Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 22
VTERRA multa sunt accidentia, e quibus maxime formidabile est TERRAEMOTUS, cujus quia in divinis oraculis frequens est. s mentio, explicationem peculiari capite proponere operaepre. tium visum est,
De terraemotu quaeritur: An deturi quae sint ejus causae? quae effecta? quae subjecta? quae adiuncta? quotuplex sit? &c. De his dicemus quae ad Sacrae Scripturae intelligentiam pertinent
PRINCIPIO quaeritur, An terrae-motus detur? Dubitandi causi est, quia I. Chron. 16. v. 30. dicitur; Stabilitus seu firmatus est orbis habitabilis, ne dimoveatur. Et Psalm. 125. 1. Qui confidunt Iehovae, similes sunt monti Teijonis, qui non dimovetur, in saculum perma. nec. Et Eccles. 1. vers. 4. Terra in aeternum stat, seu permanet. Contra Pythagorici senserunt, Terram moveri circa centrum mundi, ut Aristoteles scribit. Nicetas Syracusius, ut ex Theophrasto refert. M. Tullius Cicero 4. Academic. statuit, omnia in coelo stare, & nihil praeter terram in mundo moveri. Apud Plutatchum lib. 3. de placitis Philosophorum similes sententiae exstant: & superiore seculo Copernicus Mathematicus idem statuit. Hinc sequi videtur, terrae motum non dari.
RESP. Certum est, terrae partem aliquam interdum moveri & tremere. Nam Scriptura Sacra id testatur, veluti Psalm. 18. vers. 8. Commota est & contremuit terra, & fundamenta montium commota sunt. Et Psalm. 77. 19. Commota est & tremuit terra. Testar tur exempla. Tempore Ueziae Regis Judae fuit terrae-motus, cujus mentio sit Amos. 1. vers. 1. Zach. 14. 5. tempore item passionis & mortis Christi, Matth. 27. 54. tempore resurrectionis Christi itidem Matth. 28. 2. Testatur adhuc experientia: nam nostra aetate aliquo terrae motus sensimus ipsi. Facilis aute est decisio quaestionis: Si inter ligatur questio, An sit terraemotus, de totius terraemotu e loco suo, sic ut feratur tota motu aliquo, respondemus negando: sin vero de motupartis alicujus terrae, respondemus affirmando. Nam talem motum dari Christus ipse docet, quum ait Matth. 24. 7. Insurget gens in gentem, & regnum in regnum: & erunt fames, & pestilentiae, & terrae motus κο τόπος, id est, certis locis. Totius terrae motus non datur, sed quiescit terra stabilis in medio mundi in quo a Deo est locata: niii Deo aliud visum sit superna: urali & miraculo;a sua virtute qui terram ex nihilo condidit & rursus in nihilum redigere potest. Ac de ista stabilitate & immobilitate loquuntur loca Scripturae, adduct in causa dubitandi, secundum quae & nos dicimus, terram esse immobilem. Sed nunc agendum de terrae-motu κο τιπες seu in aliquibus terrae partibus. Haec de prima quaestione
SECUNDO quaeritur, Quae sint causae terraermotus: Causa efficiens terraemotuum interdum est sola Dei potentia, sicut dicitur de Deo Job. 9. v1. 5,6. Qui refigit montes, ita ut non animadvertant homines. qui subvertit eos in ira sua. Qui commovet terram e loco, adeo ut. columnae ejus contremiscant. Nahum. 1. v. 5. Montes commoventu ab eo, & colles se dissolvant. Interdum Deus administris utitur, ac commovendam terram, quum sic ei visum est
Administri autem Dei sunt vatii. Serviunt enim Deo ad terram commovendam Angeli, tum boni, tum mali, Matth. 28. 2. Et ecceterrae. motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit. coelo, &c. Jes. 6. 3. 