res adducit, nusquam alibi in Scripturis traditas, sed ex libris apocryphis petitas; ilia non est divine ac Canonica.
At haec epistola id facit: nam refert historiam altercationis interMichaelem Archangelum & diabolum de corpore Mosis, & vaticinium quoddam Enochi: quorum nihil legitur in probatiScripturis, sed in libris apocryphis. Non est igitur divina & Canonica.
RESP. Primo major propositio est falsa: nam etiam quaedam ex libris prophanis sumta sanctificantur a Spiritu Sancto & ad pium usum accommodantur, per Prophetas & Apostolos in libros sacros relata, veluti programmata & decreta regum Chaldaeorum & Peticorum in Danielis & Ezrae libris, Arati senteutia Actor. 17. Menandri I. Corinth. 15. Epimenidis sive Callimachi Tit. 1. & de Janne Jambre qui Mosi obstiterunt vel ex tractatu Talmudico de oblationibus, cap. Omnes oblationes publicae, vel ex traditione ex orPatrum excepta 2. Timoth. 3. 8. & oratio Mosis Psalm. 90. libro Psalmorum inserta: & verba Mosis Hebr. 12. vers. 21. quae in libris Mosis nusquam exstant: Quis tamen libros illos Propheticos, & nas epistolas Apostolicas numero divinorum & Canonicorum librorum excluserit
Secundo historia de disceptatione Michaelis Archangeli & diae boli de corpore Mosis non est petita ex libro aliquo apocrypho, sed ex capite tertio Zachariae, versu1 & 2. ut collatio ostendit. Juda, enim non loquitur de illo corpore Mosis quod in monte Nebonea DEO ipso sepultum est, sed de eo de quo Moses vaticinatus est & quod praefiguravit ceremoniis & typis variis, cujus antitypus fuit Jenoschvah Sacerdos Zach. 3. 1, 2. Corpus illud & Mosis est & Christis Mosis quidem, quatenus is de eo prophetavit oraculis, figuris, sacrificiis: Christi vero corpus appellatur Coloss. 2. vers. 17. quatenus in CHRISTO est complementum Mosaicorum vaticiniorum, typorum, sacrisiciorum.
Tertio prophetia Enochi procul dubio a Patribus ad posteros per traditionem & viva voce propagata est, donec visum fuit Spiri tui Sancto eam per Apostolum Judam in Scripturam Sacram res ferre: sicut & oratio Mosis quae exstat Psalm. 90. diu per manus a majoribus ad posteros propagata est, donec in Psalmorum librum; referretur.
Quum igitur liberum sit Spiritui Sancto, libris sacris inserere & sanctificare per Prophetas & Apostolos etiam quae scripta non sunt, imo etiam quae a prophanis autoribus profecta sunt: non sequitur ex scripta quibus inserta sunt, e quibus etiam haec epistola est, divina rum & Canonicarum numero esse eximenda
INSTANT. Imo Iudas Prophetiam Enochi ex libro scripto sumsit: nam Tertullianus libro de habitu muliebri contendit, librum. Enoch esse Canonicum; & Augustinus libro decimoquinto de Civitate Dei, capit. 23. affirmat, Enochum quaedam scripsisse, quum hoc in epistola sua Iudas dicat: & Beda in hanc epistolam dicit, tempore Iudae librum Enochi verum & Canonicum in manibus hominum fuisse, etsi modo non exstet: similiter Cajetanus inquit, quod Iudas librum Enochi non ut apocryphum, sed ut Propheticum citet.
RESP. Id ex hoc Judae testimonio colligi non potest: non enim ait Judas, Enochἐγραψε, id est, scripsit, sed ωροεφηισυσε, id est, prophetavit. Deinde librum aliquem ab Enocho scriptum, tempore Judae exstitisie, dicendum non est, fuisset enim Canonicus, utpote ad religionis autoritatem a Propheta conscriptus, & fuisset in Canone divino tradito Judaeis, quibus concredita fuerunt eloquia DEI, Roman. 3. 2. Sed Judaei librum hujusmodi nullum in Canone suo habuerunt. Ergo non est necesse verbum ωροιφητοbοε de scriptione intelligi
POHANNIS Qui Apocalypsin Johannis oppugnant & neque Johannis Apostoli neque divinum & Canonicum librum esse contendunt, conje cturis potius ducuntur quam argumentis
Primo ajunt, Gajum vetustum autorem in Disputationum suarum dialogo affirmare, librum hunc esse Cerinthi haeretici, ut refert Eusebius lio. tertio Ecclesiast. historiae, capite vigesimo octavo.
