Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 38
TTIRTUS moderans sermonem Graece dicitur αφετη δμιλετηκή, quae ad conversationem cum hominibus fovendam conservandamque pertinet. Eaque duplex est: studium loquendi bona, & taciturnitas. Studium loquendi bona ac saliuttaria, est virtus per quam ea quis loquitur quae scit Deo placere & hominibus prodesse, Prov. 10. v. 31.
Virtus haec est confectanda I. Quia a Deo mandatur. Ephes. 4. v. 29. Nullus sermo putris ex ore vestro egreditor: sed si quis est commodus ad aedificationis usum, ut gratiam auditoribus adferat. Coloss. 4. v. 6. Sermo vester semper cum gratia sit sale conditus.
II. Quia a Spiritu Sancto laudatur, Prov. 10. v. 11. Os justi est scaturigo vitae. Et cap. 18. v. 4.
III. Quia utilis est & salutaris humano generi, Prov. 10. v. 32. & 12. ver. 14. De fructu oris sui vir saturabitur bono, id est, sermonis sui fructum amplissimum & optimum percipiet. & v. 18. lingua sapientum est medicina, id est, oratio sapientum est salutaris ipsis & aliis. Proverb. 18. v. 20, 21
IV. Quia signum est justi hominis, Prov. 10. v. 31. Os justi abunde profert sapientiam. Et cap. 15. v. 28.
Contraria est ei maledicentia, quae est vitium, quum quis ea loquitur quae Deo displicent & hominibus obsunt,
Vitati debet: I. Quia a Deo prohibetur? II. Quia totis etiam urbibus obest, Prov. 11. v. 11. Benedictione rectorum effertur u. bs: ore autem improborum destruitur.:
III. Quia obest etiam autori suo, Prov. 10. v. 32. Labia justi experientur benevolentiam, os vero improborum poenam perversitatum. Et cap. 17. 1. 20, Perversus lingua sua incidet in malum. Et c. 18. v. 7.
On this page