4. Et clamans alter Seraphinorum ad alterum, dicebat, Sanctus, sanctus, sanctus est Iehova exercituum: implet totam hanc terram gloria ejus: Tum commoti sunt postes liminum a voce. inclamante. Daemones etiam imperio Dei servire in concutiendi. terra nullum dubium est. Servit Deo ad commovendam tertam aer cavernis terrae conclusus: Serviluint ei exsialationes, vapores terrestres. sicci & crassi, & fere frigidi, in cavernis terrae tantam copia subito geniti, vel antea generatis accedentes; ut loci angustiis contineri neque ant:itaque inclusi, violenterque detenti, & quasi strangulati, liberum exitum quaerentes vehementi conatu quo sursum deorsum, hac atque illac agitantur, & dum propter suam crassitiem & propter nimiam terrae densitatem exitum non inveniunt, terram ipsam concutienter & disrumpentes. Serviunt ei aquae maximo impetu sursum erumpeces, & se effundentes, vi concussa ac disrupta terra. Serviunt ei venti sive superne tetram subeuntes, sive in ejus specubus denuo geniti, qui lum repugnante natura sua intra viscera terrae cohibentur, erumpere nituntur, eamque concutiunt. Serviunt ei ignes subterranei, qui aucti & arcte conclusi, dum libere se diffundere moliuntur, terram quassant, disrumpunt; difficiunt. Serviunt ei tonitrua, sicut Psal. 29. vers. 6. dicitur: Vox Iehovae, id est, tonitru, facit ut Libanus & Schir on, montes maximi & firmissimi, exsiliant ficut vitulus, ut pullus unicornium. De his meteoris dicit Jobus cap. 37. Ipse Deus per vicissitudines (quas nimirum rebus humanis exhibet, modo hoc, modo illud efficiendo) versat secum sapientia consilia sua de opere istorum meteororum de quibus loquutus est inde a principio capitis;) quod cunque praecipit istis faciendum, in superficie orbis, in terra.
Causa efficiens propter quam terraemotus fiunt, non est religio Christiana, ut falso Christianis olim imputabatur a Gentilibus, si urbes terraemoru concussae essent, qua de re Tertullianus in Apolojetico adversus Gentes, capite quadragesimo, ubi ait; quod existimei Gentes, omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse causam. Si Tiberis adscendit in moenia, si Nilus non adscendit in arva, si coelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christia. nis ad leonem; tantos ad unum.
FINES terrae- motus alii generales sunt, alii speciales. Generales omnium terrae: motuum fines sun I. Patefactio gloriae Dei. Nam Deus terram commovet ad immensas potentiae suae vires hominibus ostendendas.
II. Agnitio bonitatis & potentiae Dei. Nam vult Deus ut intel ligant mortales ipsos terramque habitationi ipsorum destinatam, solo Dei beneficio stare & consistere, ac propterea Dei bonitatem erga se agnoscant & potentiam admirentur.
III. Avocatio hominum a peccatis: Nam ob id etiam rerum omnium procreator Deus terrae-motus singulari sapientia sua disposuit, ut hominum mentes, sui Deique oblitas a vitiis deterreret.
IV. Ut sint indicium irae divinae adversus peccatores: sicut dicitur Psalm 18. v. 8. Fundamenta montium commota sunt, quia ira accensa fuit Deo,
Speciales fines sunt certorum terrae- motuum, solisque vere fidelibus salutariter innotescunt. Nam terrae-motus, qui Christo moriente accidit, quo terrae-motu petrae fissae sunt & monumenta mor tuorum aperta, Matth. 27. v. 51, 52. demonstravit, Christum qui in cruce pendebat, & voce magnam clamans spiritum emiserat, non esse merum hominem, sed omnipotentem Deum: mortem nostram esse Christi morte devictam. Sic terra suo opifici testimonium reddidit, & apertione sepulcrorum vim mortis Christi, cui nihil imperuium esse possit, indicavit. Significatum quippe fuit, non posse mortem intra terrae viscera retinere corpora eorum quos Christus a morte redemit. Quin etiam terra tunc testis fuit contra perditae gentis Judaicae duritiem: nam hinc apparuit quam prodigiosa esse obstinatio, quam nec terrae concussio nec lapidum fissura movit
Terrae-motus, qui Christo resurgente tertio die ex mortuis factus est, fines speciales fuerunt, ut terra-motu suo gratularetur victoriam partam a Filio Dei de morte a qua retineri minime potuit. ut testaretur, Christum esse Deum, quo potentiam suam exserente, terra etiam commoveatur: ut testaretur, Christum mortis carcerem ingressum fuisse, non ut illic clausus maneret, sed ut potenter ex eo egrediens ostenderet se eadem potentia e sepulcris corpora nostra educturum.