Secundo, Tionysium Alexandrinum & Eusebium Histor. Ecclesiast. septimo, libro, capite vicesimotertio subdubitare, sit ne Johannis Apostoli, an alterius Johannis
Tertio, I Graecis librum hunc non fuisse receptum, ut testis est Hieronymus epistolam ad Dardanum.
Quarto, autore libri beatos asserere, qui servant ea quae in eo scripta sunt, & i nprimis cap. 1. & uliimo dicere, Beatus qui servat verbaProphetiae hujus, cum tamen propter obscuritatem nemo intelligat hanc Prophetiam
Quinto, Dorotheum Tyri episcopum ac mattyrem in compendio vitatum iin quo de Johannis Evangelio scribit, & Anastasium huus libri non meminisse Sexto, aut orem libri passim nomen suum inculcare, dicendo, EgoJohannes, ego Johannes, quasi syngrapham scriberet, non librum. praeter mor em Apostolorum qui visiones suas narrantes a taliloquendi more abstinent, ut Petrus & Paulus: & quum alioquin Jonannes Apostolus modestiora de se narrans nomen suum nusquam exprirnat in Evangelio, sed notis quibusdam indicet, nempe, discipu lus illse quem diligebat Iesus.
yctavo, Librum hunc nihil habere Apostolicae gravitatis, sed vulsgatam tantum rerum historiam figuratum involueris adumbratami; deinde nec in sententiis esse quicquam Apostolica gravitate dignum.
Nono, magnam esse styli dissimilitudinem, in hoc libro & Evangelio atque epistola Johannis Evangelistae, qua Dionysius ille Alexandrinuus tribus argumentis confirmat, ut refert Nicephorus Ecclesiast. IHistor. lib. 6. cap. 23. Primum ex tota orationis indole & ductus deintse quod quum Evangelio & epistolae Johannis Catholicae multa sinnt communia, hic liber ne syllabam quidem ullam habeat cum eis communem: Postremo quod sermonis etiam dono excelluerit, Johunnes, alicubi hic noster rusticis barbarismis & soloecismis utatuir.
Undecimo, hunc librum habere cap. 22. 18 & 19 terribilem obter stcationem cum exsecratione conjunctam ad veritatem libri integram conservandam, qualis obtestatio in nullo libro divino & Can onico reperitur.
Ad primam conjecturam respondemus, peti in ea principium quia Gaji solius affirmatio non est sufficiens ad tribuendam hanc Apocalypsin Cerintho. Argumentum enim quo utitur Cajus est, admodum infirmum. Ait Cerinthum haereticum docere, post res surrectionem terrenum futurum regnum CHRISTI Jerosolymis per mille annos: idem doceri in hac Apocal. cap. 20. Cerinthum igitur ejus autorem sparsisse eam velut a magno Apostolo profectam Certe qui liber eadem docet quae Cerinthus haereticus impius, is noquaquam vere divinus est & Canonicus. Ast librum Apocalypseos eadem docere quae Cerinthus, negatur. Cerinthus enim docebat, mille annis illis terrenum futurum regnum Christi Ierosolymis, & homines in carne iterum concupiscentiis & vitiis subjectam conversationem habituros, nuptiarum festivitates celebraturos & aliis corruptionis operibus incubituros, ut Cajus ipsemet scribit: & quod Dionysius Corinthiorum Episcopus addit, ut refert Eusebius libr tert. Histor. Eccles cap. vicesimooctavo, quia Cerinthus erat ventri& gulae ac libidini deditus, ea futura decernebat, quae ipsi propria libiao dictabat, ventris & eorum quae sub ventre sunt, incitamenta, cibis, potibus, nuptiis praedicabat explenda. Et ut aliquid sacratius dicere videretur, legales ajebat festivitates rursum celebrandas, & hostias carnales iterum jugulandas. Idem Cerinthus docebat, ut memorat