Terrae-motus, quo succussus est Jerosolymis locus, in quo fideles precabantur, quum a Concilio Sacerdotum & Seniorum rediissent Petrus & Johannes, ut legitur Actor. 4. v. 31. finis erat, ut Deus testaretur Ecclesiae suae, se preces ejus exaudivisse, se ei adesse sua virtutee potentia, se eum esse qui terram & coelum concutiendo, sit Ecclesiam confirmaturus, & conservaturus
Terrae- motus ille magnus, qui Philippis media nocte orantibus Paulo & Sila & hymnos canentibus Deo, factus est, ita ut quaterentur fundamenta carceris, & illico apertae essent omnes fores, & omnium vincula laxata, Actor. 16, v. 25, 26. fines hosce speciales habuit, ut ex hoc signo Paulus & Silas cognoscerent, exauditas fuisset suas preces: ut confirmarentur in munere docendi Evangelium, quum Deus in eorum gratiam aerem & terram concuteret: ut commentariensis seu custos carceris & alii sentirent Dei praesentiam, ne fortuit lum quid esse putarent: ut Deus virtutis suae specimen ederet, quod seculis omnibus prodesset, ut sibi propinquum fore Deum certo statuant fideles quoties subeunda erunt certamina & pericula pro Evangelio Jesu Christ.
Terrae- motus illius qui temporibus Ueziae Regis Juda factus est, de quo Amos. 1. v. 1, & Zachar. 14. v. 5. sinis fuit, ut Deus ostenderet. sibi non deesse vires ad ulciscendas rebelliones populi
Terrae-motus illius, de quo David Psal. 18. v. 8. loquitur, finis erat Seculiaris, ut Deus per eum Davidi praesentiam suam testificaretur. & potentiam ad conservandos pios, puniendosque impios.
Interdum terrae-motus fiunt, ut per eos praestet Deus judicia sua in impios. De hoc fine dicitur Jesa. 13. vers. 23. Concutitur terra loco suo, in excandescentia Iehovae exercituum & quo die accenditur ira ejus. Aliquando vult Deus ut terraemotus sint signa ac praesagia tristium motuum in Ecclesia & Politia, aut etiam futurae vastationis ac subversionis totarum urbium, rerumpublicarum & regnorum. Ita Christus inter signa excidii urbis Jerosolymorum & totius Mofaici politiae & templi Jerosolymitani numerat terrae-motus. Sic enim legitur Matth. 24. v. 2. & sequentibus: Nam quum discipuli ostendissent Domino aedificia templi, & ipse praedixisset, non relictum iri lapidem super lapidem qui non dissolvatur & postea iidem quaesivissent, quando hoc futurum esset, signa excidium illud praecedentia comemorans ait inter alia: Insurget gens in gentem, & regnum in regnum: & erunt fames & pestilentia & terrae- motus certis locis. Haeautem omnia principium erunt dolorum. Similia exstant Marc. 13. 8, 9. Luc. 21. 11. Sic Apocal. 11. vers. 13. praedictum fuit perturbationem Ecclesiae & Reipublicae Christianae movendam a RomaniPontifice praecessurum terrae- motum: Factusque est in illa hora terrae motus magnus, & deciema pars urbis cecidit, & occisa sunt in terraemotu capita hominum septies mille, & reliqui territi sunt & dede runt gloriam Deo coeli. Respondit eventus exacte: Nam Anno Christi 1298. Sextus liber Decretalium, quem Bonifacius VIII. Roma nus Pontifex fieri curaverat, publicatus est. Eodem anno accidi horrendus terrae-motus, cujus meminit Siffridus his verbis: Hic vehemens terrae-motus, in diversis castris & civitatibus multas turre: & domos subvertit: quarum ruina, quot homines utriusque sexus ob ruti & peremti fuerint, quis enarrare sufficiat? Idem Papa, dum ad tari, divina celebraturus, adstaret, subito terra horribili motu & stridore concutitur, parietes basilicae quatiuntur, lapides collisi ad invicem dissecantur. Quid plura? Papa ex hujusmodi strepitu terra bili defecit viribus, & licet vallatus esset turba Cardinalium & militum, inter manus ministrorum corruit, vixque eductus de Ecclesia fugam cum caeteris iniit. Hoc anno fuit visa stella, quae dicitur Cometes.
De eodem sic Platina in vita Bonifacii VIII. Et ne existimares. tum Deum cum hominibus pacem habuisse, tantus repente terraemotus exortus est, quantus nunquam antea: quo quidem multis die: bius per intervalla plurima durante, aedificia passim corruere. Reate. Pontifex tum erat cum tota curia, qui certe veritus, ne ruina aedifi. ciorum opprimeretur, casulam quandam ex tabulatis subtilibus in medio claustro Eratrum Praedicatorum, prato admodum lato, aedifi. carijussit: eoque in loco aliquadiu resedit, licet horrida saeviret hyem. In celebritate namque 8S. Andreae haec perturbatio exorta est. Apparuit. tum quoque Cometes, magnae alicujus futurae calamitatis indicium.
Anno 1300. idem Bonifacius VIII. PP. primus instituit celebrationem Jubilaei, quo plenam delictorum omnium indulgentiam & remissionem praestabat visitantibus Romae limina Apostolorum Petri & Pauli, & eandem indulgentiam statuit in posterum omni anno centesimo. Ob hanc rem eo anno tanta undique hominum multitudo Romam confluxit, ut vix incedere per urbem amplam & vastam liceret. Platin. & Cranx. Saxon. lib. 8. cap. 36.
Eodem anno Turcicum regnum seu imperium coepit, in quo primus rex seu Imperator fuit Osman ut Turcae vocant, seu Oteho mannus ut vulgo appellatur. Quae & quanta mala spiritualia & coporalia, terrae motum illum secuta (eaque in hodiernum usque diem durant.
Sic terrae- motus Valentis Imperatoris tempore antecessit tum perturbationem Ecclesiae Christianae & persequutionem gravissi mam a Valente motam, tum cladem maximam quam imperium Romanum a Gothis accepit, in qua justo judicio Dei Valens periit. in tiguriolo quodam coibustus. Similia exempla plurima recenseripossent, si id nostri jam instituti esset. Unum & alterum duntaxat addam recens quod nostra memoria accidit. Anno 1584. terrae-motus. Allobroges concussit, sic ut Basileam usque pertingeret: sequutum est deinde bellum a Duce Sabaudiae Genevensibus illatum. Annc1590. terraemotus horribilis & qui pluribus vicibus continuavit concussit Ungariam, Austriam, Moraviam, Bohemiam: sequutum est, diuturnum bellum in Ungaria adversus Turcam, & periculosi Ecclesiae atque Reipublicae in regnis jam memoratis motus Inter signa eventura ante eversionem bestiae Babylonicae recensentur itidem terrae-motus Apocal. 16. vers. 17, 18, 19, 20. Tum septimus Angelus effudit phialam suam in aerem: & prodijt vox magna e templo coeli a throno, dicis, Fuit(id est, actum est de Babylone.) Factique sunt sonitus & fulgura & tonitrua: & terrae-motus factus est magnus, qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terranterrae motus, inquam, adeo magnus. Et dirupta est urbs illa magna in tres partes, & civitates gentium ceciderunt, & Babylon illa magna venit in memoriam in Dei conspectum, ut praeberet ei poculum. excandescentiae irae suae. Et omnis insula fugit, & montes non sunt. inventi
Insuper vult Deus, ut terraemotus sint praenuncii ac signa instantis finis mundi, & ultimi gloriosique adventus Christi ad judicium universale vivorum & mortuorum: sicut praedictum est Apocal. 11. vers. 15. usque ad finem capitis: Septimus igitur Angelus clanxit, & factae sunt voces magnae in coelo, dicentes, Facta sunt regna mundi, Domine nestri, & Christi ejus, qui regnabit in sacula seculorum. Tum vigintiquatuor illi Seniores qui in conspectu Dei sedent in thronis suis. prociderunt in facies suas, & adorarunt Deum, Dicentes, Gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens, Qui es, & Qui eras, & Qui venturus es: quod cdeptus sis potentiam tuam magnam, & regnum inieris: & iralae sunt Centes, & advenitira tua, & praestitutum tebus: nortuorum, ut judicentur, & des mercedem servis tuis Prophetis, & Sanctis, & timentibus nomen tuum, parvis & magnis: & perdus eos qui perdunt terram. Tunc apertum est templum Dei in coelo, & visa est Arca pacti ipsius in ejus templo: & facta sunt fulgu¬
Huc pertinet quod legitur Luc. 21. vers. 25, 26, 27. Tunc erunt. signa in Sole, & Luna & stellis: & in terra auxietas Gentium in consilij inopia, resonante mari & salo: Exanimatae hominibus prae metu & exspectatione malorum eorum superzenientium in orbem terrarum: Nam potestates coelorum concutic Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum: & gloria multa.