Ireneaus Martyr primo lib. adversus haereses, cap. vicesimoqu. non a primo Deo factum esse mundum, sed a virtute quadam valde separata & distante ab ea principalitate quae est super universa, & ignorante eo qui est super omnia Deo. Iesum autem subjecit non ex Virgine natum, (impossibile enim hoc ei visum est) fuisse autem eum Ioseph & Mariae filium similiter ut reliqui omnes homines, & plus potuisse justitia & prudentia & sapientia prae omnibus. & post baptismum descendisse in eum Christum ab ea principali tate quae est super omnia figura columbae, & tunc annunciasse incoginitum Patrem & virtutes perfecisse, in fine autem revelasse iterum Christum de Iesu, & Iesum passum esse, & resurrexisse, Christum autem impassibilem perseverasse, exsistentem spiritalem. Jam si Cerinthus hujus Apocalypseos autor esset, cur non etiam ista sua dogma¬ ta ei adspersisset? Atqui tantum abest ut hoc faciat, ut contra advesus illos errores certa ex hoc libro testimonia peti possint; ut a Ceintho eum non profectum vel ex una ista ratione satis appareat. Quod vero caput vicesimum attinet, in quo mille annorum sit mentio, nihil eorum ibi narrat, de quibus Cerinthus impie garriebat: nihil de concupiscentiis carnis, nihil de cibis, potibus, nuptiis, nihil de festivitatibus Jerosolymis celebrandis, nihil de hostiis mactandis. Ergo vana est & futilis ista Gaji conjectura contra hunc librum: Hoc potius verisimile est, Cerinthum ad probandum delirium suum de mille annis, abusum esse nonnullis testimoniis ex hoc libro in falsum sensum detortis. Imo istud eum fecisse asserit Dionysius Corinthiorum Episcopus: ait enim, Cerinthum figmentis suis autoritatem magni nominis acquirere secundum Scripturae hujus pravam intelligentiam gestivisse, ut ex Dionysio recitat Eusebius Historiae Ecclesiasticae tertio libro, capite vigesimooctavo. Hinc vero si quis collegerit, hoc opus a Cerintho editum sub Apostoli nomine; is pari ratione alios omnes sacros libros haereticis adscribet, quia nullus est, cujus autoritate haeretici non abutantur.
Ad secundam conjecturam respondemus, dubitationem unius & alterius non esse necessarium documentum ad libri ullius autoritaem evertendam. Deinde Dionysio Alexandrino & Eusebio dubitantibus opponimus alios Patres affirmantes librum hunc Joham nis Apostoli esse: e quibus sunt Iustinus Martyr in Dialogo cum Triphone Judaeo pagina ducentesima quadragesima: Ireneaus Martyr libro quinto adversus haereses, capite vicesimoprimo: & hi duc antiquiores sunt Dionysio Alexandrino & Eusebio & viciniore Apostolis: Tertullianus libro tertio adversus Marcionem, capite vicesimo quarto, & libro quarto adversus eundem Marcionem, capite uinto: Origenes homilia septima in librum JESU Nave seu Josus Athanasius secundo tomo in Synopsi Sacrae Scripturae: Epiphanius haeresi quinquagesimaprima, ubi haereticos asserit esse eos qui non suscipiunt Johannis Evangelium & Apocalypsin: Chrysostomus homilia tertia in Psalmum nonagesimum primum: item Hieronymu libro de viris illustribus in Johanne: Andreas Archiepiscopus Caesareae Cappadociae prologo Commentarii in Apocalypsin Johannis. Eusebius denique ipse Johanni Apostolo tribuit in Chronico anni CHRISTI XCVI
Ad tertiam conjecturam respondemus, nihil valere ex particula. ri. A quibusdam duntaxat Graecis liber A pocalypseos non fuit receptus: nam alii Graeci eum receperunt & pro divino habuerunt, nempe Iustinus Martyr, Origenes, Athanasius, Epiphanius, Chrysostomus, Andreas Caesariensis locis allegatis. Et praeter hos Gregorius Theologus, Cyrillus Alexandrinus, multoque his vetustiores Papias Irenaeus, Methodius & Hypolytus, ut refert Andreas Caesariensis in prologo commentarii: item Theophilus Antiochenus, Melito Sardensis, & Dionysius Alexandrinus Episcopi Graeci antiquissimi & doctissimi, ut testatur Eusebius Historiae Ecclesiasticae quarto libro cap. vicesimo quarto, & vicesimo sexto; & septimo libro, capite vicesimotertio, ubi Dionysius affirmat, multos fratres secum sentire: Concilium Ancyranum insuper, quod antiquius est Niceno. primo, ut videre est primo tomo Conciliorum pag. trecentesima. Privata quorundam judicia publicam libri alicujus fidem non tollunt
Ad quartam conjecturam respondemus, primo obscuritatem libri alicujus nequaquam esse causam cur non sit divinus & Canonicus: quia etiam in Prophetis veteris testamenti multa sunt obscura. nprimis in Ezechiele, Daniele, Zacharia, quorum taman libri sum θεόπνοbσον & Canonici. Deinde fatemur, permulta esse obscura in libro Apocalypseos: quum excedant atque emineant quae in eo scripta sunt humanae auditionis modum, & sit in eo arcanus quidam & reconditus atque admirandus omnibus sensus, ut scribit in epistola sus Dionysius Alexandrinus apud Eusebium libro septimo Historiae Ecclesiasticae, cap. vicesimo tertio; ubi Dionysius addit: Ego admiros ac veneror, etiamsi non intelligo. Et ita sentio, quod divina aliqua sacramenta sermonibus contegantur humanis, non tam judicio meo discernens, quam fide credens: & ideo non reprobo quae non intelligo, sed tanto magis admiror, quanto minus assequor.
Sed praeterea quae obscura sunt nobis, permulta etiam sunt praecepta vitae clarissima, ut de constantia in persecutionibus, de haereticis cavendis, de pseudoprophetis fugiendis, de peccatis odio habendis, &c. & argumentum & scopus totius libri non alius est, quam ut nos instituat ad perseverantiam & patientiam inter tot & tam varias rerum vicissitudines, persecutiones saevissimas, apostasias, haereses, schismata, certamina. Quae quidem res clarissima & apertissima est, ut Bellarminus fatetur. Imo etiam documenta fidei perspicua passim in hoc libro traduntur de DEO, de providentia divina, de cultu PEI, de JESU CHEISTI persona, officio & beneficiis, de Angelis de Ecclesia, de fide & resipiscentia, de consolatione Christiana in afflictionibus & persecutionibus verae fidei causa, de ultimo adventu Christi & de vita aeterna. Quid quod in ipsis visionibus nonnullastatim enarrantur? ut cap. 1. septem stellae & septem candelabra, & cap. 6. fumus thymiamatum, & cap. 12. quid per mulierem illam & Draconem intelligatur: & cap. 17. quid sibi velit mysterium meretricis illius magnae & bestiae quae illam portat: & capite 19. quid vestis byssina significet
Ad quintam conjecturam respondemus, a testimonio particula. ri negante non valere consequentiam: nam pro duobus qui hujus libri non meminerunt, sunt Concilia, Ancyranum & Carthaginiense tertium, & plurimi Patres Graeci & Latini, qui non tantum ejus meminerunt, veram etiam divinum librum esse agnoscunt & passim ex eo testimonia ad confirmanda fidei & cultus divini dogmata adducunt, ut praeter supra memoratos Cyprianus, Augustinus & alii.