Denique constituit Deus, ut in ext io dic illo terraemotus universalis serviat Christo Judici vivorum & mortuorum ad potentiam autoritatem majestatenique ejus patefaciendam: sicut praedicitur Apocalyp. 20. vers. 11, 12. Tum vidi thronum magnum candidum, & quendam ei insidentem, a cujus conspectu fugit terra & coelum, quo rum locus non est inventus. Et vidi mortuos parvos & magnos stantes in conspectu Dei, & libri aperti sunt: & alius liber apertus est, qui est liber vitae: judicatique sunt mortui ex iis quae scripta erant in livris, secundum opera ipsorum EPEECTUS terrae- motus sunt plurimi, quorum nonnullos solum: modo recensebo.
Primus, est formido quam terrae-motus incutit hominum animis, & quam auget parietum nutatio, tectorum crepitus, dehiscens solum inprimis irae divinae apprehensio, mortisque subitae horror & fuga praeceps omnium mortem evadere cupientium. Exemplum memoratur Zach. 14. vers. 5. fugietis quemadmodum fugiebatis metu terraemotus diebus Huxziae Regis Iudaeae. Et Matth. 27. vers. 54. Centurio & qui cum eo servabant Iesum, viso terrae-motu & iis quae facta fuerant, timuerunt vehementer. Formido illa communis est etiam fidelibus qui trepidant & expavescunt ad Dei praesentiam, cuus signum est terrae-motus
Secundus effectus, est praepatatio quaedam hominum ad fidem & resipiscentiam: ut Actor. 16. versic. 26. Commentariensem Philippensem Deus per terrae-motum praepatavit ad fidem in Christum ob quam Paulus & Silas in carcerem compacti fuerant Tertius effectus, est fissio terrae & interitus multorum hominum hiatu terrae absorptorum. Exemplum ex Numer. 16. vers. 31, 32, 33. Fuit ergo quum absolveret eloqui omnia verba haec, ut finderetur humus quae suberat illis. Et aperiens terra os suum absorberet eose. domos eorum, omnes etiam homines qui erant Rorachi, & omnes facultates ejus. Ita descenderunt illi cum omnibus quae ipsorum erant vivi in sepulcrum: & operiente eos terra perierunt e medio congregationis,
Quartus effectus, est non tantum aedificiorum quorundam, sed etiam urbium totarum eversio, aut saltem magna deformatio, cum multorum hominum interitu; sicut anno Christi vigesimo tredecin urbes Asiae corruerunt, ut refert Eusebius in Chronicis. Eo terrae motu qui in morte Christi accidit, Bithynia graviter concussa est & in urbe Nicena domus plurimae dirutae, ut memorat idem autor in anno Christi 33. ex Phlegone, qui testatus est hunc terrae-motum fuisse eo die & anno quo solis defectio universalis fuit. Lege Corne lium Tacitum libr. 2. Annalium, Paulum Orosium libr. 7. Histor. cap. 4. Trajano imperante horribilis terrae-motus urbes & homines multos oppressit, de quo in hunc modum scribit DION Historicus in Ulpio Trajano: Dum Antiochiae Trajanus ageret, atrox & funestus motus terrae accidit vicinis urbibus, atque populis cladem etiam afferens, quanquam ipsa Antiochia insigni & publica strage, vastata fuit. Et mox: Vix ulla natio, aut civitas adetrimento & clade immunis extitit, ut plane universus terrarum orbis, & populi, qui Romano parebant imperio, calamitatem ingentem acceperint. Motum terrae fulmina primum antecesserunt: tum venti insoliti atque peregrini vehementius spiravere, quibus monstris atque prodigiis, etsi gravia & horrenda videbantur, nemo tamen, quae mala sequuta sunt, extimuit. Tum magno & repentino oborto fragore. maria fervescere, fluctus intumescere: adhuc aestus vehementius & violentius insurgere. Terra omnis succuti, domus aedificia contrario ictu quassari. Dissilire alia & superne assultantia tecta concidere. crepitus