Ad sextam conjecturam respondemus, primo quum scripto libr alicujus prophetici nomen suum inculcat, inde nequaquam sequi librum illum non esse divinum & Canonicum. Nam aliud est historiam; aliud prophetiam scribere. Nam historiae veritas aliunde potius quam a scriptore pendet: in prophetia vero, quia rem futuram praedicit, quo de ejus certitudine constet, quis non videt hoc requiri inprimis, ut quis prophetiam illam patefecerit, quis scripserit, intelligamus? Ideo videmus non modo in Prophetiarum initus, sed etiam in singulis pene visionibus, nihil aeque solicite adscribi atqui DEI & revelantis & Prophetae scribentis nomen. Exemplo sit vel unus Jeremias, qui minimum centies vicies nomen suum inculcat: ita enim omnino faciendum erat, ne latebras quaerere videretur, ut pseudoprophetae solebant: Similiter apud Danielem a capite septiino frequenter admodum reperitur θNPPI IAN, ani Daniela Ego Daniel. Et Jesaias quoties Jesaiam filium Amos inculcat? Atqu Iohannes hoc non consuevit in Evangelio. Fateor: Nam historia scribebat, in qua illi accidit, quod nulli ex aliis discipulis, ut ipse de se muta dicere cogeretur. At Paulus etiam ipse hoc non fecit. Certe non fecit eo in loco in quo suas visiones ex professo tractabat: sed quum sua muneris praestantiam asserit, quam alte, quam magnifice sese Paulum illum esse dicit non ab hominibus, neque per homines, sed a ESU CHRISTO designatum Apostolum? Quid? quum sua illa certamina praedicat, an personam alienam assumit? Jam quod nomer ohannis attinet, illud in toto hoc libro quinque tantum in locis reperitur, & in illorum locorum tribus est illud, Ego Iohannes: nem pe cap. 1. vers. 9. addita tali descriptione sui, quae una ad omnem ameliendam arrogantiae suspicionem satis superque sufficit: item car21. 2. & cap. 22. 8. quibus locis simpliciter tantum commemoraquid viderit, ut de visionis fide dubitari non possit. Ergo ratio set potius conjectura illa non modo futilis est, sed etiam imperitiam arguit; atque adeo plena est calumniae: imo vero nimium inconside Fata est vox ista, hunc scriptorem perinde suum illud, Ego Iohannes. inculcare, ac si syngrapham, non librum scriberet; quemadmodum Theodorus Beza Theologorum superioris seculi lumen Prolegomenis in Apocalypsin JOHANNIS respondet. Summa: Ex necessu tate & bono publico factum, quod nomen suum Johannes alicub expresse posuit & repetivit, ut publicam autoritatem scripti sui confirmaret.
Ad septimam conjecturam respondemus titulum JOHANNIS Theologi Apocalypsin JOHANNI Evangelistae vendicare, quem nemo ignorat, ματ ἔξοχlο fuisse Theologum ab ATHANASIO in Synopsi, a DIONTSIO AREOPAGITA in epistola ad JOHANNEM Apostolum & ab aliis veteribus appellatum, quod de CHRISTI Deitate aeterna & ἐμουσιᾳ cum Patre nemo uno quam hominum apertius aut divinius scripserit,:
Sicut & BASILIO MAGNO & GREGORIO NASIANSENO Theologia saepe dicitur eximia illa doctrina divinitus patefacta de Filio DEI. Ideo in Complutensi editione Bibliorum talis est libri istius titulus: Apocalypsis S. Apostoli & Evangelistae Iohannis Theologi
Ad octavam conjecturam respondemus, nihil non in libro hodivinam gravitatem spirare, quum pene omnia ex Prophetis veteris Testamenti desumta sint
Ac non raro sit mentio typorum & ceremoniarum veteris Testamenti, ut ligni vitae, mannae, altatis, arcae federis, templi, taberna culi, montis Tzijon, civitatis Hierusalem, Babylonis: ut veritas typorum & complementum veteris testamenti in Novo ostendatur. Deinde quod ajunt, cum vulgatam rerum historiam complecti, qui potest verum esse, quum (si pauca excipias) res praeteritas non nar ret, sed futuras praenunciet? Denique sententiarum gravitate Prophetis Testamenti veteris nihil cedit.
Ad nonam conjecturam respondemus, primo styli dissimilitudinem minime esse admirandam in dissimili argumento. Nam in Evangelica historia & in epistolis, quamvis impulsu Spiritus Sancti, tamen ex suo sensu loquitur: hic audita excipit. Illic partim narrat rem gestam, partim docet: hic fere in toto libro de rebus futuris agit, & quidem praescriptis verbis: & miramur, eum non iisdem ut sententiis? Imo quis unquam hanc legem cuiquam scriptori prae scripsit? Quid quod pleraque ipsis Prophetarum veteris Testamenti verbis illi dictantur, ab eodem illo Spiritu nimirum, qui quon dam per illos haec eadem erat loquutus? Itaque mirum nemini videri debet, quod differente stylo in re differete usus sit. Deinde falsum est, hunc librum ne syllabam quidem habere communem cum Evangelio Johannis, id apparet saltem ex collatione capitis primi versiculo quinto, septimo, & decimonono, decimotertio, ut jam aliorum locorum inductio non fiat. Tertio barbarismi & soloecismorum accusari minime decet eum, qui a Prophetico dicendi genere & charactere discedere non debuit: quo minus sane suspicari par est, quicquam hic commentitium Ecclesiae obtrudi, ut rursus Theodori Bexo verbis utamur.
Ad decimam conjecturam respondemus, a Concilio Laodiceno Apocalypsinm JOHANNIS omitti in catalogo librorum sacrorum non quod a Canone excludatur, sed quod Synodus censuerit, ol difficultatem non posse populo legi. Concilio enim, ut occasio condendi illius canonis manifeste ostendit, propositum fuit declarare qui libri in Ecclesia publice e suggesto legi deberent, illo nimirum tempore quo nondum ex eventu de multatum visionum sensu constare poterat. Nam post illud tempus pleraeque visiones impleri demum coeperunt. Ad undecimam conjecturam respondemusj obtestationeili il lam gravissimam cum severa denunciatione poenatum versu 18. & 19. capitis ultimi, poni quidem in solo hoc libro, sed ad omnes divinos & Canonicos libros ex aequo pertinere. Nam JOHANNES Apostolus, qui postremus vixit Apostolorum omnium, Canonem Scripturae clausula Apostolica ac plane diuina obsignavit, & alia omnia exterminavit, ne cui vel Concilio; vel Ecclesiae, vel Angelo vel mundo liceret divina specie quicquam Verbo DEIaddere vel adimere.
Proinde Canonem divinum & a Johanue ultimo consignatum, nemo homo, imo nemo Angelus augere, minuere aut mutare potest aut debet. Haec igitur sacra obtestatio est signaculum commune omnium librorum: unde Scripturae perfectio & plenitudo colli¬
itur a Tertulliano libro adversus Hermogenem, capite vigesimosecundo: Adoro Scripturae plenitudinem. Et mox: An autem de aliqua subjacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legii Scriptum esse, doceat Hermogenis officina: Si non est scriptum, timent vae illud adjicientibus destinatum.
Iohannes Duns Scotus Prologo Sententiarum quaestion. tertia, folio decimo, columna secunda, editionis Venetae ANNII5O6. "Sicut Theologia beatorum habet terminum, ita & nostra ex voluntate DEI revelantis": terminus autem praefixus a uoluntate, divina quantum ad revelationem generalem est eorum, quae sunt. in Sacra Scriptura, quoniam sic habetur in Apocalypsi ultimo Qui apposuerit ad haec, imponet ei DEVS plagas scriptas in libro isto, &c. Ideo Theologia nostra de facto (id est, revera) non est nisi de his quae continentur in Scriptura & de his quae possunt elici ex ipsis
Ex refutatione conjecturarum istarum liquet, autoritatem divinam & Canonicam libri Apocalypseos Johannis in Ecclesia Christiana haberi, credi, praedicari atque servari necesse esse. HACTENVSDE LIERIS XOVI
serunt. UIDAM particulas certas quorundam librorum non receperunt ut divinas & Canonicas, nempe ultimum capust Marci: & historiam de fletu CHRISTI super urbem Hierosolymorum Lucae decimonono & de sudore CHRISTI sanguit neo & apparitione Angeli & consolatione qua CHRISTUM corroboravit Luc. 22. Historiam item de adultera initio octavi capiti Johannis: & versum septimum 1. Johan. 5. Tres sunt qui testificantur in coelo, Pater, Sermo, & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt
Caput ultimum Marci non fuisse ab omnibus receptum, meminit Hieronymus tertio tomo epistolam ad Hedibiam, quaestione tertia, addita ratione cur non fuerit receptum, quia ab aliorum Evangelistarum narratione dissideat, nempe versu primo, secundo, octavo, nono, decimoquarto. Verba ejus sunt: Aut non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur Evangeliis, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus. praesertim cum diversa atque contraria Evangelistis caeteris narrare videatur.
Alii addunt secundam rationem ex secundo tomo, libro secundo adversus Pelagianos, ubi pagina ducentesima nonagesimaprima Srefert; in quibusdam exemplaribus, & maxime in Graecis codicibus.
juxta Marcum in fine ejus Evangelii scribi: Postea cum accubuissenindecim, apparuit eis ]ESUS, & exprobravit incredulitatem & duriciem cordis eorum, quia his qui viderant eum resurgentem, non crediderunt. Et illi satisfaciebant dicentes: Seculum istud, iniquitatis & incredulitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus, veram Dei apprehendi virtutem: idcirco jam nunc revela justitiam tuam. Ubi verba, Et illi satisfaciebant & sequentia Manichaeismum redolent & in hodiernis exemplaribus non sunt & ab aliis olimque non fuisse recepta ex loco allegato Hiernoymi apparet.