audiebatur ingens & horribilis. Moenia contrario pulsunodo huc, modo illuc nutantia confringi & ruere. Mare ipsum turbine contorquebatur, terra autem, ubi aedificia non erant, maximo compulsa motu assultabat. Tetra omnia erant:simul contrita ligna. Collisa vasa fictilia, & saxa acervatim magno cum stridore, proruebant. Pulvis densus atque concretus excitari, tantaque obducta caligo cuncta oppresserat, ut alterum videre, alloqui & audire minime cuiquam, imo ne spirare quidem ingruente vento ac pulvere liceret. Multi mortales extra domos vitae periculum adiere: prae cipites tectis erumpebant, & velut agmine fugientes in acervos cogebantur. Qui omnes ceu a praecipiti loco dejecti elisi sunt, non pauciadhuc mutilato corpore abiere. Arbores radicitus convulsae procubuerunt. Ingentem turbum prostrata tecta, & subversi muri obruere: primo impetu densi alius super alium incidentes extinguebantur. Si qui vero lacero corpore, aut lapide, vel ligno coverberati cessissent hi profecto omnium miserrimi erant, utpote quibus aut vivere, aut subito mori negaretur. Non simplex fuit clades: siquidem de tanto mortalium numero vix sine noxa unus & alter e vasit. Videre erat. hunc confracto humero, illum amissis brachiis fugere. Complures capite ademto iacebant, quidam eliso pectore sanguinem evomebant Inter quos PEDOCos, qui tamen haud ita multo post animam emisit. Atque ut semel omnia complectar, nullum non calamitatis & miseria genus mortales illi sustinuere, sed diutius noctu & interdi. id agente fato terra contremuit. Tunc vitae dubij & pavore consterpati miseri tanto malo remedium aut effugium invenire non poterant: oblasi tectorum casu passim moriebantur, & quanquam fornices & concamerata atque vacua loca, prout casus adegerat, tum perystilia; pensilesque horti intercedenti ligno a morte quosdam,? servassent, hi tamen omnes, durante motu, fame & inedia prius quam opem quisquam ferre posset, confecti fuere. Desinente tremore, quidam ruinas ascenderunt, tunc mulieris vox & infantis vagitus auditus est: Matrem & filium ruinae oppresserant: Mirandumque fuit. quo pacto alendo puero lac sufficere potuerit: Sed mater & filius ter ram incolumes educti sunt. Dum vero accuratius protrita cadavera & collapsas domos rimarentur, alter infans inventus est, qui matrimortuae ubera adhuc sugeret: Omnibus autem, qui ab excidio & clade superfuerunt, salus ingrata & vita molesta extitit, quum luctuo sum urbis casum, totque obrutos mortales cernerent. Hac communimiseranda populorum strage miserrima & infelicissima, tum Antiochia afflicta fuit. Trajanus vero a tam diro foedoque periculo per fenestram domus, qua inhabitabat, vix ablatus est: accedens enim forte. quidam humana major effigie illum inter exiguos tectorum lapsus incolumem subtraxit: sed tanta deinceps Caesarem formido tenuit. ut quum jam aliquot dies tremor quievisset, in hippodromo sub divo, & in publicis tabernaculis vitam ageret
Quintus effectus, est alvei maris mutatio. Tempore Valentis Imperatoris Ariani & persequutoris Ecclesiae orthodoxae tantum terrae-motus dedit damnum, quantum nulla unquam aetas praeterita. attulit, nec futura allatura putatur, & cum alias civitates multas evertit, tum Creta plures quam centum urbes dirutas vidit. Tunc etiam mare suis terminis relictis, quaedam loca ita inundavit, ut multa loca prius arata, navigabilia reddiderit; res antea inaudita. Aliis in locis tantum discessit, ut etiam in media navigatione in siceo solo reperti sint navigantes; ut in vita beati Athanasii scribitur.