Ad primam rationem respondemus, Marci caput decimumsextum nequaquam ab aliorum Evangelistarum narratione dissidere.
Nam in primo versiculo verbum ηρορχσαν non est Latine reddendum per praeteritum perfectum emerunt, sed per plusquam perfectum emerant: ne quis exacto demum Sabbatho emta fuisse aromata a mulieribus existimet, nam Lucae capite vigesimotertia versic. quinquagesimoquinto & quinquagesimo sexto dicitur, quod spectata sepultura CHRISTI, a monumento reversae paraverint. aromata & unguenta, ac Sabbatho quidem quieverint, secundum praeceptum: Aorista enim tempora Graecorum non semper praeceritum perfectum significant, sed indefinite praeteritum, etiam imperfectum, etiam plusquamperfectum, pro exigentia loci; mo & futurum in modo praesertim conjunctivo, infinitivo & participio: quin etiam praesens tempus in conjunctivo modo & participio¬
Quapropter primus versus sic reddi debet: Et Sabbatho intercedente exacto, Maria Magdalenae & Maria lacobi mater & Salome emerant aromata (nimirum jam ante, postquam a sepultura CHRISTI reversae essent, Jut venientes ungerent Iesum. Sic praeteriti plusquamperfecti significationem habet verbum aoristum ιδιϰασιt, Luc. 24. 1. verti enim opertet, paraverant. Deinde versus secundo, ἀνατειλαντος θηλίη non debet verti, exorto Sole, per praeteritum perfectum, sed exoriente Sole, per praesens aut praeteritum imperfectum: nam alioquin repugnaret quod antecedit, valde mane; repugnaret etiam caeteris Evangelistis, Matthaeo, Lucae & Johanni; nam Matth. 28. 1. ait mulieres ivisse ad monumentum, τῆ ἐπεφωσκα¬ en, qquum lucesceret: Lucas vero ait, cap. 24. ὄpyps δαθεος, dilucul profundo: Johannes etiam cap. 20 1. mane quum adhuc tenebrae essent, hoc est, in ipso crepusculo matutino, cum crepera ac dubia luesset; quum vixdum inciperet lucescere. Proinde illud, ανατει ωετος θηληθ tantundem hoc loco Marci valet, atque ἀνατίλλονὸος γ κλις. Quocirca exemplar novi Testamenti Graecum manuscriptum venerandae vetustatis, quod Cardinalis Rugusini fuit & nunc in Academiae Basiliensis Bibliotheca est, habet ἵ ἀνατειλαντος φ ηλις, adhuc exoriente Sole, hoc est, sub ipsum ortum Solis. Si ita locus hic Marcireddatur & exponatur, non dissidebit ab alijs Evangelistis
Neque versus octavus pugnat cum aliis Evangelistis. Nam quod ait Marcus, neque cuiquam quicquam dicebant, intelligendum est de obviis in itinere, si qui occurrerent, ignoti ipsis: sed cum nuncit ab Angelis accepto recta ad discipulos & Apostolos Christi cucurre. runt, ut refertur Matthaei primo, capite vigesimooctavo, versiculo octavo. Luc. 24. 9
Neque etiam quod versu nono Marcus ait, Iesum surrexisse mane, primo die hebdomadis, pugnat cum eo quod Matthaeus dicit cabite 28. 1. δψε δέ σαδξάτον τῆ ἐπεφωσκκση εις μιαν σαξξῶτον vespere Sabbathi illucescente in unam Sabbathi. Nam phrasis Matthaeirecte est exponenda: quia δψε τν σαβζατν, idem valet, quod finite Sabbatho, finita hebdomade illa, quam Christus passus est videlicet: quemadmodum δψε τῆς ημιgας dicebat Thucydides, quod nos dicimus finito die elapsoque. Vox quidem δVe, ubicunque sola est, vesperam vel serum significat: si autem casum aliquem regit, aut scritemporis aut praeterlapsi accipit significationem
Nec decique decimusquartus versiculus alijs Evangelistis repugnat: nam ὕσερον non debet ita accipi, ac si illa apparitio Christi uns ca & simpliciter novissima fuisset: sed omnes Christi ex mortuis re suscitati apparitiones coram discipulis studio Marcus contrahit & postremo apparuisse Christum dicit, nempe aliquoties ab ipso diresurrectionis ad adscensionem usque, ut apparet ex versu decimononos sic ut ὕσερον sit hoc loco idem quod μετεπειζα, postea