Sextus effectus, est montium convulsio, subsessio, collisio, transportatio per longum spacium. Zach. 14. 4. Scindetur mons olivarum medius Orientem & Occidentem versus, in vallem magnam valde: & recedet pars ipsius motis ad Aquilonem, & pars ejus ad Austrum. In terrae-motu, qui tempore Trajani Imperatoris fuit, mons Casius ita concussus est, ut nutante cacumine quasi convulsus in subjecta urbes labi existimaretur, subsedere & alii montes, ut Dion refert in Trajano. Supremo Neronis anno in agro Mutinensi montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes recedentesque & villas omnes interjectas atterentes, ut memorat Plinius lib. 2. cap. 18. & Julius Obsequens cap. 116. Istud vero magnopere admirandum quod terraermotus interdum montes ad duo triave milliaria transferat. Flavius Josephus montem Jerosolymis proximum in regione adversam translatum scribit. Idem in Helvetia nostra contigisse anno 1561. autor est Amerbachius. Anno item 1584. terrae- motu mons quidam in ditione Bernatum ultra alios montes violenter latus pagum quendam nonaginta familias habentem contexit totum dimidia domo excepta, in qua paterfamilias cum uxore & liberis in genua provolutus Deum invocabat.
Septimus effectus, est novorum fluminum exortus & veterum defectus: ut in terrae-motu Trajani tempore aquarum fontes non ante visi emicuere, veteresque fluvii defecerunt, ut Dion narrat
I. Terrae-motus ordinarie sunt particulares, id est, quibus tantum pars aliqua orbis terrarum concutitur: sicut exempla terrae motuum in Scriptura Sacra ostendunt, & Christus, Matth. 24. v. 7. praedixit terrae motus futuros κοτόπuς, id est, certis locis: nam quod a quibusdam vertitur, singulis locis, phrasi Graecae non convenire videtur, nisi singulis sumatur pro singularibus.
II. Pars illa orbis terrarum quae terrae-motu quatitur, interdum exigua est, interdum magna: ut terrae-motus quo carcer Philippersis concussus est, Actor. 16. non pervasit procul:sed qui tempore Va lentis Imperatoris fuit, longe lateque terram pervasit, ita ut Paulus Drosius lib. 7. Histor. cap. triges. secundo scribat, eum per totum orbem terrarum editum.
III. Nullus universalis terrae-motus, id est, qui totam terram concusserit, fuit hactenus, praeter eum forte qui tempore passioniChristi accidit, ut prodidit Dydimus, cujus testimonium refert Catena expositionum super Jobum, collecta e quatuor & viginti Graeciae Doctoribus Graecis, ubi ad caput nonum haec leguntur: Terrae motus saepe fiunt in terris: verum qui ante & post Christum exstiter runt, partem quandam terrae occuparunt. Mei autem Christi tempore, non privatus fuit aliquis terrae-motus, sed tota ipsa terra conquassata est, & centro convulsa. Hoc extra controversiam est quod longe pertigerit: nam Bithyniam concussit & in urbe Nicena multas aedes subvertit, ut Eusebius ex Phlegone refert in Chronicis.