Ad secundam rationem respondemus, additamentum quod recitat Hieronymus, minime convenire Apostolorum personae, & impudenter Marco tributum a quibusdam, rejectum esse jure optimo, quia nec a Deo nec a Marco profectum. Propterea igitur totum cabut reijciendum non fuit, sed humanum additamentum a verbo divino prudenter depellendum. Neque in omnibus exemplaribus additamentum illud fuit, sed tantum in quibusdam exemplaribus fuisse Hieronymus dicit: & quia ab Ecclesia communiter receptum non fuit, ideo quum illud Hieronymus adversus Pelagianos adduxisset, ut gere noluit, sed indubitato divinas ac Canonicas Scripturas adduxit ad Pelagianos confutandos
Marci igitur caput decimumsextum autoritatem divinam atque Canonicam habet & habuit ab initio, ut liquet ex Irenaei Martyris tertio libro adversus haereses, capite undecimo, ex Concilio Carthaginensi a Cypriano celebrato, & Synopsi Athanasij, & libro terti Augustini de Consensu Evangelistarum, capite vigesimoquarto, & alijs vetustis Patribus qui illud ad dogmata confirmanda allegarunt. Quod vero Bellarminus pro divino & Canonico habendum dicit, eo quod a Concilio Tridentino recipiatur & in Ecclesia legatur, in coponit τὸ μή αίnον ως αυπον. Nam si ante Concilium Tridentinum non fuisset divinum & Canonicum, autoritate Concilij, ut nec lectione declarari posset aut deberet tale.
Quod historiam de fletu Christi super urbe Jerosolymorum & de sudore sanguineo, &c. attinet, quod illam nonnulli expunxerunt. particulare factum fuit quorundam, non autem commune judicium Ecclesiae DEI. Itaque quod panci, ijque ignoti fecerunt, nihil moramur.
Ratio qua moti fuerunt, est ista, quia fletus, & infirmitas dolori que animi Christo non convenirent. At petiverunt id quod est in principio: nam etiam Johan. 11. ver. 35. legitur Christum flevisse: & omnes nostras infirmitates naturales αδιαθλῆτας, non damnabiles, a Christo assumtas, ad salutem nostram facit?
Quod ad historiam de adultera a Christo non damnata Johan. 8 attinet, ea ab initio in Evangelio a Johanne exarata fuit, post demum in dubium vocata, & erasa Novatianorum audacia puritatem in Ecclesia & membris ejus singulis urgentium, & infirmos lapsuque aliquo praeoccupatos abigentium. Quod ergo non fuit certae fidei, de quibusdam solummodo intelligendum, male informatis de rei veri tate: sed quid hoc ad Ecclesiae universitatem? Argumenta Bellarmini quibus probare nititur hanc historiam esse Canonicam, nempe quia legatur in Ecclesia, & a Patribus citetur, infirma sunt; cum in Ecclesia legantur & a Patribus citentur etiam apocrypha & humana.
Quod denique attinet versum septimum 1. Johan. 5. & is initio in epistola Johannis fuit. Nam Cyprianus eum citat in Tractatu de Unitate Ecclesiae, seu ut alij allegant, de simplicitate Praelatorum, sectione quinta: & Athanasius sub finem illius disputationis, quae contra Arium privatim Niceae fuit ab ipso habita; nec illius autoritatem Arius rejecit, quam profecto non admisisset, si in epistola Johanninon exstitisset. Postea demum ab Arianis, quum plus possent suib Constantio & Valente, in exemplaribus multis deletus fuit. Est igi tur hic versus divinus & Canonicus. Maneat igitur ratum fixumque, omnes libros Veteris Testument. qui in Hebraeo Canone sunt; omnes etiam libros Novi Testamenti vere divinos & Canonicos esse.
On this page