IV. Loca montosa facile & saepius tertae-motu quatiuntur: quia sunt in illis crebriores specus. Unde legitur Psalm. 29. 6. Vox Iehovi facit ut exsiliant sicut vitulus; Libanus & Schirjon ut pullus unicornium. Et Psalm. 144. 4. Ipsi montes subsilierunt velut arietes, colles ut subrumae pecudes. Hunc pertinet locus Zach. 14. v. 4, 5. Scindetur mons olivarum medius Orientem & Occidentem versus, in vallem magnam valde: & recedet pars ipsius montis ad Aquilonem, & pars ejus ad Austrum. Tum fugientes vallem montium, quum pertinget vallem montium, ad montem contendetis quem selegit, & fugietis, quemadmodum sugiebatis metu terrae-motus diebus VExij. Regis Iudaeae. Sic in Psalm. 18. dicitur; Et concussa est ac commota terra, fundamenta montium commota sunt: commota autem sunt, quia ira accensa fuit ei. Et quia loca montosa terrae- motibus sunt obnoxia, ideo mirum non est, si nostra quoque uros Basilea tot terrae- motus sensit. Ea autem res ad veram resipiscentiam ac pietatem nos incitare debet, quum videamus Deo etiam situm urbis famulari posse ad nos perdendos, nisi misericordiam in nos exerceret. V. Insulae frequentius terrae- motu concutiuntur: quia ob αυτῳ πιρισασιν circumfusi liquoris copiosam exhalationem generant Hinc legitur Apocal. 6. vers. 14. Omnes gentes & insulae e suis locis emotae sunt. Et. c. 16. vers. 20. Et omnis insula fugit, & montes non sunt inventi. Anno 1580. Gallia & Anglia maxima sui parte tanto; terratum motus sensit, ut etiam in Ixio freto navigantes concussionem, mari turbato, perceperint
VI. Etsi loca montosa & insulae naturaliter magis obnoxia sint. terrae-motibus; tamen Deo perinde est, sic ut non minus plana valide concutere possit; nam in ejus manu sunt omnia loca, montosa ac plana, absque discrimine. Seipsos & regem Syriae Benhadadum deceperunt servi Regis Syriae, quum dicerent ei, ut legitur 1. Reg. 20. v. 23. Dij montium sunt dij Israelitarum, idcirco firmiores fuerunt. nobis: at certe pugnemus contra eos in ipsa planitie, si non firmiores. rimus eis. Ferraria in planissimo agro sita est, & tamen horribili motu concussa est, Anno 1514. & 1573.
vanda haec documenta. I. Quemadmodum omnia loca perinde sunt coram Deo, ut illa terrae-motu quatiat: ita omnia quoque tempora Deo servium ad terrae motus excitandos, sic ut Deo perinde sit, sive hyems sit, sive Ver, sive AEstas, sive Autumnus: sive noctu, sive interdiu, quacunque vel noctis vel diei hora; quanquam si causas naturales spectemus, Vere & Autumno potissimum, & maxime Autumno; & noctu atque meridie crebrius quam alias terraermotus fiant. Vere accidit terrae motus, qui Matth. 27. & 28. describitur, & Basileae 1584. AEstate nimirum non multo post diem Pentecostes, quo succussus est locus in quo fideles precati erant. Actor. 4. 31. Anno Christi 1545. mensi Septembri Europa pene tota concussa est. Terrae motus ille magnus Anno 1298, factus est hyeme, videlicet, die Andreae. Ferrariensis terrae-motus ingens Idibus Novembris Anno Christi 1514. coepit. Hyeme tempore Alberti Imperatoris in Longobardia, & Bononiae 3. Ianuarii. Similiter omnibus horis diurnis nocturnisque ex venisse terrae-motus, multis exemplis probat Georgius Agricola 4. libro de natura eorum quae effluunt ex terra. Hoc facit eo, ut omnibus temporibus Deum ut filii nmeamus, nec unquam iram ejus adversus nos concitemus, qui singulis momentis coelum ac terram concutere potest.
II. Quidam terrae-motus breves sunt, quidam longiores proxiguitate vel copia exhalationum aliarumque causarum proxima: rum, aut potius pro voluntate Dei, cui omnes causae naturales ut Domino naturae serviunt.
III. Quidam terrae-motus unam tantum vel altera vice terram concutiunt: quidam autem saepe iteratis vicibus, sicut eo anno quo Hannibal in Italiam ingressus est, terra quinquagies ac septies contremuit, ut Plinius & Julius Obsequens tradunt. Sic explicavimus causas, effecta, subjecta atque adiuncta
terrae motuum: sequitur quotuplices sint. Species terrae-motus sunt variae: Epiclintae, sunt qui ad angulos acutos terram quatiunt: Chasmatiae, quibus terta subsidet deorsum. nihil sursum exspirans: Rhectae, quibus terra perrupta dehiscit: Ostae terram subvertunt: Palmatiae, per vibrationes reciprocas, & in utramque partem inclinantes terram erigunt: Mycetiae, mugitu boves, interdum feminarum acutissimos clamores imitantur: Brastae, ex omnibus terram sursum ad angulos rectos proiiciunt
On this page